< Actuum Apostolorum 4 >

1 loquentibus autem illis ad populum supervenerunt sacerdotes et magistratus templi et Sadducaei
Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et Sadducaei,
2 dolentes quod docerent populum et adnuntiarent in Iesu resurrectionem ex mortuis
dolentes quod docerent populum, et annunciarent in Iesum resurrectionem ex mortuis:
3 et iniecerunt in eis manus et posuerunt eos in custodiam in crastinum erat enim iam vespera
et iniecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum: erat enim iam vespera.
4 multi autem eorum qui audierant verbum crediderunt et factus est numerus virorum quinque milia
Multi autem eorum, qui audierant verbum, crediderunt: et factus est numerus virorum quinque millia.
5 factum est autem in crastinum ut congregarentur principes eorum et seniores et scribae in Hierusalem
Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribae in Ierusalem.
6 et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Iohannes et Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali
et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Ioannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali.
7 et statuentes eos in medio interrogabant in qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos
Et statuentes eos in medio, interrogabant: In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos?
8 tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos principes populi et seniores
Tunc repletus Spiritu sancto Petrus, dixit ad eos: Principes populi, et seniores audite:
9 si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi in quo iste salvus factus est
Si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est,
10 notum sit omnibus vobis et omni plebi Israhel quia in nomine Iesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus
notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israel: quia in nomine Domini nostri Iesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus.
11 hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus qui factus est in caput anguli
Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis aedificantibus, qui factus est in caput anguli:
12 et non est in alio aliquo salus nec enim nomen aliud est sub caelo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieri
et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.
13 videntes autem Petri constantiam et Iohannis conperto quod homines essent sine litteris et idiotae admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant
Videntes autem Petri constantiam, et Ioannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotae, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant:
14 hominem quoque videntes stantem cum eis qui curatus fuerat nihil poterant contradicere
hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.
15 iusserunt autem eos foras extra concilium secedere et conferebant ad invicem
Iusserunt autem eos foras extra concilium secedere: et conferebant ad invicem,
16 dicentes quid faciemus hominibus istis quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Hierusalem manifestum et non possumus negare
dicentes: Quid faciemus hominibus istis? quoniam quidem notum signum factum est per eos, omnibus habitantibus Ierusalem: manifestum est, et non possumus negare.
17 sed ne amplius divulgetur in populum comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum
Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis, ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum.
18 et vocantes eos denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Iesu
Et vocantes eos, denunciaverunt ne omnino loquerentur, neque docerent in nomine Iesu.
19 Petrus vero et Iohannes respondentes dixerunt ad eos si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum iudicate
Petrus vero, et Ioannes respondentes, dixerunt ad eos: Si iustum est in conspectu Dei, vos potius audire quam Deum, iudicate.
20 non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui
non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui.
21 at illi comminantes dimiserunt eos non invenientes quomodo punirent eos propter populum quia omnes clarificabant Deum in eo quod acciderat
At illi comminantes dimiserunt eos: non invenientes quomodo punirent eos propter populum, quia omnes clarificabant id, quod factum fuerat in eo quod acciderat.
22 annorum enim erat amplius quadraginta homo in quo factum erat signum istud sanitatis
Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat signum istud sanitatis.
23 dimissi autem venerunt ad suos et adnuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent
Dimissi autem venerunt ad suos: et annunciaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum, et seniores dixissent.
24 qui cum audissent unianimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt Domine tu qui fecisti caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt
Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt: Domine, tu es qui fecisti caelum, et terram, mare, et omnia, quae in eis sunt:
25 qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania
qui Spiritu sancto per os patris nostri David, pueri tui, dixisti: Quare fremuerunt Gentes, et populi meditati sunt inania?
26 adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius
Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum eius?
27 convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israhel
convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum, quem unxisti, Herodes, et Pontius Pilatus, cum Gentibus, et populis Israel,
28 facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri
facere quae manus tua, et consilium tuum decreverunt fieri.
29 et nunc Domine respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum
Et nunc Domine respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum,
30 in eo cum manum tuam extendas sanitates et signa et prodigia fieri per nomen sancti Filii tui Iesu
in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Iesu.
31 et cum orassent motus est locus in quo erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum fiducia
Et cum orassent, motus est locus, in quo erant congregati: et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia.
32 multitudinis autem credentium erat cor et anima una nec quisquam eorum quae possidebant aliquid suum esse dicebat sed erant illis omnia communia
Multitudinis autem credentium erat cor unum, et anima una: nec quisquam eorum, quae possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.
33 et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Iesu Christi Domini et gratia magna erat in omnibus illis
Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Iesu Christi Domini nostri: et gratia magna erat in omnibus illis.
34 neque enim quisquam egens erat inter illos quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant vendentes adferebant pretia eorum quae vendebant
Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum, aut domorum erant vendentes afferebant pretia eorum, quae vendebant,
35 et ponebant ante pedes apostolorum dividebantur autem singulis prout cuique opus erat
et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat.
36 Ioseph autem qui cognominatus est Barnabas ab apostolis quod est interpretatum Filius consolationis Levites Cyprius genere
Ioseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis, (quod est interpretatum Filius consolationis) Levites, Cyprius genere,
37 cum haberet agrum vendidit illum et adtulit pretium et posuit ante pedes apostolorum
cum haberet agrum, vendidit eum, et attulit pretium, et posuit ante pedes Apostolorum.

< Actuum Apostolorum 4 >