< Iohannem 1 >

1 in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum
In principio erat verbum, et verbum erat apud Deum, et Deus erat verbum.
2 hoc erat in principio apud Deum
Hoc erat in principio apud Deum.
3 omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est
Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil: quod factum est
4 in ipso vita erat et vita erat lux hominum
in ipso vita erat, et vita erat lux hominum:
5 et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt
et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.
6 fuit homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes
Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes.
7 hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum
Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.
8 non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine
non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.
9 erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum
Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
10 in mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit
in mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.
11 in propria venit et sui eum non receperunt
In propria venit, et sui eum non receperunt.
12 quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius
quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius:
13 qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt
qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.
14 et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis
Et verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre plenum gratiae et veritatis.
15 Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat
Ioannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens: Hic erat, quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est: quia prior me erat.
16 et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia
Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia.
17 quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Iesum Christum facta est
quia lex per Moysen data est, gratia, et veritas per Iesum Christum facta est.
18 Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit
Deum nemo vidit umquam: unigenitus filius, qui est in sinu patris, ipse enarravit.
19 et hoc est testimonium Iohannis quando miserunt Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum tu quis es
Et hoc est testimonium Ioannis, quando miserunt Iudaei ab Ierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum: Tu quis es?
20 et confessus est et non negavit et confessus est quia non sum ego Christus
Et confessus est, et non negavit: et confessus est: Quia non sum ego Christus.
21 et interrogaverunt eum quid ergo Helias es tu et dicit non sum propheta es tu et respondit non
Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non.
22 dixerunt ergo ei quis es ut responsum demus his qui miserunt nos quid dicis de te ipso
Dixerunt ergo ei: Quis es ut responsum demus his, qui miserunt nos? quid dicis de teipso?
23 ait ego vox clamantis in deserto dirigite viam Domini sicut dixit Esaias propheta
Ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta.
24 et qui missi fuerant erant ex Pharisaeis
Et qui missi fuerant, erant ex Pharisaeis.
25 et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta
Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque Propheta?
26 respondit eis Iohannes dicens ego baptizo in aqua medius autem vestrum stetit quem vos non scitis
Respondit eis Ioannes, dicens: Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis.
27 ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calciamenti
Ipse est, qui post me venturus est, qui ante me factus est: cuius ego non sum dignus ut solvam eius corigiam calceamenti.
28 haec in Bethania facta sunt trans Iordanen ubi erat Iohannes baptizans
Haec in Bethania facta sunt trans Iordanem, ubi erat Ioannes baptizans.
29 altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi
Altera die vidit Ioannes Iesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi.
30 hic est de quo dixi post me venit vir qui ante me factus est quia prior me erat
Hic est, de quo dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est: quia prior me erat.
31 et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israhel propterea veni ego in aqua baptizans
et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israel, propterea veni ego in aqua baptizans.
32 et testimonium perhibuit Iohannes dicens quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eum
Et testimonium perhibuit Ioannes, dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo, et mansit super eum.
33 et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto
Et ego nesciebam eum: sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est, qui baptizat in Spiritu sancto.
34 et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei
Et ego vidi: et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei.
35 altera die iterum stabat Iohannes et ex discipulis eius duo
Altera die iterum stabat Ioannes, et ex discipulis eius duo.
36 et respiciens Iesum ambulantem dicit ecce agnus Dei
Et respiciens Iesum ambulantem, dicit: Ecce agnus Dei.
37 et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum
Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Iesum.
38 conversus autem Iesus et videns eos sequentes dicit eis quid quaeritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum magister ubi habitas
Conversus autem Iesus, et videns eos sequentes se, dicit eis: Quid quaeritis? Qui dixerunt ei: Rabbi, (quod dicitur interpretatum Magister) ubi habitas?
39 dicit eis venite et videte venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi decima
Dicit eis: Venite, et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo: hora autem erat quasi decima.
40 erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Iohanne et secuti fuerant eum
Erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus, qui audierant a Ioanne, et secuti fuerant eum.
41 invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum Christus
Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam. (quod est interpretatum Christus.)
42 et adduxit eum ad Iesum intuitus autem eum Iesus dixit tu es Simon filius Iohanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus
Et adduxit eum ad Iesum. Intuitus autem eum Iesus, dixit: Tu es Simon filius Ioanna: tu vocaberis Cephas. quod interpretatur Petrus.
43 in crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum et dicit ei Iesus sequere me
In crastinum voluit exire in Galilaeam, et invenit Philippum. Et dicit ei Iesus: Sequere me.
44 erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri
Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreae, et Petri.
45 invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth
Invenit Philippus Nathanael, et dicit ei: Quem scripsit Moyses in lege, et Prophetae, invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth.
46 et dixit ei Nathanahel a Nazareth potest aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et vide
Et dixit ei Nathanael: A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus: Veni, et vide.
47 vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est
Vidit Iesus Nathanael venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est.
48 dicit ei Nathanahel unde me nosti respondit Iesus et dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te
Dicit ei Nathanael: Unde me nosti? Respondit Iesus, et dixit ei: Priusquam te Philippus vocavit, cum esses sub ficu, vidi te.
49 respondit ei Nathanahel et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israhel
Respondit ei Nathanael, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es Rex Israel.
50 respondit Iesus et dixit ei quia dixi tibi vidi te sub ficu credis maius his videbis
Respondit Iesus, et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis: maius his videbis.
51 et dicit ei amen amen dico vobis videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis
Et dicit ei: Amen, amen dico vobis, videbitis caelum apertum, et Angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis.

< Iohannem 1 >