Preface
Read
+
Publisher
Nainoia, Inc.
PO Box 462, Bellefonte, PA 16823
(814) 470-8028
Nainoia Inc, Publisher
LinkedIn/NAINOIA-INC
Third Party Publisher Resources
Request Custom Formatted Verses
Please contact us below
Submit your proposed corrections
I understand that the Aionian Bible republishes public domain and Creative Commons Bible texts and that volunteers may be needed to present the original text accurately. I also understand that apocryphal text is removed and most variant verse numbering is mapped to the English standard. I have entered my corrections under the verse(s) below. Proposed corrections to the Clementine Vulgate, Conte, Hosea Chapter 11 https://www.AionianBible.org/Bibles/Latin---Clementine-Vulgate-Conte/Hosea/11 1) Sicut mane transiit, pertransiit rex Israel. Quia puer Israel, et dilexi eum: et ex Ægypto vocavi filium meum. 2) Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum: Baalim immolabant, et simulachris sacrificabant. 3) Et ego quasi nutricius Ephraim, portabam eos in brachiis meis: et nescierunt quod curarem eos. 4) In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis: et ero eis quasi exaltans iugum super maxillas eorum: et declinavi ad eum ut vesceretur. 5) Non revertetur in Terram Ægypti, et Assur ipse rex eius: quoniam noluerunt converti. 6) Cœpit gladius in civitatibus eius, et consumet electos eius, et comedet capita eorum. 7) Et populus meus pendebit ad reditum meum: iugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur. 8) Quomodo dabo te Ephraim, protegam te Israel? quomodo dabo te sicut Adama, ponam te, ut Seboim? Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est pœnitudo mea. 9) Non faciam furorem iræ meæ: non convertar ut disperdam Ephraim: quoniam Deus ego, et non homo: in medio tui Sanctus, et non ingrediar civitatem. 10) Post Dominum ambulabunt, quasi leo rugiet: quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris. 11) Et avolabunt quasi avis ex Ægypto, et quasi columba de Terra Assyriorum: et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus. 12) Circumdedit me in negatione Ephraim, et in dolo domus Israel: Iudas autem testis descendit cum Deo, et cum sanctis fidelis. Additional comments?
Refresh Captcha
The world's first Holy Bible un-translation!