< 使徒行传 10 >

1 在凯撒利亚有一个人,名叫哥尼流,是“意大利营”的百夫长。
Vir autem quidam erat in Cæsarea, nomine Cornelius, centurio cohortis quæ dicitur Italica,
2 他是个虔诚人,他和全家都敬畏 神,多多周济百姓,常常祷告 神。
religiosus, ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper.
3 有一天,约在申初,他在异象中明明看见 神的一个使者进去,到他那里,说:“哥尼流。”
Is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei introëuntem ad se, et dicentem sibi: Corneli.
4 哥尼流定睛看他,惊怕说:“主啊,什么事呢?”天使说:“你的祷告和你的周济达到 神面前,已蒙记念了。
At ille intuens eum, timore correptus, dixit: Quid est, domine? Dixit autem illi: Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei.
5 现在你当打发人往约帕去,请那称呼彼得的西门来。
Et nunc mitte viros in Joppen, et accersi Simonem quemdam, qui cognominatur Petrus:
6 他住在海边一个硝皮匠西门的家里,房子在海边上。”
hic hospitatur apud Simonem quemdam coriarium, cujus est domus juxta mare: hic dicet tibi quid te oporteat facere.
7 向他说话的天使去后,哥尼流叫了两个家人和常伺候他的一个虔诚兵来,
Et cum discessisset angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant.
8 把这事都述说给他们听,就打发他们往约帕去。
Quibus cum narrasset omnia, misit illos in Joppen.
9 第二天,他们行路将近那城。彼得约在午正,上房顶去祷告,
Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam.
10 觉得饿了,想要吃。那家的人正预备饭的时候,彼得魂游象外,
Et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus:
11 看见天开了,有一物降下,好像一块大布,系着四角,缒在地上,
et vidit cælum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis submitti de cælo in terram,
12 里面有地上各样四足的走兽和昆虫,并天上的飞鸟;
in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terræ, et volatilia cæli.
13 又有声音向他说:“彼得,起来,宰了吃!”
Et facta est vox ad eum: Surge, Petre: occide, et manduca.
14 彼得却说:“主啊,这是不可的!凡俗物和不洁净的物,我从来没有吃过。”
Ait autem Petrus: Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum.
15 第二次有声音向他说:“神所洁净的,你不可当作俗物。”
Et vox iterum secundo ad eum: Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris.
16 这样一连三次,那物随即收回天上去了。
Hoc autem factum est per ter: et statim receptum est vas in cælum.
17 彼得心里正在猜疑之间,不知所看见的异象是什么意思。哥尼流所差来的人已经访问到西门的家,站在门外,
Et dum intra se hæsitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset, ecce viri qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis astiterunt ad januam.
18 喊着问:“有称呼彼得的西门住在这里没有?”
Et cum vocassent, interrogabant, si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium.
19 彼得还思想那异象的时候,圣灵向他说:“有三个人来找你。
Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei: Ecce viri tres quærunt te.
20 起来,下去,和他们同往,不要疑惑,因为是我差他们来的。”
Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans: quia ego misi illos.
21 于是彼得下去见那些人,说:“我就是你们所找的人。你们来是为什么缘故?”
Descendens autem Petrus ad viros, dixit: Ecce ego sum, quem quæritis: quæ causa est, propter quam venistis?
22 他们说:“百夫长哥尼流是个义人,敬畏 神,为犹太通国所称赞。他蒙一位圣天使所指示,叫他请你到他家里去,听你的话。”
Qui dixerunt: Cornelius centurio, vir justus et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judæorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te.
23 彼得就请他们进去,住了一宿。 次日,起身和他们同去,还有约帕的几个弟兄同着他去;
Introducens ergo eos, recepit hospitio. Sequenti autem die, surgens profectus est cum illis, et quidam ex fratribus ab Joppe comitati sunt eum.
24 又次日,他们进入凯撒利亚,哥尼流已经请了他的亲属密友等候他们。
Altera autem die introivit Cæsaream. Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis et necessariis amicis.
25 彼得一进去,哥尼流就迎接他,俯伏在他脚前拜他。
Et factum est cum introisset Petrus, obvius venit ei Cornelius, et procidens ad pedes ejus adoravit.
26 彼得却拉他,说:“你起来,我也是人。”
Petrus vero elevavit eum, dicens: Surge: et ego ipse homo sum.
27 彼得和他说着话进去,见有好些人在那里聚集,
Et loquens cum illo intravit, et invenit multos qui convenerant:
28 就对他们说:“你们知道,犹太人和别国的人亲近来往本是不合例的,但 神已经指示我,无论什么人都不可看作俗而不洁净的。
dixitque ad illos: Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judæo conjungi aut accedere ad alienigenam: sed mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem.
29 所以我被请的时候,就不推辞而来。现在请问:你们叫我来有什么意思呢?”
Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me?
30 哥尼流说:“前四天,这个时候,我在家中守着申初的祷告,忽然有一个人穿着光明的衣裳,站在我面前,
Et Cornelius ait: A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait:
31 说:‘哥尼流,你的祷告已蒙垂听,你的周济达到 神面前已蒙记念了。
Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynæ tuæ commemoratæ sunt in conspectu Dei.
32 你当打发人往约帕去,请那称呼彼得的西门来,他住在海边一个硝皮匠西门的家里。’
Mitte ergo in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus: hic hospitatur in domo Simonis coriarii juxta mare.
33 所以我立时打发人去请你。你来了很好;现今我们都在 神面前,要听主所吩咐你的一切话。”
Confestim ergo misi ad te: et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quæcumque tibi præcepta sunt a Domino.
34 彼得就开口说:“我真看出 神是不偏待人。
Aperiens autem Petrus os suum, dixit: In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus;
35 原来,各国中那敬畏主、行义的人都为主所悦纳。
sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi.
36 神借着耶稣基督(他是万有的主)传和平的福音,将这道赐给以色列人。
Verbum misit Deus filiis Israël, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus).
37 这话在约翰宣传洗礼以后,从加利利起,传遍了犹太。
Vos scitis quod factum est verbum per universam Judæam: incipiens enim a Galilæa post baptismum quod prædicavit Joannes,
38 神怎样以圣灵和能力膏拿撒勒人耶稣,这都是你们知道的。他周流四方,行善事,医好凡被魔鬼压制的人,因为 神与他同在。
Jesum a Nazareth: quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo.
39 他在犹太人之地,并耶路撒冷所行的一切事,有我们作见证。他们竟把他挂在木头上杀了。
Et nos testes sumus omnium quæ fecit in regione Judæorum, et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno.
40 第三日, 神叫他复活,显现出来;
Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri,
41 不是显现给众人看,乃是显现给 神预先所拣选为他作见证的人看,就是我们这些在他从死里复活以后和他同吃同喝的人。
non omni populo, sed testibus præordinatis a Deo: nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis.
42 他吩咐我们传道给众人,证明他是 神所立定的,要作审判活人、死人的主。
Et præcepit nobis prædicare populo, et testificari, quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum.
43 众先知也为他作见证说:‘凡信他的人必因他的名得蒙赦罪。’”
Huic omnes prophetæ testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum.
44 彼得还说这话的时候,圣灵降在一切听道的人身上。
Adhuc loquente Petro verba hæc, cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum.
45 那些奉割礼、和彼得同来的信徒,见圣灵的恩赐也浇在外邦人身上,就都希奇;
Et obstupuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est.
46 因听见他们说方言,称赞 神为大。
Audiebant enim illos loquentes linguis, et magnificantes Deum.
47 于是彼得说:“这些人既受了圣灵,与我们一样,谁能禁止用水给他们施洗呢?”
Tunc respondit Petrus: Numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hi qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos?
48 就吩咐奉耶稣基督的名给他们施洗。他们又请彼得住了几天。
Et jussit eos baptizari in nomine Domini Jesu Christi. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus.

< 使徒行传 10 >