< 哥林多前书 14 >

1 你们要追求爱,也要切慕属灵的恩赐,其中更要羡慕的,是作先知讲道。
Sectamini caritatem, æmulamini spiritualia: magis autem ut prophetetis.
2 那说方言的,原不是对人说,乃是对 神说,因为没有人听出来。然而,他在心灵里却是讲说各样的奥秘。
Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo: nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria.
3 但作先知讲道的,是对人说,要造就、安慰、劝勉人。
Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad ædificationem, et exhortationem, et consolationem.
4 说方言的,是造就自己;作先知讲道的,乃是造就教会。
Qui loquitur lingua, semetipsum ædificat: qui autem prophetat, ecclesiam Dei ædificat.
5 我愿意你们都说方言,更愿意你们作先知讲道;因为说方言的,若不翻出来,使教会被造就,那作先知讲道的,就比他强了。
Volo autem omnes vos loqui linguis: magis autem prophetare. Nam major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis; nisi forte interpretetur ut ecclesia ædificationem accipiat.
6 弟兄们,我到你们那里去,若只说方言,不用启示,或知识,或预言,或教训,给你们讲解,我与你们有什么益处呢?
Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens: quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina?
7 就是那有声无气的物,或箫,或琴,若发出来的声音没有分别,怎能知道所吹所弹的是什么呢?
Tamen quæ sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara; nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id quod canitur, aut quod citharizatur?
8 若吹无定的号声,谁能预备打仗呢?
Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum?
9 你们也是如此。舌头若不说容易明白的话,怎能知道所说的是什么呢?这就是向空说话了。
Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis: quomodo scietur id quod dicitur? eritis enim in aëra loquentes.
10 世上的声音,或者甚多,却没有一样是无意思的。
Tam multa, ut puta genera linguarum sunt in hoc mundo: et nihil sine voce est.
11 我若不明白那声音的意思,这说话的人必以我为化外之人,我也以他为化外之人。
Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquor, barbarus: et qui loquitur, mihi barbarus.
12 你们也是如此,既是切慕属灵的恩赐,就当求多得造就教会的恩赐。
Sic et vos, quoniam æmulatores estis spirituum, ad ædificationem ecclesiæ quærite ut abundetis.
13 所以那说方言的,就当求着能翻出来。
Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur.
14 我若用方言祷告,是我的灵祷告,但我的悟性没有果效。
Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est.
15 这却怎么样呢?我要用灵祷告,也要用悟性祷告;我要用灵歌唱,也要用悟性歌唱。
Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente.
16 不然,你用灵祝谢,那在座不通方言的人,既然不明白你的话,怎能在你感谢的时候说“阿们”呢?
Ceterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotæ, quomodo dicet: Amen, super tuam benedictionem? quoniam quid dicas, nescit.
17 你感谢的固然是好,无奈不能造就别人。
Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non ædificatur.
18 我感谢 神,我说方言比你们众人还多。
Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor.
19 但在教会中,宁可用悟性说五句教导人的话,强如说万句方言。
Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam: quam decem millia verborum in lingua.
20 弟兄们,在心志上不要作小孩子。然而,在恶事上要作婴孩,在心志上总要作大人。
Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote: sensibus autem perfecti estote.
21 律法上记着: 主说:我要用外邦人的舌头 和外邦人的嘴唇向这百姓说话; 虽然如此, 他们还是不听从我。
In lege scriptum est: Quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic: et nec sic exaudient me, dicit Dominus.
22 这样看来,说方言不是为信的人作证据,乃是为不信的人;作先知讲道不是为不信的人作证据,乃是为信的人。
Itaque linguæ in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus: prophetiæ autem non infidelibus, sed fidelibus.
23 所以,全教会聚在一处的时候,若都说方言,偶然有不通方言的,或是不信的人进来,岂不说你们癫狂了吗?
Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotæ, aut infideles: nonne dicent quod insanitis?
24 若都作先知讲道,偶然有不信的,或是不通方言的人进来,就被众人劝醒,被众人审明,
Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus:
25 他心里的隐情显露出来,就必将脸伏地,敬拜 神,说:“神真是在你们中间了。”
occulta cordis ejus manifesta fiunt: et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit.
26 弟兄们,这却怎么样呢?你们聚会的时候,各人或有诗歌,或有教训,或有启示,或有方言,或有翻出来的话,凡事都当造就人。
Quid ergo est, fratres? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad ædificationem fiant.
27 若有说方言的,只好两个人,至多三个人,且要轮流着说,也要一个人翻出来。
Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretatur.
28 若没有人翻,就当在会中闭口,只对自己和 神说就是了。
Si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia: sibi autem loquatur, et Deo.
29 至于作先知讲道的,只好两个人或是三个人,其余的就当慎思明辨。
Prophetæ autem duo, aut tres dicant, et ceteri dijudicent.
30 若旁边坐着的得了启示,那先说话的就当闭口不言。
Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat.
31 因为你们都可以一个一个地作先知讲道,叫众人学道理,叫众人得劝勉。
Potestis enim omnes per singulos prophetare: ut omnes discant, et omnes exhortentur:
32 先知的灵原是顺服先知的;
et spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt.
33 因为 神不是叫人混乱,乃是叫人安静。
Non enim est dissensionis Deus, sed pacis: sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo.
34 妇女在会中要闭口不言,像在圣徒的众教会一样,因为不准她们说话。她们总要顺服,正如律法所说的。
Mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit.
35 她们若要学什么,可以在家里问自己的丈夫,因为妇女在会中说话原是可耻的。
Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia.
36 神的道理岂是从你们出来吗?岂是单临到你们吗?
An a vobis verbum Dei processit? aut in vos solos pervenit?
37 若有人以为自己是先知,或是属灵的,就该知道,我所写给你们的是主的命令。
Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quæ scribo vobis, quia Domini sunt mandata.
38 若有不知道的,就由他不知道吧!
Si quis autem ignorat, ignorabitur.
39 所以我弟兄们,你们要切慕作先知讲道,也不要禁止说方言。
Itaque fratres æmulamini prophetare: et loqui linguis nolite prohibere.
40 凡事都要规规矩矩地按着次序行。
Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant.

< 哥林多前书 14 >