< Leviticus 8 >

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
上主訓示梅瑟說:「
2 Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis,
你領亞郎和他的兒子一同前來,帶著祭衣、聖油、作贖罪祭的公牛贖,兩隻公綿羊和一筐無酵餅;
3 et congregabis omnem cœtum ad ostium tabernaculi.
並召集全體會眾到會幕門口。」
4 Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi,
梅瑟便依照上主所吩附的做了。當會眾集合在會幕門口後,
5 ait: Iste est sermo, quem iussit Dominus fieri.
梅瑟就對會眾說:「這是上主吩附應做的事。」
6 Statimque obtulit Aaron et filios eius. Cumque lavisset eos,
梅瑟遂叫亞郎和他的兒子前來,用水洗了他們;
7 vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit,
然後給亞郎穿上長衣,束上帶子,穿上無袖長袍,套上「厄佛得」,束上「厄佛得」帶子,將「厄佛得」繫緊。
8 quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas.
再給他安上胸牌,在胸牌內放上「烏陵」和「突明」。
9 Cidari quoque texit caput: et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut præceperat ei Dominus.
以後將禮冠戴在他頭上,在禮冠前面安上金牌,即聖牌。全照上主所吩附的。
10 Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua.
以後梅瑟拿了聖油,傅了會幕和其中所有的一切,祝聖了這一切;
11 Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa eius, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo.
又將一些油七次灑在祭壇上,又傅了祭壇和祭壇的一切用具,盆和盆座,祝聖了這一切;
12 Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit:
然後把聖油倒在亞郎頭上,傅了他,祝聖了他。
13 filios quoque eius oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut iusserat Dominus.
此後梅瑟叫亞郎的兒子前來,給他們穿上長衣,束上帶子,給他們纏上頭巾:全照上主對梅瑟所吩附。
14 Obtulit et vitulum pro peccato. cumque super caput eius posuisset Aaron, et filii eius manus suas,
隨後梅瑟把作贖罪祭的公牛贖牽來,亞郎和他的兒子按手在贖罪祭公牛贖頭上,
15 immolavit eum: hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum. quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta eius.
把牛宰了,梅瑟取了血,用手指抹在祭壇四週的角上,潔淨了祭壇;將剩下的血倒在祭壇腳旁:賬這樣就祝聖了祭壇,為祭壇行了潔淨禮。
16 Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum iecoris, duosque renunculos, cum arvinulis suis adolevit super altare:
此後梅瑟將貼在內臟上所有的脂肪、肝葉、兩腎和兩腎上的脂肪,放在祭壇上焚燒;
17 vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut præceperat Dominus.
牛贖的皮、肉和糞,都在營外用火燒了:全照上主對梅瑟所吩附的。
18 Obtulit et arietem in holocaustum: super cuius caput cum imposuissent Aaron et filii eius manus suas,
後,梅瑟把作全燔祭的公綿羊牽來,亞郎和他的兒子按手在羊頭上,
19 immolavit eum, et fudit sanguinem eius per circuitum altaris.
把羊宰了,梅瑟把血灑在祭壇週;
20 Ipsumque arietem in frusta concidens, caput eius, et artus, et adipem adolevit igni,
然後把羊切成碎塊,將頭和碎塊以及板油全焚燒,
21 lotis prius intestinis et pedibus. totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut præceperat ei.
內臟和腿,用水洗淨;梅瑟將整個公綿羊放在祭壇上焚燒:這是全燔祭,是中悅上主的馨香火祭,全照上主對梅瑟所吩附的。
22 Obtulit et arietem secundum, in consecratione sacerdotum: posueruntque super caput eius Aaron et filii eius manus suas.
此後,梅瑟將第二隻公綿羊,即作祝聖祭的公綿羊牽來,亞郎和他的兒子按手在羊頭上。
23 quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine eius, tetigit extremum auriculæ dextræ Aaron, et pollicem manus eius dextræ, similiter et pedis.
把羊宰了,梅瑟取些血抹在亞郎的右耳垂,右手姆指和右腳大趾上。
24 Obtulit et filios Aaron. cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculæ singulorum dextræ, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum:
梅瑟又叫亞郎的兒子前來,把血也抹在他們的右耳垂,右手姆指和右腳大趾上;剩下的血,梅瑟都灑在祭壇的四週。
25 adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem quæ operit intestina, reticulumque iecoris, et duos renes cum adipibus suis, et armo dextro separavit.
隨後取出脂肪、肥尾、貼在內臟上所有脂肪、肝葉、兩腎和兩腎上的脂肪,以及右後腿;
26 Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque posuit super adipes, et armum dextrum,
又由上主面前的無酵餅筐內,取出一塊無酵餅,一塊油餅和一塊薄餅,放在脂肪和右後腿上;
27 tradens simul omnia Aaron et filiis eius. Qui postquam levaverunt ea coram Domino,
將這一切放在亞郎和他的兒子們的手上,在上主前行奉獻的搖禮。
28 rursum suscepta de manibus eorum, adolevit super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, in odorem suavitatis, sacrificii Domino.
然後梅瑟由他們手中過來,放在祭壇的全燔祭品上焚燒:這是祝聖祭,是中悅上主的馨香火祭。
29 Tulitque pectusculum elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut præceperat ei Dominus.
以後,梅瑟拿了犧牲的胸脯,在上主前行了奉獻的搖禮,這是由祝聖祭的公綿羊中,梅瑟應得的一份,有如上主對梅瑟所吩附的。
30 Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta eius, et super filios illius ac vestes eorum.
以後,梅瑟拿了些聖油和祭壇上的血,灑在亞郎和他的衣服上,他的兒子和他兒子衣服上:這樣就祝聖了亞郎和他的衣服,他的兒子和他兒子的衣服。
31 Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, præcepit eis, dicens: Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas. panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut præcepit mihi Dominus, dicens: Aaron et filii eius comedent eos:
梅瑟又對亞郎說:「你們應在會幕門口煮祭肉,也在那裡吃這肉和筐內放的祝聖祭的餅,有如上主會吩附我的:亞郎和他的兒子應當吃。
32 quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet.
剩下的肉和餅,你們應用火燒了。
33 De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestræ. septem enim diebus finitur consecratio:
七天的工夫,你們不可出會幕門口,直到你們的受職禮滿期的那一天,因為你們的受職禮是七天。
34 sicut et impræsentiarum factum est, ut ritus sacrificii compleretur.
照今天所做的,上主還叫照樣去做,好為你們贖罪。
35 Die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini, ne moriamini: sic enim mihi præceptum est.
七天七夜,你們應住在會幕門口,遵守上主的禮規,以免死亡因為上主這樣吩附了我。」
36 Feceruntque Aaron et filii eius cuncta quæ locutus est Dominus per manum Moysi.
凡上主藉梅瑟所吩附的事,亞郎和他的兒子都做了。

< Leviticus 8 >