< 使徒行传 3 >

1 申初祷告的时候,彼得、约翰上圣殿去。
Petrus autem et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam.
2 有一个人,生来是瘸腿的,天天被人抬来,放在殿的一个门口(那门名叫美门),要求进殿的人周济。
Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suæ, bajulabatur: quem ponebant quotidie ad portam templi, quæ dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introëuntibus in templum.
3 他看见彼得、约翰将要进殿,就求他们周济。
Is cum vidisset Petrum et Joannem incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet.
4 彼得、约翰定睛看他;彼得说:“你看我们!”
Intuens autem in eum Petrus cum Joanne, dixit: Respice in nos.
5 那人就留意看他们,指望得着什么。
At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis.
6 彼得说:“金银我都没有,只把我所有的给你:我奉拿撒勒人耶稣基督的名,叫你起来行走!”
Petrus autem dixit: Argentum et aurum non est mihi: quod autem habeo, hoc tibi do: in nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula.
7 于是拉着他的右手,扶他起来;他的脚和踝子骨立刻健壮了,
Et apprehensa manu ejus dextera, allevavit eum, et protinus consolidatæ sunt bases ejus et plantæ.
8 就跳起来,站着,又行走,同他们进了殿,走着,跳着,赞美 神。
Et exiliens stetit, et ambulabat: et intravit cum illis in templum ambulans, et exiliens, et laudans Deum.
9 百姓都看见他行走,赞美 神;
Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum.
10 认得他是那素常坐在殿的美门口求周济的,就因他所遇着的事满心希奇、惊讶。
Cognoscebant autem illum, quod ipse erat qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi: et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi.
11 那人正在称为所罗门的廊下,拉着彼得、约翰;众百姓一齐跑到他们那里,很觉希奇。
Cum teneret autem Petrum et Joannem, cucurrit omnis populus ad eos ad porticum quæ appellatur Salomonis, stupentes.
12 彼得看见,就对百姓说:“以色列人哪,为什么把这事当作希奇呢?为什么定睛看我们,以为我们凭自己的能力和虔诚使这人行走呢?
Videns autem Petrus, respondit ad populum: Viri Israëlitæ, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare?
13 亚伯拉罕、以撒、雅各的 神,就是我们列祖的 神,已经荣耀了他的仆人耶稣;你们却把他交付彼拉多。彼拉多定意要释放他,你们竟在彼拉多面前弃绝了他。
Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti.
14 你们弃绝了那圣洁公义者,反求着释放一个凶手给你们。
Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis:
15 你们杀了那生命的主, 神却叫他从死里复活了;我们都是为这事作见证。
auctorem vero vitæ interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus.
16 我们因信他的名,他的名便叫你们所看见所认识的这人健壮了;正是他所赐的信心,叫这人在你们众人面前全然好了。
Et in fide nominis ejus, hunc quem vos vidistis et nostis, confirmavit nomen ejus: et fides, quæ per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum.
17 弟兄们,我晓得你们做这事是出于不知,你们的官长也是如此。
Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri.
18 但 神曾借众先知的口,预言基督将要受害,就这样应验了。
Deus autem, quæ prænuntiavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit.
19 所以,你们当悔改归正,使你们的罪得以涂抹,
Pœnitemini igitur et convertimini, ut deleantur peccata vestra:
20 这样,那安舒的日子就必从主面前来到;主也必差遣所预定给你们的基督(耶稣)降临。
ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini, et miserit eum qui prædicatus est vobis, Jesum Christum,
21 天必留他,等到万物复兴的时候,就是 神从创世以来、借着圣先知的口所说的。 (aiōn g165)
quem oportet quidem cælum suscipere usque in tempora restitutionis omnium quæ locutus est Deus per os sanctorum suorum a sæculo prophetarum. (aiōn g165)
22 摩西曾说:‘主— 神要从你们弟兄中间给你们兴起一位先知像我,凡他向你们所说的,你们都要听从。
Moyses quidem dixit: Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me: ipsum audietis juxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis.
23 凡不听从那先知的,必要从民中全然灭绝。’
Erit autem: omnis anima quæ non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe.
24 从撒母耳以来的众先知,凡说预言的,也都说到这些日子。
Et omnes prophetæ, a Samuel et deinceps, qui locuti sunt, annuntiaverunt dies istos.
25 你们是先知的子孙,也承受 神与你们祖宗所立的约,就是对亚伯拉罕说:‘地上万族都要因你的后裔得福。’
Vos estis filii prophetarum, et testamenti quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham: Et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ.
26 神既兴起他的仆人,就先差他到你们这里来,赐福给你们,叫你们各人回转,离开罪恶。”
Vobis primum Deus suscitans filium suum, misit eum benedicentem vobis: ut convertat se unusquisque a nequitia sua.

< 使徒行传 3 >