< 使徒行传 26 >

1 亚基帕对保罗说:“准你为自己辩明。”于是保罗伸手分诉,说:“
Agrippa vero ad Paulum ait: Permittitur tibi loqui pro temetipso. Tunc Paulus extenta manu cœpit rationem reddere:
2 亚基帕王啊,犹太人所告我的一切事,今日得在你面前分诉,实为万幸;
De omnibus quibus accusor a Judæis, rex Agrippa, æstimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie,
3 更可幸的,是你熟悉犹太人的规矩和他们的辩论;所以求你耐心听我。
maxime te sciente omnia, et quæ apud Judæos sunt consuetudines et quæstiones: propter quod obsecro patienter me audias.
4 我从起初在本国的民中,并在耶路撒冷,自幼为人如何,犹太人都知道。
Et quidem vitam meam a juventute, quæ ab initio fuit in gente mea in Jerosolymis, noverunt omnes Judæi:
5 他们若肯作见证就晓得,我从起初是按着我们教中最严紧的教门作了法利赛人。
præscientes me ab initio (si velint testimonium perhibere) quoniam secundum certissimam sectam nostræ religionis vixi pharisæus.
6 现在我站在这里受审,是因为指望 神向我们祖宗所应许的;
Et nunc, in spe quæ ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto judicio subjectus:
7 这应许,我们十二个支派,昼夜切切地事奉 神,都指望得着。王啊,我被犹太人控告,就是因这指望。
in quam duodecim tribus nostræ nocte ac die deservientes, sperant devenire. De qua spe accusor a Judæis, rex.
8 神叫死人复活,你们为什么看作不可信的呢?
Quid incredibile judicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat?
9 从前我自己以为应当多方攻击拿撒勒人耶稣的名,
Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Jesu Nazareni debere multa contraria agere,
10 我在耶路撒冷也曾这样行了。既从祭司长得了权柄,我就把许多圣徒囚在监里。他们被杀,我也出名定案。
quod et feci Jerosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta: et cum occiderentur, detuli sententiam.
11 在各会堂,我屡次用刑强逼他们说亵渎的话,又分外恼恨他们,甚至追逼他们,直到外邦的城邑。”
Et per omnes synagogas frequenter puniens eos, compellebam blasphemare: et amplius insaniens in eos, persequebar usque in exteras civitates.
12 “那时,我领了祭司长的权柄和命令,往大马士革去。
In quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum,
13 王啊,我在路上,晌午的时候,看见从天发光,比日头还亮,四面照着我并与我同行的人。
die media in via vidi, rex, de cælo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen, et eos qui mecum simul erant.
14 我们都仆倒在地,我就听见有声音用希伯来话向我说:‘扫罗!扫罗!为什么逼迫我?你用脚踢刺是难的!’
Omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua: Saule, Saule, quid me persequeris? durum est tibi contra stimulum calcitrare.
15 我说:‘主啊,你是谁?’主说:‘我就是你所逼迫的耶稣。
Ego autem dixi: Quis es, domine? Dominus autem dixit: Ego sum Jesus, quem tu persequeris.
16 你起来站着,我特意向你显现,要派你作执事,作见证,将你所看见的事和我将要指示你的事证明出来。
Sed exsurge, et sta super pedes tuos: ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum, et testem eorum quæ vidisti, et eorum quibus apparebo tibi,
17 我也要救你脱离百姓和外邦人的手。
eripiens te de populo et gentibus, in quas nunc ego mitto te,
18 我差你到他们那里去,要叫他们的眼睛得开,从黑暗中归向光明,从撒但权下归向 神;又因信我,得蒙赦罪,和一切成圣的人同得基业。’”
aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanæ ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos, per fidem quæ est in me.
19 “亚基帕王啊,我故此没有违背那从天上来的异象;
Unde, rex Agrippa, non fui incredulus cælesti visioni:
20 先在大马士革,后在耶路撒冷和犹太全地,以及外邦,劝勉他们应当悔改归向 神,行事与悔改的心相称。
sed his qui sunt Damasci primum, et Jerosolymis, et in omnem regionem Judææ, et gentibus, annuntiabam, ut pœnitentiam agerent, et converterentur ad Deum, digna pœnitentiæ opera facientes.
21 因此,犹太人在殿里拿住我,想要杀我。
Hac ex causa me Judæi, cum essem in templo, comprehensum tentabant interficere.
22 然而我蒙 神的帮助,直到今日还站得住,对着尊贵、卑贱、老幼作见证;所讲的并不外乎众先知和摩西所说将来必成的事,
Auxilio autem adjutus Dei usque in hodiernum diem, sto, testificans minori atque majori, nihil extra dicens quam ea quæ prophetæ locuti sunt futura esse, et Moyses,
23 就是基督必须受害,并且因从死里复活,要首先把光明的道传给百姓和外邦人。”
si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum, lumen annuntiaturus est populo et gentibus.
24 保罗这样分诉,非斯都大声说:“保罗,你癫狂了吧。你的学问太大,反叫你癫狂了!”
Hæc loquente eo, et rationem reddente, Festus magna voce dixit: Insanis, Paule: multæ te litteræ ad insaniam convertunt.
25 保罗说:“非斯都大人,我不是癫狂,我说的乃是真实明白话。
Et Paulus: Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba loquor.
26 王也晓得这些事,所以我向王放胆直言,我深信这些事没有一件向王隐藏的,因都不是在背地里做的。
Scit enim de his rex, ad quem et constanter loquor: latere enim eum nihil horum arbitror. Neque enim in angulo quidquam horum gestum est.
27 亚基帕王啊,你信先知吗?我知道你是信的。”
Credis, rex Agrippa, prophetis? Scio quia credis.
28 亚基帕对保罗说:“你想少微一劝,便叫我作基督徒啊!”
Agrippa autem ad Paulum: In modico suades me christianum fieri.
29 保罗说:“无论是少劝是多劝,我向 神所求的,不但你一个人,就是今天一切听我的,都要像我一样,只是不要像我有这些锁链。”
Et Paulus: Opto apud Deum, et in modico et in magno, non tantum te, sed etiam omnes qui audiunt hodie fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his.
30 于是,王和巡抚并百妮基与同坐的人都起来,
Et exsurrexit rex, et præses, et Bernice, et qui assidebant eis.
31 退到里面,彼此谈论说:“这人并没有犯什么该死该绑的罪。”
Et cum secessissent, loquebantur ad invicem, dicentes: Quia nihil morte aut vinculis dignum quid fecit homo iste.
32 亚基帕又对非斯都说:“这人若没有上告于凯撒,就可以释放了。”
Agrippa autem Festo dixit: Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Cæsarem.

< 使徒行传 26 >