Preface
Read
+
Publisher
Nainoia, Inc.
PO Box 462, Bellefonte, PA 16823
(814) 470-8028
Nainoia Inc, Publisher
LinkedIn/NAINOIA-INC
Third Party Publisher Resources
Request Custom Formatted Verses
Please contact us below
Submit your proposed corrections
I understand that the Aionian Bible republishes public domain and Creative Commons Bible texts and that volunteers may be needed to present the original text accurately. I also understand that apocryphal text is removed and most variant verse numbering is mapped to the English standard. I have entered my corrections under the verse(s) below. Proposed corrections to the Sistina Vulgate Bible, Exodus Chapter 1 https://www.AionianBible.org/Bibles/Latin---Vulgata-Sistina/Exodus 1) Haec sunt nomina filiorum Israel qui ingressi sunt in Aegyptum cum Iacob: singuli cum domibus suis introierunt: 2) Ruben, Simeon, Levi, Iudas, 3) Issachar, Zabulon et Beniamin, 4) Dan, et Nephthali, Gad, et Aser. 5) Erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Iacob, septuaginta: Ioseph autem in Aegypto erat. 6) Quo mortuo, et universis fratribus eius, omnique cognatione sua, 7) filii Israel creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt: ac roborati nimis, impleverunt terram. 8) Surrexit interea rex novus super Aegyptum, qui ignorabat Ioseph: 9) et ait ad populum suum: Ecce, populus filiorum Israel multus, et fortior nobis est. 10) Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur: et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra. 11) Praeposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus: aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom, et Ramesses. 12) Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant: 13) oderantque filios Israel Aegyptii, et affligebant illudentes eis: 14) atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti, et lateris, omnique famulatu, quo in terrae operibus premebantur. 15) Dixit autem Rex Aegypti obstetricibus Hebraeorum: quarum una vocabatur Sephora, altera Phua, 16) praecipiens eis: Quando obstetricabitis Hebraeas, et partus tempus advenerit: si masculus fuerit, interficite eum: si femina, reservate. 17) Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti, sed conservabant mares. 18) Quibus accersitis ad se, rex ait: Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis? 19) Quae responderunt: Non sunt Hebreae sicut Aegyptiae mulieres: ipsae enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt. 20) Bene ergo fecit Deus obstetricibus: et crevit populus, confortatusque est nimis. 21) Et quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit eis domos. 22) Praecepit ergo Pharao omni populo suo, dicens: Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen proiicite: quidquid feminini, reservate. Additional comments?
Refresh Captcha
The world's first Holy Bible un-translation!