< 使徒行传 23 >

1 保罗定睛看着公会的人,说:“弟兄们,我在 神面前行事为人都是凭着良心,直到今日。”
Intendens autem in concilium Paulus, ait: Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem.
2 大祭司亚拿尼亚就吩咐旁边站着的人打他的嘴。
Princeps autem sacerdotum Ananias præcepit astantibus sibi percutere os ejus.
3 保罗对他说:“你这粉饰的墙, 神要打你!你坐堂为的是按律法审问我,你竟违背律法,吩咐人打我吗?”
Tunc Paulus dixit ad eum: Percutiet te Deus, paries dealbate. Et tu sedens judicas me secundum legem, et contra legem jubes me percuti?
4 站在旁边的人说:“你辱骂 神的大祭司吗?”
Et qui astabant dixerunt: Summum sacerdotem Dei maledicis.
5 保罗说:“弟兄们,我不晓得他是大祭司;经上记着说:‘不可毁谤你百姓的官长。’”
Dixit autem Paulus: Nesciebam, fratres, quia princeps est sacerdotum. Scriptum est enim: Principem populi tui non maledices.
6 保罗看出大众一半是撒都该人,一半是法利赛人,就在公会中大声说:“弟兄们,我是法利赛人,也是法利赛人的子孙。我现在受审问,是为盼望死人复活。”
Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducæorum, et altera pharisæorum, exclamavit in concilio: Viri fratres, ego pharisæus sum, filius pharisæorum: de spe et resurrectione mortuorum ego judicor.
7 说了这话,法利赛人和撒都该人就争论起来,会众分为两党。
Et cum hæc dixisset, facta est dissensio inter pharisæos et sadducæos, et soluta est multitudo.
8 因为撒都该人说,没有复活,也没有天使和鬼魂;法利赛人却说,两样都有。
Sadducæi enim dicunt non esse resurrectionem, neque angelum, neque spiritum: pharisæi autem utraque confitentur.
9 于是大大地喧嚷起来。有几个法利赛党的文士站起来争辩说:“我们看不出这人有什么恶处,倘若有鬼魂或是天使对他说过话,怎么样呢?”
Factus est autem clamor magnus. Et surgentes quidam pharisæorum, pugnabant, dicentes: Nihil mali invenimus in homine isto: quid si spiritus locutus est ei, aut angelus?
10 那时大起争吵,千夫长恐怕保罗被他们扯碎了,就吩咐兵丁下去,把他从众人当中抢出来,带进营楼去。
Et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, jussit milites descendere, et rapere eum de medio eorum, ac deducere eum in castra.
11 当夜,主站在保罗旁边,说:“放心吧!你怎样在耶路撒冷为我作见证,也必怎样在罗马为我作见证。”
Sequenti autem nocte assistens ei Dominus, ait: Constans esto: sicut enim testificatus es de me in Jerusalem, sic te oportet et Romæ testificari.
12 到了天亮,犹太人同谋起誓,说:“若不先杀保罗就不吃不喝。”
Facta autem die collegerunt se quidam ex Judæis, et devoverunt, se dicentes neque manducaturos, neque bibituros donec occiderent Paulum.
13 这样同心起誓的有四十多人。
Erant autem plus quam quadraginta viri qui hanc conjurationem fecerant:
14 他们来见祭司长和长老,说:“我们已经起了一个大誓,若不先杀保罗就不吃什么。
qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores, et dixerunt: Devotione devovimus nos nihil gustaturos, donec occidamus Paulum.
15 现在你们和公会要知会千夫长,叫他带下保罗到你们这里来,假作要详细察考他的事;我们已经预备好了,不等他来到跟前就杀他。”
Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo. Nos vero priusquam appropiet, parati sumus interficere illum.
16 保罗的外甥听见他们设下埋伏,就来到营楼里告诉保罗。
Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias, venit, et intravit in castra, nuntiavitque Paulo.
17 保罗请一个百夫长来,说:“你领这少年人去见千夫长,他有事告诉他。”
Vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus, ait: Adolescentem hunc perduc ad tribunum, habet enim aliquid indicare illi.
18 于是把他领去见千夫长,说:“被囚的保罗请我到他那里,求我领这少年人来见你;他有事告诉你。”
Et ille quidem assumens eum duxit ad tribunum, et ait: Vinctus Paulus rogavit me hunc adolescentem perducere ad te, habentem aliquid loqui tibi.
19 千夫长就拉着他的手,走到一旁,私下问他说:“你有什么事告诉我呢?”
Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum, et interrogavit illum: Quid est quod habes indicare mihi?
20 他说:“犹太人已经约定,要求你明天带下保罗到公会里去,假作要详细查问他的事。
Ille autem dixit: Judæis convenit rogare te ut crastina die producas Paulum in concilium, quasi aliquid certius inquisituri sint de illo:
21 你切不要随从他们;因为他们有四十多人埋伏,已经起誓说,若不先杀保罗就不吃不喝。现在预备好了,只等你应允。”
tu vero ne credideris illis: insidiantur enim ei ex eis viri amplius quam quadraginta, qui se devoverunt non manducare, neque bibere donec interficiant eum: et nunc parati sunt, exspectantes promissum tuum.
22 于是千夫长打发少年人走,嘱咐他说:“不要告诉人你将这事报给我了。”
Tribunus igitur dimisit adolescentem, præcipiens ne cui loqueretur quoniam hæc nota sibi fecisset.
23 千夫长便叫了两个百夫长来,说:“预备步兵二百,马兵七十,长枪手二百,今夜亥初往凯撒利亚去;
Et vocatis duobus centurionibus, dixit illis: Parate milites ducentos ut eant usque Cæsaream, et equites septuaginta, et lancearios ducentos a tertia hora noctis,
24 也要预备牲口叫保罗骑上,护送到巡抚腓力斯那里去。”
et jumenta præparate ut imponentes Paulum, salvum perducerent ad Felicem præsidem.
25 千夫长又写了文书,
(Timuit enim ne forte raperent eum Judæi, et occiderent, et ipse postea calumniam sustineret, tamquam accepturus pecuniam.)
26 大略说:“克劳第·吕西亚,请巡抚腓力斯大人安。
Scribens epistolam continentem hæc: Claudius Lysias optimo præsidi Felici, salutem.
27 这人被犹太人拿住,将要杀害,我得知他是罗马人,就带兵丁下去救他出来。
Virum hunc comprehensum a Judæis, et incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu eripui, cognito quia Romanus est.
28 因要知道他们告他的缘故,我就带他下到他们的公会去,
Volensque scire causam quam objiciebant illi, deduxi eum in concilium eorum.
29 便查知他被告是因他们律法的辩论,并没有什么该死该绑的罪名。
Quem inveni accusari de quæstionibus legis ipsorum, nihil vero dignum morte aut vinculis habentem criminis.
30 后来有人把要害他的计谋告诉我,我就立时解他到你那里去,又吩咐告他的人在你面前告他。”
Et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverant illi, misi eum ad te, denuntians et accusatoribus ut dicant apud te. Vale.
31 于是,兵丁照所吩咐他们的,将保罗夜里带到安提帕底。
Milites ergo secundum præceptum sibi assumentes Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem.
32 第二天,让马兵护送,他们就回营楼去。
Et postera die dimissis equitibus ut cum eo irent, reversi sunt ad castra.
33 马兵来到凯撒利亚,把文书呈给巡抚,便叫保罗站在他面前。
Qui cum venissent Cæsaream, et tradidissent epistolam præsidi, statuerunt ante illum et Paulum.
34 巡抚看了文书,问保罗是哪省的人,既晓得他是基利家人,
Cum legisset autem, et interrogasset de qua provincia esset, et cognoscens quia de Cilicia:
35 就说:“等告你的人来到,我要细听你的事”;便吩咐人把他看守在希律的衙门里。
Audiam te, inquit, cum accusatores tui venerint. Jussitque in prætorio Herodis custodiri eum.

< 使徒行传 23 >