< 哥林多前书 11 >

1 你们该效法我,像我效法基督一样。
Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
2 我称赞你们,因你们凡事记念我,又坚守我所传给你们的。
Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis: et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis.
3 我愿意你们知道,基督是各人的头;男人是女人的头; 神是基督的头。
Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est: caput autem mulieris, vir: caput vero Christi, Deus.
4 凡男人祷告或是讲道,若蒙着头,就羞辱自己的头。
Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum.
5 凡女人祷告或是讲道,若不蒙着头,就羞辱自己的头,因为这就如同剃了头发一样。
Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum: unum enim est ac si decalvetur.
6 女人若不蒙着头,就该剪了头发;女人若以剪发、剃发为羞愧,就该蒙着头。
Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum.
7 男人本不该蒙着头,因为他是 神的形象和荣耀;但女人是男人的荣耀。
Vir quidem non debet velare caput suum: quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est.
8 起初,男人不是由女人而出,女人乃是由男人而出;
Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro.
9 并且男人不是为女人造的,女人乃是为男人造的。
Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum.
10 因此,女人为天使的缘故,应当在头上有服权柄的记号。
Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos.
11 然而照主的安排,女也不是无男,男也不是无女。
Verumtamen neque vir sine muliere: neque mulier sine viro in Domino.
12 因为女人原是由男人而出,男人也是由女人而出;但万有都是出乎 神。
Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem: omnia autem ex Deo.
13 你们自己审察,女人祷告 神,不蒙着头是合宜的吗?
Vos ipsi judicate: decet mulierem non velatam orare Deum?
14 你们的本性不也指示你们,男人若有长头发,便是他的羞辱吗?
Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi:
15 但女人有长头发,乃是她的荣耀,因为这头发是给她作盖头的。
mulier vero si comam nutriat, gloria est illi: quoniam capilli pro velamine ei dati sunt.
16 若有人想要辩驳,我们却没有这样的规矩, 神的众教会也是没有的。
Si quis autem videtur contentiosus esse: nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei.
17 我现今吩咐你们的话,不是称赞你们;因为你们聚会不是受益,乃是招损。
Hoc autem præcipio: non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis.
18 第一,我听说,你们聚会的时候彼此分门别类,我也稍微地信这话。
Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo.
19 在你们中间不免有分门结党的事,好叫那些有经验的人显明出来。
Nam oportet et hæreses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis.
20 你们聚会的时候,算不得吃主的晚餐;
Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam cœnam manducare.
21 因为吃的时候,各人先吃自己的饭,甚至这个饥饿,那个酒醉。
Unusquisque enim suam cœnam præsumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est.
22 你们要吃喝,难道没有家吗?还是藐视 神的教会,叫那没有的羞愧呢?我向你们可怎么说呢?可因此称赞你们吗?我不称赞!
Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent? Quid dicam vobis? laudo vos? in hoc non laudo.
23 我当日传给你们的,原是从主领受的,就是主耶稣被卖的那一夜,拿起饼来,
Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem,
24 祝谢了,就擘开,说:“这是我的身体,为你们舍的,你们应当如此行,为的是记念我。”
et gratias agens fregit, et dixit: Accipite, et manducate: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem.
25 饭后,也照样拿起杯来,说:“这杯是用我的血所立的新约,你们每逢喝的时候,要如此行,为的是记念我。”
Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine: hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem.
26 你们每逢吃这饼,喝这杯,是表明主的死,直等到他来。
Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat.
27 所以,无论何人,不按理吃主的饼,喝主的杯,就是干犯主的身、主的血了。
Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.
28 人应当自己省察,然后吃这饼、喝这杯。
Probet autem seipsum homo: et sic de pane illo edat, et de calice bibat.
29 因为人吃喝,若不分辨是主的身体,就是吃喝自己的罪了。
Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini.
30 因此,在你们中间有好些软弱的与患病的,死的也不少。
Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi.
31 我们若是先分辨自己,就不至于受审。
Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur.
32 我们受审的时候,乃是被主惩治,免得我们和世人一同定罪。
Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur.
33 所以我弟兄们,你们聚会吃的时候,要彼此等待。
Itaque fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate.
34 若有人饥饿,可以在家里先吃,免得你们聚会,自己取罪。其余的事,我来的时候再安排。
Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.

< 哥林多前书 11 >