< 使徒行传 20 >

1 乱定之后,保罗请门徒来,劝勉他们,就辞别起行,往马其顿去。
Postquam autem cessavit tumultus, vocatis Paulus discipulis, et exhortatus eos, valedixit, et profectus est ut iret in Macedoniam.
2 走遍了那一带地方,用许多话劝勉门徒,然后来到希腊。
Cum autem perambulasset partes illas, et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Græciam:
3 在那里住了三个月,将要坐船往叙利亚去,犹太人设计要害他,他就定意从马其顿回去。
ubi cum fecisset menses tres, factæ sunt illi insidiæ a Judæis navigaturo in Syriam: habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam.
4 同他到亚细亚去的,有庇哩亚人毕罗斯的儿子所巴特,帖撒罗尼迦人亚里达古和西公都,还有特庇人该犹,并提摩太,又有亚细亚人推基古和特罗非摩。
Comitatus est autem eum Sopater Pyrrhi Berœensis, Thessalonicensium vero Aristarchus, et Secundus, et Gajus Derbeus, et Timotheus: Asiani vero Tychicus et Trophimus.
5 这些人先走,在特罗亚等候我们。
Hi cum præcessissent, sustinuerunt nos Troade:
6 过了除酵的日子,我们从腓立比开船,五天到了特罗亚,和他们相会,在那里住了七天。
nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis, et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem.
7 七日的第一日,我们聚会擘饼的时候,保罗因为要次日起行,就与他们讲论,直讲到半夜。
Una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat cum eis profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem.
8 我们聚会的那座楼上,有好些灯烛。
Erant autem lampades copiosæ in cœnaculo, ubi eramus congregati.
9 有一个少年人,名叫犹推古,坐在窗台上,困倦沉睡。保罗讲了多时,少年人睡熟了,就从三层楼上掉下去;扶起他来,已经死了。
Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diu Paulo, ductus somno cecidit de tertio cœnaculo deorsum, et sublatus est mortuus.
10 保罗下去,伏在他身上,抱着他,说:“你们不要发慌,他的灵魂还在身上。”
Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum: et complexus dixit: Nolite turbari, anima enim ipsius in ipso est.
11 保罗又上去,擘饼,吃了,谈论许久,直到天亮,这才走了。
Ascendens autem, frangensque panem, et gustans, satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est.
12 有人把那童子活活地领来,得的安慰不小。
Adduxerunt autem puerum viventem, et consolati sunt non minime.
13 我们先上船,开往亚朔去,意思要在那里接保罗;因为他是这样安排的,他自己打算要步行。
Nos autem ascendentes navem, navigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum: sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus.
14 他既在亚朔与我们相会,我们就接他上船,来到米推利尼。
Cum autem convenisset nos in Asson, assumpto eo, venimus Mitylenen.
15 从那里开船,次日到了基阿的对面;又次日,在撒摩靠岸;又次日,来到米利都。
Et inde navigantes, sequenti die venimus contra Chium, et alia applicuimus Samum, et sequenti die venimus Miletum.
16 乃因保罗早已定意越过以弗所,免得在亚细亚耽延,他急忙前走,巴不得赶五旬节能到耶路撒冷。
Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia. Festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecostes faceret Jerosolymis.
17 保罗从米利都打发人往以弗所去,请教会的长老来。
A Mileto autem mittens Ephesum, vocavit majores natu ecclesiæ.
18 他们来了,保罗就说:“你们知道,自从我到亚细亚的日子以来,在你们中间始终为人如何,
Qui cum venissent ad eum, et simul essent, dixit eis: Vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim,
19 服事主,凡事谦卑,眼中流泪,又因犹太人的谋害,经历试炼。
serviens Domino cum omni humilitate, et lacrimis, et tentationibus, quæ mihi acciderunt ex insidiis Judæorum:
20 你们也知道,凡与你们有益的,我没有一样避讳不说的,或在众人面前,或在各人家里,我都教导你们;
quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annuntiarem vobis et docerem vos, publice et per domos,
21 又对犹太人和希腊人证明当向 神悔改,信靠我主耶稣基督。
testificans Judæis atque gentilibus in Deum pœnitentiam, et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum.
22 现在我往耶路撒冷去,心甚迫切,不知道在那里要遇见什么事;
Et nunc ecce alligatus ego spiritu, vado in Jerusalem: quæ in ea ventura sint mihi, ignorans:
23 但知道圣灵在各城里向我指证,说有捆锁与患难等待我。
nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates mihi protestatur, dicens quoniam vincula et tribulationes Jerosolymis me manent.
24 我却不以性命为念,也不看为宝贵,只要行完我的路程,成就我从主耶稣所领受的职事,证明 神恩惠的福音。
Sed nihil horum vereor: nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiæ Dei.
25 “我素常在你们中间来往,传讲 神国的道;如今我晓得,你们以后都不得再见我的面了。
Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi prædicans regnum Dei.
26 所以我今日向你们证明,你们中间无论何人死亡,罪不在我身上。
Quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium.
27 因为 神的旨意,我并没有一样避讳不传给你们的。
Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis.
28 圣灵立你们作全群的监督,你们就当为自己谨慎,也为全群谨慎,牧养 神的教会,就是他用自己血所买来的。
Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.
29 我知道,我去之后必有凶暴的豺狼进入你们中间,不爱惜羊群。
Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi.
30 就是你们中间,也必有人起来说悖谬的话,要引诱门徒跟从他们。
Et ex vobisipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se.
31 所以你们应当警醒,记念我三年之久昼夜不住地流泪、劝戒你们各人。
Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrimis monens unumquemque vestrum.
32 如今我把你们交托 神和他恩惠的道;这道能建立你们,叫你们和一切成圣的人同得基业。
Et nunc commendo vos Deo, et verbo gratiæ ipsius, qui potens est ædificare, et dare hæreditatem in sanctificatis omnibus.
33 我未曾贪图一个人的金、银、衣服。
Argentum, et aurum, aut vestem nullius concupivi, sicut
34 我这两只手常供给我和同人的需用,这是你们自己知道的。
ipsi scitis: quoniam ad ea quæ mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istæ.
35 我凡事给你们作榜样,叫你们知道应当这样劳苦,扶助软弱的人,又当记念主耶稣的话,说:‘施比受更为有福。’”
Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu: quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare, quam accipere.
36 保罗说完了这话,就跪下同众人祷告。
Et cum hæc dixisset, positis genibus suis oravit cum omnibus illis.
37 众人痛哭,抱着保罗的颈项,和他亲嘴。
Magnus autem fletus factus est omnium: et procumbentes super collum Pauli, osculabantur eum,
38 叫他们最伤心的,就是他说“以后不能再见我的面”那句话,于是送他上船去了。
dolentes maxime in verbo quod dixerat, quoniam amplius faciem ejus non essent visuri. Et deducebant eum ad navem.

< 使徒行传 20 >