< 使徒行传 13 >

1 在安提阿的教会中,有几位先知和教师,就是巴拿巴和称呼尼结的西面、古利奈人路求,与分封之王希律同养的马念,并扫罗。
Erant autem in ecclesia quæ erat Antiochiæ, prophetæ et doctores, in quibus Barnabas, et Simon qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis, et Manahen, qui erat Herodis Tetrarchæ collactaneus, et Saulus.
2 他们事奉主、禁食的时候,圣灵说:“要为我分派巴拿巴和扫罗,去做我召他们所做的工。”
Ministrantibus autem illis Domino, et jejunantibus, dixit illis Spiritus Sanctus: Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos.
3 于是禁食祷告,按手在他们头上,就打发他们去了。
Tunc jejunantes et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos.
4 他们既被圣灵差遣,就下到西流基,从那里坐船往塞浦路斯去。
Et ipsi quidem missi a Spiritu Sancto abierunt Seleuciam: et inde navigaverunt Cyprum.
5 到了撒拉米,就在犹太人各会堂里传讲 神的道,也有约翰作他们的帮手。
Et cum venissent Salaminam, prædicabant verbum Dei in synagogis Judæorum. Habebant autem et Joannem in ministerio.
6 经过全岛,直到帕弗,在那里遇见一个有法术、假充先知的犹太人,名叫巴·耶稣。
Et cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quemdam virum magum pseudoprophetam, Judæum, cui nomen erat Barjesu,
7 这人常和方伯士求·保罗同在。士求·保罗是个通达人,他请了巴拿巴和扫罗来,要听 神的道。
qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente. Hic, accersitis Barnaba et Saulo, desiderabat audire verbum Dei.
8 只是那行法术的以吕马(这名翻出来就是行法术的意思)敌挡使徒,要叫方伯不信真道。
Resistebat autem illis Elymas magus (sic enim interpretatur nomen ejus), quærens avertere proconsulem a fide.
9 扫罗又名保罗,被圣灵充满,定睛看他,
Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum,
10 说:“你这充满各样诡诈奸恶,魔鬼的儿子,众善的仇敌,你混乱主的正道还不止住吗?
dixit: O plene omni dolo et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis justitiæ, non desinis subvertere vias Domini rectas.
11 现在主的手加在你身上,你要瞎眼,暂且不见日光。”他的眼睛立刻昏蒙黑暗,四下里求人拉着手领他。
Et nunc ecce manus Domini super te, et eris cæcus, non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo et tenebræ: et circuiens quærebat qui ei manum daret.
12 方伯看见所做的事,很希奇主的道,就信了。
Tunc proconsul cum vidisset factum, credidit admirans super doctrina Domini.
13 保罗和他的同人从帕弗开船,来到旁非利亚的别加,约翰就离开他们,回耶路撒冷去。
Et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo erant, venerunt Pergen Pamphyliæ. Joannes autem discedens ab eis, reversus est Jerosolymam.
14 他们离了别加往前行,来到彼西底的安提阿,在安息日进会堂坐下。
Illi vero pertranseuntes Pergen, venerunt Antiochiam Pisidiæ: et ingressi synagogam die sabbatorum, sederunt.
15 读完了律法和先知的书,管会堂的叫人过去,对他们说:“二位兄台,若有什么劝勉众人的话,请说。”
Post lectionem autem legis et prophetarum, miserunt principes synagogæ ad eos, dicentes: Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite.
16 保罗就站起来,举手,说:“以色列人和一切敬畏 神的人,请听。
Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens, ait: Viri Israëlitæ, et qui timetis Deum, audite:
17 这以色列民的 神拣选了我们的祖宗,当民寄居埃及的时候抬举他们,用大能的手领他们出来;
Deus plebis Israël elegit patres nostros, et plebem exaltavit cum essent incolæ in terra Ægypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea,
18 又在旷野容忍他们,约有四十年。
et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto.
19 既灭了迦南地七族的人,就把那地分给他们为业;
Et destruens gentes septem in terra Chanaan, sorte distribuit eis terram eorum,
20 此后给他们设立士师,约有四百五十年,直到先知撒母耳的时候。
quasi post quadringentos et quinquaginta annos: et post hæc dedit judices, usque ad Samuel prophetam.
21 后来他们求一个王, 神就将便雅悯支派中基士的儿子扫罗,给他们作王四十年。
Et exinde postulaverunt regem: et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Benjamin, annis quadraginta:
22 既废了扫罗,就选立大卫作他们的王,又为他作见证说:‘我寻得耶西的儿子大卫,他是合我心意的人,凡事要遵行我的旨意。’
et amoto illo, suscitavit illis David regem: cui testimonium perhibens, dixit: Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas.
23 从这人的后裔中, 神已经照着所应许的,为以色列人立了一位救主,就是耶稣。
Hujus Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israël salvatorem Jesum,
24 在他没有出来以先,约翰向以色列众民宣讲悔改的洗礼。
prædicante Joanne ante faciem adventus ejus baptismum pœnitentiæ omni populo Israël.
25 约翰将行尽他的程途说:‘你们以为我是谁?我不是基督;只是有一位在我以后来的,我解他脚上的鞋带也是不配的。’
Cum impleret autem Joannes cursum suum, dicebat: Quem me arbitramini esse, non sum ego: sed ecce venit post me, cujus non sum dignus calceamenta pedum solvere.
26 “弟兄们,亚伯拉罕的子孙和你们中间敬畏 神的人哪,这救世的道是传给我们的。
Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est.
27 耶路撒冷居住的人和他们的官长,因为不认识基督,也不明白每安息日所读众先知的书,就把基督定了死罪,正应了先知的预言;
Qui enim habitabant Jerusalem, et principes ejus hunc ignorantes, et voces prophetarum quæ per omne sabbatum leguntur, judicantes impleverunt,
28 虽然查不出他有当死的罪来,还是求彼拉多杀他;
et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato ut interficerent eum.
29 既成就了经上指着他所记的一切话,就把他从木头上取下来,放在坟墓里。
Cumque consummassent omnia quæ de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt eum in monumento.
30 神却叫他从死里复活。
Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die: qui visus est per dies multos his
31 那从加利利同他上耶路撒冷的人多日看见他,这些人如今在民间是他的见证。
qui simul ascenderant cum eo de Galilæa in Jerusalem: qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem.
32 我们也报好信息给你们,就是那应许祖宗的话,
Et nos vobis annuntiamus eam, quæ ad patres nostros repromissio facta est:
33 神已经向我们这作儿女的应验,叫耶稣复活了。正如诗篇第二篇上记着说: 你是我的儿子, 我今日生你。
quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum, sicut et in psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te.
34 论到 神叫他从死里复活,不再归于朽坏,就这样说: 我必将所应许大卫那圣洁、 可靠的恩典赐给你们。
Quod autem suscitavit eum a mortuis, amplius jam non reversurum in corruptionem, ita dixit: Quia dabo vobis sancta David fidelia.
35 又有一篇上说: 你必不叫你的圣者见朽坏。
Ideoque et alias dicit: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem.
36 “大卫在世的时候遵行了 神的旨意,就睡了,归到他祖宗那里,已见朽坏;
David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit: et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem.
37 惟独 神所复活的,他并未见朽坏。
Quem vero Deus suscitavit a mortuis, non vidit corruptionem.
38 所以,弟兄们,你们当晓得:赦罪的道是由这人传给你们的。
Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur, et ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi justificari,
39 你们靠摩西的律法,在一切不得称义的事上信靠这人,就都得称义了。
in hoc omnis qui credit, justificatur.
40 所以,你们务要小心,免得先知书上所说的临到你们。
Videte ergo ne superveniat vobis quod dictum est in prophetis:
41 主说: 你们这轻慢的人要观看,要惊奇,要灭亡; 因为在你们的时候,我行一件事, 虽有人告诉你们, 你们总是不信。”
[Videte contemptores, et admiramini, et disperdimini: quia opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis, si quis enarraverit vobis.]
42 他们出会堂的时候,众人请他们到下安息日再讲这话给他们听。
Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba hæc.
43 散会以后,犹太人和敬虔进犹太教的人多有跟从保罗、巴拿巴的。二人对他们讲道,劝他们务要恒久在 神的恩中。
Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Judæorum, et colentium advenarum, Paulum et Barnabam: qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei.
44 到下安息日,合城的人几乎都来聚集,要听 神的道。
Sequenti vero sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Dei.
45 但犹太人看见人这样多,就满心嫉妒,硬驳保罗所说的话,并且毁谤。
Videntes autem turbas Judæi, repleti sunt zelo, et contradicebant his quæ a Paulo dicebantur, blasphemantes.
46 保罗和巴拿巴放胆说:“神的道先讲给你们原是应当的;只因你们弃绝这道,断定自己不配得永生,我们就转向外邦人去。 (aiōnios g166)
Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad gentes. (aiōnios g166)
47 因为主曾这样吩咐我们说: 我已经立你作外邦人的光, 叫你施行救恩,直到地极。”
Sic enim præcepit nobis Dominus: Posui te in lucem gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terræ.
48 外邦人听见这话,就欢喜了,赞美 神的道;凡预定得永生的人都信了。 (aiōnios g166)
Audientes autem gentes, gavisæ sunt, et glorificabant verbum Domini: et crediderunt quotquot erant præordinati ad vitam æternam. (aiōnios g166)
49 于是主的道传遍了那一带地方。
Disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem.
50 但犹太人挑唆虔敬、尊贵的妇女和城内有名望的人,逼迫保罗、巴拿巴,将他们赶出境外。
Judæi autem concitaverunt mulieres religiosas et honestas, et primos civitatis, et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam: et ejecerunt eos de finibus suis.
51 二人对着众人跺下脚上的尘土,就往以哥念去了。
At illi excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium.
52 门徒满心喜乐,又被圣灵充满。
Discipuli quoque replebantur gaudio, et Spiritu Sancto.

< 使徒行传 13 >