Preface
Read
+
Publisher
Nainoia, Inc.
PO Box 462, Bellefonte, PA 16823
(814) 470-8028
Nainoia Inc, Publisher
LinkedIn/NAINOIA-INC
Third Party Publisher Resources
Request Custom Formatted Verses
Please contact us below
Submit your proposed corrections
I understand that the Aionian Bible republishes public domain and Creative Commons Bible texts and that volunteers may be needed to present the original text accurately. I also understand that apocryphal text is removed and most variant verse numbering is mapped to the English standard. I have entered my corrections under the verse(s) below. Proposed corrections to the Clementine Vulgate, Conte, Psalms Chapter 33 https://www.AionianBible.org/Bibles/Latin---Clementine-Vulgate-Conte/Psalms/33 1) Psalmus David. Exultate iusti in Domino: rectos decet collaudatio. 2) Confitemini Domino in cithara: in psalterio decem chordarum psallite illi. 3) Cantate ei canticum novum: bene psallite ei in vociferatione. 4) Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera eius in fide. 5) Diligit misericordiam et iudicium: misericordia Domini plena est terra. 6) Verbo Domini cæli firmati sunt: et spiritu oris eius omnis virtus eorum. 7) Congregans sicut in utre aquas maris: ponens in thesauris abyssos. 8) Timeat Dominum omnis terra: ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem. 9) Quoniam ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt. 10) Dominus dissipat consilia gentium: reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum. 11) Consilium autem Domini in æternum manet: cogitationes cordis eius in generatione et generationem. 12) Beata gens, cuius est Dominus, Deus eius: populus, quem elegit in hereditatem sibi. 13) De cælo respexit Dominus: vidit omnes filios hominum. 14) De præparato habitaculo suo respexit super omnes, qui habitant terram. 15) Qui finxit sigillatim corda eorum: qui intelligit omnia opera eorum. 16) Non salvatur rex per multam virtutem: et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ. 17) Fallax equus ad salutem: in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur. 18) Ecce oculi Domini super metuentes eum: et in eis, qui sperant super misericordia eius. 19) Ut eruat a morte animas eorum: et alat eos in fame. 20) Anima nostra sustinet Dominum: quoniam adiutor et protector noster est. 21) Quia in eo lætabitur cor nostrum: et in nomine sancto eius speravimus. 22) Fiat misericordia tua Domine super nos: quemadmodum speravimus in te. Additional comments?
Refresh Captcha
The world's first Holy Bible un-translation!