< 罗马书 14 >

1 信心软弱的,你们要接纳,但不要辩论所疑惑的事。
Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum.
2 有人信百物都可吃;但那软弱的,只吃蔬菜。
Alius enim credit se manducare omnia: qui autem infirmus est, olus manducet.
3 吃的人不可轻看不吃的人;不吃的人不可论断吃的人;因为 神已经收纳他了。
Is qui manducat, non manducantem non spernat: et qui non manducat, manducantem non judicet: Deus enim illum assumpsit.
4 你是谁,竟论断别人的仆人呢?他或站住或跌倒,自有他的主人在;而且他也必要站住,因为主能使他站住。
Tu quis es, qui judicas alienum servum? domino suo stat, aut cadit: stabit autem: potens est enim Deus statuere illum.
5 有人看这日比那日强;有人看日日都是一样。只是各人心里要意见坚定。
Nam alius judicat diem inter diem: alius autem judicat omnem diem: unusquisque in suo sensu abundet.
6 守日的人是为主守的。吃的人是为主吃的,因他感谢 神;不吃的人是为主不吃的,也感谢 神。
Qui sapit diem, Domino sapit, et qui manducat, Domino manducat: gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo.
7 我们没有一个人为自己活,也没有一个人为自己死。
Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur.
8 我们若活着,是为主而活;若死了,是为主而死。所以,我们或活或死总是主的人。
Sive enim vivemus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus.
9 因此,基督死了,又活了,为要作死人并活人的主。
In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit: ut et mortuorum et vivorum dominetur.
10 你这个人,为什么论断弟兄呢?又为什么轻看弟兄呢?因我们都要站在 神的台前。
Tu autem quid judicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? omnes enim stabimus ante tribunal Christi.
11 经上写着: 主说:我凭着我的永生起誓: 万膝必向我跪拜; 万口必向我承认。
Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu: et omnis lingua confitebitur Deo.
12 这样看来,我们各人必要将自己的事在 神面前说明。
Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.
13 所以,我们不可再彼此论断,宁可定意谁也不给弟兄放下绊脚跌人之物。
Non ergo amplius invicem judicemus: sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum.
14 我凭着主耶稣确知深信,凡物本来没有不洁净的;惟独人以为不洁净的,在他就不洁净了。
Scio, et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esset, illi commune est.
15 你若因食物叫弟兄忧愁,就不是按着爱人的道理行。基督已经替他死,你不可因你的食物叫他败坏。
Si enim propter cibum frater tuus contristatur, jam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est.
16 不可叫你的善被人毁谤;
Non ergo blasphemetur bonum nostrum.
17 因为 神的国不在乎吃喝,只在乎公义、和平,并圣灵中的喜乐。
Non est enim regnum Dei esca et potus: sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto:
18 在这几样上服事基督的,就为 神所喜悦,又为人所称许。
qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus.
19 所以,我们务要追求和睦的事与彼此建立德行的事。
Itaque quæ pacis sunt, sectemur: et quæ ædificationis sunt, in invicem custodiamus.
20 不可因食物毁坏 神的工程。凡物固然洁净,但有人因食物叫人跌倒,就是他的罪了。
Noli propter escam destruere opus Dei, omnia quidem sunt munda: sed malum est homini, qui per offendiculum manducat.
21 无论是吃肉是喝酒,是什么别的事,叫弟兄跌倒,一概不做才好。
Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur.
22 你有信心,就当在 神面前守着。人在自己以为可行的事上能不自责,就有福了。
Tu fidem habes? penes temetipsum habe coram Deo. Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod probat.
23 若有疑心而吃的,就必有罪,因为他吃不是出于信心。凡不出于信心的都是罪。
Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est: quia non ex fide. Omne autem, quod non est ex fide, peccatum est.

< 罗马书 14 >