< Genesis 22 >

1 Quæ postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum: Abraham, Abraham. At ille respondit: Adsum.
這些事以後,天主試探亞巴郎說:「亞巴郎! 」他答說:「我在這裏。」
2 Ait illi: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis: atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi.
天主說:「帶你心愛的獨生子依撒格往摩黎雅地方去,在我所要指給你的一座山上,將他獻為全燔祭。」
3 Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum: ducens secum duos iuvenes, et Isaac filium suum: cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem præceperat ei Deus.
亞巴郎次日清早起來,備好驢,帶了兩個僕人和自己的兒子依撒格,劈好為全燔祭用的木柴,就起身往天主指給他的地方去了。
4 Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul:
第三天,亞巴郎舉目遠遠看見了那個地方,
5 dixitque ad pueros suos: Expectate hic cum asino: ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos.
就對僕人說:「你們同驢在這裏等候,我和孩子要到那邊去朝拜,以後就回到你們這裏來。」
6 Tulit quoque ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum: ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Cumque duo pergerent simul,
亞巴郎將為全燔祭用的木柴,放在兒子依撒格的肩上,自己手中拿著刀和火,兩人一同前行。
7 dixit Isaac patri suo: Pater mi. At ille respondit: Quid vis fili? Ecce, inquit, ignis et ligna: ubi est victima holocausti?
路上依撒格對父親亞巴郎說:「阿爸! 」他答說:「我兒,我在這裏。」依撒格說:「看,這裏有火有柴,但是那裏有作全燔祭的羔羊﹖」
8 Dixit autem Abraham: Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter:
亞巴郎答說:「我兒! 天主自會照料作全燔祭的羔羊。」於是二人再繼續一同前行。
9 et venerunt ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo ædificavit altare, et desuper ligna composuit: cumque alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum.
當他們到了天主指給他的地方,亞巴郎便在那裏築了一座祭壇,擺好木柴,將兒子依撒格捆好,放在祭壇上的木柴上。
10 Extenditque manum, et arripuit gladium, ut immolaret filium suum.
亞巴郎正伸手舉刀要宰獻自己的兒子時,
11 Et ecce Angelus Domini de cælo clamavit, dicens: Abraham, Abraham. Qui respondit: Adsum.
上主的使者從天上對他喊說:「亞巴郎! 亞巴郎! 」他答說:「我在這裏。」
12 Dixitque ei: Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam: nunc cognovi quod times Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me.
使者說:「不可在這孩子身上下手,不要傷害他! 我現在知道你實在敬畏天主,因為你為了我竟連你的獨生子也不顧惜。」
13 Levavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres hærentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio.
亞巴郎舉目一望,見有一隻公綿羊,兩角纏在灌木中,遂前去取了那隻公綿羊,代替自己的兒子,獻為全燔祭。
14 Appellavitque nomen loci illius, Dominus videt. Unde usque hodie dicitur: In monte Dominus videbit.
亞巴郎給那地方起名叫「上主自會照料。」直到今日人還說:「在山上,上主自會照料。」
15 Vocavit autem Angelus Domini Abraham secundo de cælo, dicens:
上主的使者由天上又呼喚亞巴郎說:「
16 Per memetipsum iuravi, dicit Dominus: quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me:
我指自己起誓,--上主的斷語,--因為你作了這事,沒有顧惜你的獨生子,
17 benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli, et velut arenam quæ est in littore maris: possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,
我必多多祝福你,使你的後裔繁多,如天上的星辰,如海邊的沙粒。你的後裔必佔領他們仇敵的城門;
18 et BENEDICENTUR in semine tuo omnes gentes terræ, quia obedisti voci meæ.
地上萬民要因你的後裔蒙受祝福,因為你聽從了我的話。」
19 Reversus est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersabee simul, et habitavit ibi.
亞巴郎回到自己僕人那裏,一同起身回了貝爾舍巴,遂住在貝爾舍巴。
20 His ita gestis, nunciatum est Abrahæ quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo,
這些事以後,有人告訴亞巴郎說:「米耳加也給你的兄弟納曷爾生了兒子:
21 Hus primogenitum, et Buz fratrem eius, et Camuel patrem Syrorum,
長子伍茲,他的弟弟步次、阿蘭的父親刻慕耳、
22 et Cased, et Azau, Pheldas quoque et Iedlaph,
革色得、哈左、丕耳達士、依德拉夫和貝突耳:--
23 ac Bathuel, de quo nata est Rebecca: octo istos genuit Melcha, Nachor fratri Abrahæ.
貝突耳生了黎貝加,--這八人都是米耳加給亞巴郎的兄弟納曷爾生的兒子。
24 Concubina vero illius, nomine Roma, peperit Tabee, et Gaham, et Tahas, et Maacha.
此外他的妾名叫勒烏瑪的,給他生了特巴黑、加罕、塔哈士和瑪阿加。

< Genesis 22 >