Preface
Read
+
Publisher
Nainoia, Inc.
PO Box 462, Bellefonte, PA 16823
(814) 470-8028
Nainoia Inc, Publisher
LinkedIn/NAINOIA-INC
Third Party Publisher Resources
Request Custom Formatted Verses
Please contact us below
Submit your proposed corrections
I understand that the Aionian Bible republishes public domain and Creative Commons Bible texts and that volunteers may be needed to present the original text accurately. I also understand that apocryphal text is removed and most variant verse numbering is mapped to the English standard. I have entered my corrections under the verse(s) below. Proposed corrections to the Sistina Vulgate Bible, 1-Timothy Chapter 3 https://www.AionianBible.org/Bibles/Latin---Vulgata-Sistina/1-Timothy/3 1) Fidelis sermo: si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. 2) Oportet enim episcopum irreprehensibilem esse: unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem, 3) non vinolentum, non percussorem, sed modestum: non litigiosum, non cupidum, sed 4) suae domui bene praepositum: filios habentem subditos cum omni castitate. 5) Si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo Ecclesiae Dei diligentiam habebit? 6) Non neophytum: ne in superbiam elatus, in iudicium incidat diaboli. 7) Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis, qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli. 8) Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes: 9) habentes mysterium fidei in conscientia pura. 10) Et hi autem probentur primum: et sic ministrent, nullum crimen habentes. 11) Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus. 12) Diaconi sint unius uxoris viri: qui filiis suis bene praesint, et suis domibus. 13) Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quae est in Christo Iesu. 14) Haec tibi scribo fili Thimothee, sperans me ad te venire cito. 15) si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. 16) Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est Gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria. Additional comments?
Refresh Captcha
The world's first Holy Bible un-translation!