< Leviticus 9 >

1 Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron et filios eius, ac maiores natu Israel, dixitque ad Aaron:
到了第八天,梅瑟召集亞郎和他的兒子以及以色列的長老,
2 Tolle de armento vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et offer illos coram Domino.
然後對亞郎說:「你牽一條公牛贖來,作為贖罪祭,一隻公綿羊來,作為全燔祭,都應是無瑕的,牽到上主前。」
3 Et ad filios Israel loqueris: Tollite hircum pro peccato, et vitulum, atque agnum anniculos, et sine macula in holocaustum,
又吩附以色列子民說:「你們應牽一隻公山羊來,作為贖罪祭;一頭公牛贖和一隻一歲的公羔羊來,都應是無瑕的,作為全燔祭;
4 bovem et arietem pro pacificis: et immolate eos coram Domino, in sacrificio singulorum similam conspersam oleo offerentes. hodie enim Dominus apparebit vobis.
再牽一頭公牛和一隻公綿羊來,作為和平祭,獻在上主面前;再帶些油調的素祭祭品來,因為今天上主要顯現給你們。」
5 Tulerunt ergo cuncta quæ iusserat Moyses ad ostium tabernaculi: ubi cum omnis multitudo astaret,
他們遂將梅瑟所吩附的,都帶到會幕前;全會眾都前來,站在上主面前。
6 ait Moyses: Iste est sermo, quem præcepit Dominus: facite, et apparebit vobis gloria eius.
梅瑟遂說:「這是上主命你們做的事,好使上主的榮耀顯現給你們。」
7 Et dixit ad Aaron: Accede ad altare, et immola pro peccato tuo: offer holocaustum, et deprecare pro te et pro populo. cumque mactaveris hostiam populi, ora pro eo, sicut præcepit Dominus.
以後,梅瑟對亞郎說:「你走近祭壇,奉獻你的贖罪祭和全燔祭,為你自己和你的家族贖罪;然後奉獻人民的祭品,為他們贖罪,如上主所吩附的。」
8 Statimque Aaron accedens ad altare, immolavit vitulum pro peccato suo:
亞郎於是走近祭壇,宰殺了那為自己作贖祭的公牛贖。
9 cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui: in quo tingens digitum, tetigit cornua altaris, et fudit residuum ad basim eius.
亞郎的兒子將血遞給他,他把手指浸在血裏,抹在祭壇的四角上,剩下的血都倒在祭壇腳旁。
10 Adipemque et renunculos, ac reticulum iecoris, quæ sunt pro peccato, adolevit super altare, sicut præceperat Dominus Moysi:
贖罪祭犧牲的脂肪、兩腎和肝葉,都放在祭壇上焚燒,照上主對梅瑟的吩附。
11 carnes vero et pellem eius extra castra combussit igni.
至於肉和皮,都在營外用火燒了。
12 Immolavit et holocausti victimam: obtuleruntque ei filii sui sanguinem eius, quem fudit per altaris circuitum.
然後亞郎宰殺了全燔祭犧牲,亞郎的兒子將血遞給他,他將血灑在祭壇四週。
13 ipsam etiam hostiam in frusta concisam, cum capite et membris singulis obtulerunt. quæ omnia super altare cremavit igni,
以後,他們將切成塊的全燔祭犧牲和頭遞給他,他就放在祭壇上焚燒。
14 lotis aqua prius intestinis et pedibus.
內臟和腿洗淨後,也放在祭壇上同全燔祭犧牲一起焚燒。
15 Et pro peccato populi offerens, mactavit hircum: expiatoque altari,
隨後他奉獻了人民的祭品:將那為贖罪祭的公山羊牽來,宰殺了,獻作贖罪祭,如前一犧牲一樣。
16 fecit holocaustum,
又奉獻了全燔祭,全按禮儀進行;
17 addens in sacrificio libamenta, quæ pariter offeruntur, et adolens ea super altare, absque ceremoniis holocausti matutini.
又奉獻了素祭,由其中取了一滿把,放在祭壇上焚燒,這是早晨全燔祭以外的祭獻。
18 Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi: obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitum.
最後,他宰殺了為人民作和平祭的公牛和公綿羊;亞郎的兒子將血遞給他,他就將血灑在祭壇四週。
19 Adipem autem bovis, et caudam arietis, renunculosque cum adipibus suis, et reticulum iecoris
至於牛羊的脂肪、肥尾、遮蓋內臟的脂肪、兩腎和肝葉,
20 posuerunt super pectora. cumque cremati essent adipes super altare,
他們都放在犧牲的胸脯上;亞郎遂將脂肪放在祭壇上焚燒,
21 pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut præceperat Moyses.
胸脯和右後腿,拿來在上主前行了奉獻的搖禮,照梅瑟所吩附的。
22 Et extendens manus ad populum, benedixit ei. Sicque completis hostiis pro peccato, et holocaustis, et pacificis, descendit.
以後亞郎的人民舉起手來,祝福了他們。當他獻完了贖罪祭、全燔祭及和平祭以後,就由祭壇上下來了。
23 Ingressi autem Moyses et Aaron in tabernaculum testimonii, et deinceps egressi benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni multitudini:
以後,梅瑟和亞郎走進了會幕,兩人出來,祝福百姓時,上主的榮耀顯現給全體百姓。
24 et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turbæ, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas.
由上主前出來了火,吞噬了祭壇上的全燔祭祭品和脂肪。全體百姓見了,齊聲歡呼,俯伏在地。

< Leviticus 9 >