< Genesis 23 >

1 Vixit autem Sara centum vigintiseptem annis.
撒辣一生的壽數是一百二十歲。
2 Et mortua est in civitate Arbee, quæ est Hebron, in terra Chanaan: venitque Abraham ut plangeret, et fleret eam.
撒辣死在客納罕地的克黎雅特阿爾巴,即赫貝龍。亞巴郎來舉哀哭弔撒辣;
3 Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth, dicens:
然後從死者面前起來,對赫特人說道:
4 Advena sum et peregrinus apud vos: date mihi ius sepulchri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum.
「我在你們中是個外鄉僑民,請你們在這裏賣給我一塊墳地,我好將我的死者移去埋葬。」
5 Responderunt filii Heth, dicentes:
赫特人答覆亞巴郎說:「
6 Audi nos domine, princeps Dei es apud nos: in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum: nullusque te prohibere poterit quin in monumento eius sepelias mortuum tuum.
先生,請聽:你在我們中是天主的寵臣,你可在我們最好的墳地埋葬你的死者,我們沒有人會拒絕你,在他的墳地內埋葬你的死者。」
7 Surrexit Abraham, et adoravit populum terræ, filios videlicet Heth:
亞巴郎遂起來,向當地人民赫特人下拜,
8 dixitque ad eos: Si placet animæ vestræ ut sepeliam mortuum meum, audite me, et intercedite pro me apud Ephron filium Seor:
然後對他們說:「如果你們實在願意我將死者移去埋葬,請你們答應我,為我請求祚哈爾的兒子厄斐龍,
9 ut det mihi speluncam duplicem, quam habet in extrema parte agri sui: pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulchri.
要他賣給我他那塊田地盡頭所有的瑪革培拉山洞;要他按實價在你們面前賣給我,作為私有墳地。」
10 Habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron ad Abraham cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens:
當時,厄斐龍也坐在赫特人中間。這赫特人厄斐龍遂在聚於城門口的赫特人面前,高聲答覆亞巴郎說:「
11 Nequaquam ita fiat, domine mi, sed tu magis ausculta quod loquor: Agrum trado tibi, et speluncam, quæ in eo est, præsentibus filiis populi mei, sepeli mortuum tuum.
先生,不要這樣。請聽我說:我送給你這塊田,連其中的山洞,也送給你。我願在我同族的人民眼前送給你,埋葬你的死者。」
12 Adoravit Abraham coram populo terræ.
亞巴郎又在當地人民面前下拜,
13 Et locutus est ad Ephron circumstante plebe: Quæso, ut audias me: Dabo pecuniam pro agro: suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo.
然後對當地人民高聲向厄斐龍說:「假如你樂意,請你聽我說:我願給你地價,你收下後,我才在那裏埋葬我的死者。」
14 Responditque Ephron:
厄斐龍答覆亞巴郎說:「
15 Domine mi, audi me: Terra, quam postulas, quadringentis siclis argenti valet: istud est pretium inter me et te: sed quantum est hoc? sepeli mortuum tuum.
先生,請聽我說:一塊值四百「協刻耳」銀子的地,在你和我之間,算得什麼! 你儘管去埋葬你的死者罷! 」
16 Quod cum audisset Abraham, appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti probatæ monetæ publicæ.
亞巴郎明白了厄斐龍的意思,便照他在赫特人前大聲提出的價值,按流行的市價稱了四百「協刻耳」銀子給他。
17 Confirmatusque est ager quondam Ephronis, in quo erat spelunca duplex, respiciens Mambre, tam ipse, quam spelunca, et omnes arbores eius in cunctis terminis eius per circuitum,
這樣,厄斐龍在瑪革培拉面對瑪默勒的那塊田地,連田地帶其中的山洞,以及在田地四周所有的樹木,
18 Abrahæ in possessionem, videntibus filiis Heth, et cunctis qui intrabant portam civitatis illius.
當著聚在城門口的赫特人面前,全移交給亞巴郎作產業。
19 Atque ita sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri duplici, quæ respiciebat Mambre. Hæc est Hebron in terra Chanaan.
事後,亞巴郎遂將自己的妻子撒辣葬在客納罕地,即葬在那塊面對瑪默勒,(即赫貝龍),瑪革培拉田地的山洞內。
20 Et confirmatus est ager, et antrum, quod erat in eo, Abrahæ in possessionem monumenti a filiis Heth.
這樣,這塊田地和其中的山洞,由赫特人移交了給亞巴郎作為私有墳地。

< Genesis 23 >