< 使徒行传 19 >

1 亚波罗在哥林多的时候,保罗经过了上边一带地方,就来到以弗所;在那里遇见几个门徒,
Factum est autem cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum, et inveniret quosdam discipulos:
2 问他们说:“你们信的时候受了圣灵没有?”他们回答说:“没有,也未曾听见有圣灵赐下来。”
dixitque ad eos: Si Spiritum Sanctum accepistis credentes? At illi dixerunt ad eum: Sed neque si Spiritus Sanctus est, audivimus.
3 保罗说:“这样,你们受的是什么洗呢?”他们说:“是约翰的洗。”
Ille vero ait: In quo ergo baptizati estis? Qui dixerunt: In Joannis baptismate.
4 保罗说:“约翰所行的是悔改的洗,告诉百姓当信那在他以后要来的,就是耶稣。”
Dixit autem Paulus: Joannes baptizavit baptismo pœnitentiæ populum, dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est, in Jesum.
5 他们听见这话,就奉主耶稣的名受洗。
His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Jesu.
6 保罗按手在他们头上,圣灵便降在他们身上,他们就说方言,又说预言。
Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis, et prophetabant.
7 一共约有十二个人。
Erant autem omnes viri fere duodecim.
8 保罗进会堂,放胆讲道,一连三个月,辩论 神国的事,劝化众人。
Introgressus autem synagogam, cum fiducia loquebatur per tres menses, disputans et suadens de regno Dei.
9 后来,有些人心里刚硬不信,在众人面前毁谤这道,保罗就离开他们,也叫门徒与他们分离,便在推喇奴的学房天天辩论。
Cum autem quidam indurarentur, et non crederent, maledicentes viam Domini coram multitudine, discedens ab eis, segregavit discipulos, quotidie disputans in schola tyranni cujusdam.
10 这样有两年之久,叫一切住在亚细亚的,无论是犹太人,是希腊人,都听见主的道。
Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini, Judæi atque gentiles.
11 神借保罗的手行了些非常的奇事;
Virtutesque non quaslibet faciebat Deus per manum Pauli,
12 甚至有人从保罗身上拿手巾或围裙放在病人身上,病就退了,恶鬼也出去了。
ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore ejus sudaria et semicinctia, et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur.
13 那时,有几个游行各处、念咒赶鬼的犹太人,向那被恶鬼附的人擅自称主耶稣的名,说:“我奉保罗所传的耶稣敕令你们出来!”
Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Judæis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Jesu, dicentes: Adjuro vos per Jesum, quem Paulus prædicat.
14 做这事的,有犹太祭司长士基瓦的七个儿子。
Erant autem quidam Judæi, Scevæ principis sacerdotum septem filii, qui hoc faciebant.
15 恶鬼回答他们说:“耶稣我认识,保罗我也知道。你们却是谁呢?”
Respondens autem spiritus nequam dixit eis: Jesum novi, et Paulum scio: vos autem qui estis?
16 恶鬼所附的人就跳在他们身上,胜了其中二人,制伏他们,叫他们赤着身子受了伤,从那房子里逃出去了。
Et insiliens in eos homo, in quo erat dæmonium pessimum, et dominatus amborum, invaluit contra eos, ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa.
17 凡住在以弗所的,无论是犹太人,是希腊人,都知道这事,也都惧怕;主耶稣的名从此就尊大了。
Hoc autem notum factum est omnibus Judæis, atque gentilibus qui habitabant Ephesi: et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Jesu.
18 那已经信的,多有人来承认诉说自己所行的事。
Multique credentium veniebant, confitentes et annuntiantes actus suos.
19 平素行邪术的,也有许多人把书拿来,堆积在众人面前焚烧。他们算计书价,便知道共合五万块钱。
Multi autem ex eis, qui fuerant curiosa sectati, contulerunt libros, et combusserunt coram omnibus: et computatis pretiis illorum, invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta millium.
20 主的道大大兴旺,而且得胜,就是这样。
Ita fortiter crescebat verbum Dei, et confirmabatur.
21 这些事完了,保罗心里定意经过了马其顿、亚该亚,就往耶路撒冷去;又说:“我到了那里以后,也必须往罗马去看看。”
His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, transita Macedonia et Achaia, ire Jerosolymam, dicens: Quoniam postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre.
22 于是从帮助他的人中打发提摩太、以拉都二人往马其顿去,自己暂时等在亚细亚。
Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia.
23 那时,因为这道起的扰乱不小。
Facta est autem illo tempore turbatio non minima de via Domini.
24 有一个银匠,名叫底米丢,是制造亚底米神银龛的,他使这样手艺人生意发达。
Demetrius enim quidam nomine, argentarius, faciens ædes argenteas Dianæ, præstabat artificibus non modicum quæstum:
25 他聚集他们和同行的工人,说:“众位,你们知道我们是倚靠这生意发财。
quos convocans, et eos qui hujusmodi erant opifices, dixit: Viri, scitis quia de hoc artificio est nobis acquisitio:
26 这保罗不但在以弗所,也几乎在亚细亚全地,引诱迷惑许多人,说:‘人手所做的,不是神。’这是你们所看见所听见的。
et videtis et auditis quia non solum Ephesi, sed pene totius Asiæ, Paulus hic suadens avertit multam turbam, dicens: Quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt.
27 这样,不独我们这事业被人藐视,就是大女神亚底米的庙也要被人轻忽,连亚细亚全地和普天下所敬拜的大女神之威荣也要消灭了。”
Non solum autem hæc periclitabitur nobis pars in redargutionem venire, sed et magnæ Dianæ templum in nihilum reputabitur, sed et destrui incipiet majestas ejus, quam tota Asia et orbis colit.
28 众人听见,就怒气填胸,喊着说:“大哉,以弗所人的亚底米啊!”
His auditis, repleti sunt ira, et exclamaverunt dicentes: Magna Diana Ephesiorum.
29 满城都轰动起来。众人拿住与保罗同行的马其顿人该犹和亚里达古,齐心拥进戏园里去。
Et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gajo et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli.
30 保罗想要进去,到百姓那里,门徒却不许他去。
Paulo autem volente intrare in populum, non permiserunt discipuli.
31 还有亚细亚几位首领,是保罗的朋友,打发人来劝他,不要冒险到戏园里去。
Quidam autem et de Asiæ principibus, qui erant amici ejus, miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum:
32 聚集的人纷纷乱乱,有喊叫这个的,有喊叫那个的;大半不知道是为什么聚集。
alii autem aliud clamabant. Erat enim ecclesia confusa: et plures nesciebant qua ex causa convenissent.
33 有人把亚历山大从众人中带出来,犹太人推他往前,亚历山大就摆手,要向百姓分诉;
De turba autem detraxerunt Alexandrum, propellentibus eum Judæis. Alexander autem manu silentio postulato, volebat reddere rationem populo.
34 只因他们认出他是犹太人,就大家同声喊着说:“大哉!以弗所人的亚底米啊。”如此约有两小时。
Quem ut cognoverunt Judæum esse, vox facta una est omnium, quasi per horas duas clamantium: Magna Diana Ephesiorum.
35 那城里的书记安抚了众人,就说:“以弗所人哪,谁不知道以弗所人的城是看守大亚底米的庙和从宙斯那里落下来的像呢?
Et cum sedasset scriba turbas, dixit: Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnæ Dianæ, Jovisque prolis?
36 这事既是驳不倒的,你们就当安静,不可造次。
Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse, et nihil temere agere.
37 你们把这些人带来,他们并没有偷窃庙中之物,也没有谤 我们的女神。
Adduxistis enim homines istos, neque sacrilegos, neque blasphemantes deam vestram.
38 若是底米丢和他同行的人有控告人的事,自有放告的日子,也有方伯可以彼此对告。
Quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices, habent adversus aliquem causam, conventus forenses aguntur, et proconsules sunt: accusent invicem.
39 你们若问别的事,就可以照常例聚集断定。
Si quid autem alterius rei quæritis, in legitima ecclesia poterit absolvi.
40 今日的扰乱本是无缘无故,我们难免被查问。论到这样聚众,我们也说不出所以然来。”
Nam et periclitamur argui seditionis hodiernæ, cum nullus obnoxius sit de quo possimus reddere rationem concursus istius.
41 说了这话,便叫众人散去。
Et cum hæc dixisset, dimisit ecclesiam.

< 使徒行传 19 >