< 使徒行传 15 >

1 有几个人从犹太下来,教训弟兄们说:“你们若不按摩西的规条受割礼,不能得救。”
Et quidam descendentes de Judæa docebant fratres: Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari.
2 保罗、巴拿巴与他们大大地纷争辩论;众门徒就定规,叫保罗、巴拿巴和本会中几个人,为所辩论的,上耶路撒冷去见使徒和长老。
Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabæ adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos et presbyteros in Jerusalem super hac quæstione.
3 于是教会送他们起行。他们经过腓尼基、撒马利亚,随处传说外邦人归主的事,叫众弟兄都甚欢喜。
Illi ergo deducti ab ecclesia pertransibant Phœnicen et Samariam, narrantes conversionem gentium: et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus.
4 到了耶路撒冷,教会和使徒并长老都接待他们,他们就述说 神同他们所行的一切事。
Cum autem venissent Jerosolymam, suscepti sunt ab ecclesia, et ab Apostolis et senioribus, annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis.
5 惟有几个信徒是法利赛教门的人,起来说:“必须给外邦人行割礼,吩咐他们遵守摩西的律法。”
Surrexerunt autem quidam de hæresi pharisæorum, qui crediderunt, dicentes quia oportet circumcidi eos, præcipere quoque servare legem Moysi.
6 使徒和长老聚会商议这事;
Conveneruntque Apostoli et seniores videre de verbo hoc.
7 辩论已经多了,彼得就起来,说:“诸位弟兄,你们知道 神早已在你们中间拣选了我,叫外邦人从我口中得听福音之道,而且相信。
Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum audire gentes verbum Evangelii et credere.
8 知道人心的 神也为他们作了见证,赐圣灵给他们,正如给我们一样;
Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis,
9 又借着信洁净了他们的心,并不分他们我们。
et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum.
10 现在为什么试探 神,要把我们祖宗和我们所不能负的轭放在门徒的颈项上呢?
Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus?
11 我们得救乃是因主耶稣的恩,和他们一样,这是我们所信的。”
sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi.
12 众人都默默无声,听巴拿巴和保罗述说 神借他们在外邦人中所行的神迹奇事。
Tacuit autem omnis multitudo: et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia in gentibus per eos.
13 他们住了声,雅各就说:“诸位弟兄,请听我的话。
Et postquam tacuerunt, respondit Jacobus, dicens: Viri fratres, audite me.
14 方才西门述说 神当初怎样眷顾外邦人,从他们中间选取百姓归于自己的名下;
Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo.
15 众先知的话也与这意思相合。
Et huic concordant verba prophetarum: sicut scriptum est:
16 正如经上所写的: 此后,我要回来, 重新修造大卫倒塌的帐幕, 把那破坏的重新修造建立起来,
[Post hæc revertar, et reædificabo tabernaculum David quod decidit: et diruta ejus reædificabo, et erigam illud:
17 叫余剩的人, 就是凡称为我名下的外邦人, 都寻求主。
ut requirant ceteri hominum Dominum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens hæc.
18 这话是从创世以来显明这事的主说的。 (aiōn g165)
Notum a sæculo est Domino opus suum.] (aiōn g165)
19 “所以据我的意见,不可难为那归服 神的外邦人;
Propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum,
20 只要写信,吩咐他们禁戒偶像的污秽和奸淫,并勒死的牲畜和血。
sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine.
21 因为从古以来,摩西的书在各城有人传讲,每逢安息日,在会堂里诵读。”
Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum prædicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur.
22 那时,使徒和长老并全教会定意从他们中间拣选人,差他们和保罗、巴拿巴同往安提阿去;所拣选的就是称呼巴撒巴的犹大和西拉。这两个人在弟兄中是作首领的。
Tunc placuit Apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba: Judam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam, viros primos in fratribus:
23 于是写信交付他们,内中说:“使徒和作长老的弟兄们问安提阿、叙利亚、基利家外邦众弟兄的安。
scribentes per manus eorum: Apostoli et seniores fratres, his qui sunt Antiochiæ, et Syriæ, et Ciliciæ, fratribus ex gentibus, salutem.
24 我们听说,有几个人从我们这里出去,用言语搅扰你们,惑乱你们的心。其实我们并没有吩咐他们。
Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus,
25 所以,我们同心定意,拣选几个人,差他们同我们所亲爱的巴拿巴和保罗往你们那里去。
placuit nobis collectis in unum eligere viros, et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo,
26 这二人是为我主耶稣基督的名不顾性命的。
hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi.
27 我们就差了犹大和西拉,他们也要亲口诉说这些事。
Misimus ergo Judam et Silam, qui et ipsi vobis verbis referent eadem.
28 因为圣灵和我们定意不将别的重担放在你们身上,惟有几件事是不可少的,
Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam hæc necessaria:
29 就是禁戒祭偶像的物和血,并勒死的牲畜和奸淫。这几件你们若能自己禁戒不犯就好了。愿你们平安!”
ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione: a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete.
30 他们既奉了差遣,就下安提阿去,聚集众人,交付书信。
Illi ergo dimissi, descenderunt Antiochiam: et congregata multitudine tradiderunt epistolam.
31 众人念了,因为信上安慰的话就欢喜了。
Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione.
32 犹大和西拉也是先知,就用许多话劝勉弟兄,坚固他们。
Judas autem et Silas, et ipsi cum essent prophetæ, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt.
33 住了些日子,弟兄们打发他们平平安安地回到差遣他们的人那里去。
Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos.
Visum est autem Silæ ibi remanere: Judas autem solus abiit Jerusalem.
35 但保罗和巴拿巴仍住在安提阿,和许多别人一同教训人,传主的道。
Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiæ, docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini.
36 过了些日子,保罗对巴拿巴说:“我们可以回到从前宣传主道的各城,看望弟兄们景况如何。”
Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus: Revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus prædicavimus verbum Domini, quomodo se habeant.
37 巴拿巴有意要带称呼马可的约翰同去;
Barnabas autem volebat secum assumere et Joannem, qui cognominabatur Marcus.
38 但保罗因为马可从前在旁非利亚离开他们,不和他们同去做工,就以为不可带他去。
Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non isset cum eis in opus) non debere recipi.
39 于是二人起了争论,甚至彼此分开。巴拿巴带着马可,坐船往塞浦路斯去;
Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas quidem, assumpto Marco, navigaret Cyprum.
40 保罗拣选了西拉,也出去,蒙弟兄们把他交于主的恩中。
Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiæ Dei a fratribus.
41 他就走遍叙利亚、基利家,坚固众教会。
Perambulabat autem Syriam et Ciliciam, confirmans ecclesias: præcipiens custodire præcepta Apostolorum et seniorum.

< 使徒行传 15 >