< Romanos 15 >

1 Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere.
們強壯者,該擔待不強壯者的軟弱,不可只求自己的喜悅。
2 Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad aedificationem.
我們每人都該求近人的喜悅,使他受益,得以建立,
3 Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: Improperia improperantium tibi ceciderunt super me.
因為連基督也沒有尋求自己的喜悅,如所記載的:『辱罵你者的辱罵,都落在我身上。』
4 Quaecumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus.
其實,凡經上所寫的,都是為教訓我們而寫的,為叫我們因著經上所教訓的忍耐和安慰,獲得希望。
5 Deus autem patientiae, et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Iesum Christum:
願賜忍耐和安慰的天主,賞賜你們倣效耶穌基督的榜樣,彼此同心合意,
6 ut unanimes, uno ore honorificetis Deum, et patrem Domini nostri Iesu Christi.
好一心一口光榮我們的主耶穌基督的天主和父。
7 Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei.
為此,你們要為光榮天主而彼此接納,猶如基督也接納了你們一樣。
8 Dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum:
我是要說:基督為了要彰顯天主的真實,成了割損的僕役,為實賤向先祖們所賜的恩許,
9 Gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in Gentibus Domine, et nomini tuo cantabo.
而也使外邦人因天主的憐憫而去光榮天主,正如所記載的:『為此,我要在異民中稱謝你,歌頌你的聖名。』
10 Et iterum dicit: Laetamini Gentes cum plebe eius.
又說:『異民! 你們要和祂的百姓一同歡樂! 』
11 Et iterum: Laudate omnes Gentes Dominum: et magnificate eum omnes populi.
又說:『列國萬民,請讚美上主! 一切民族,請歌頌祂! 』
12 Et rursus Isaias ait: Erit radix Iesse, et qui exurget regere Gentes, in eum Gentes sperabunt.
依撒意亞又說:『葉瑟的根苗將要出現,要起來統治外邦人;外邦人都要寄望於祂。』
13 Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo: ut abundetis in spe, et virtute Spiritus sancti.
願賜望德的天主,因著你們的信心,使你們充滿各種喜樂和平安,使你們因著聖神的德能,富於望德。
14 Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere.
我的兄們,我本人深信你們是充滿善意,滿備各種知識的,並能彼此勸勉。
15 Audacius autem scripsi vobis fratres ex parte, tamquam in memoriam vos reducens: propter gratiam, quae data est mihi a Deo,
我給你們寫信,未免有些大膽,不過我只是想喚起你們的回憶,因為天主賜給了我恩寵,
16 ut sim minister Christi Iesu in Gentibus: sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio Gentium accepta, et sanctificata in Spiritu sancto.
使我為外邦人成了耶穌的使臣,天主福音的司祭,好使外邦人經聖神的祝聖,成為可悅納的祭品。
17 Habeo igitur gloriam in Christo Iesu ad Deum.
所以對於事奉天主的事,我可以在耶穌基督內誇口,
18 Non enim audeo aliquid loqui eorum, quae per me non efficit Christus in obedientiam Gentium, verbo et factis:
因為我不敢提及別的,只說基督藉我,以言語,以行動,藉著奇蹟、異事的能力和天主聖神的德能,所作的使外邦人歸順的事,
19 in virtute signorum, et prodigiorum, in virtute Spiritus sancti: ita ut ab Ierusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi.
以致我從耶路撒冷及其四周,直到依里黎苛,傳遍了基督的福音;
20 Sic autem praedicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum aedificarem:
並且專在沒有認識基督的地方傳佈福音,弔以為榮,免得我在別人的基礎上建築,
21 sed sicut scriptum est: Quibus non est annunciatum de eo, videbunt: et qui non audierunt de eo, intelligent.
如經上所記載的:『那些關於沒有得到傳報的人,必要看見;那些沒有聽說過的人,必要明瞭。』
22 Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos, sed prohibitus sum usque adhuc.
這就是我屢次被阻延,不能到你們那裡去的緣故。
23 Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam praecedentibus annis:
但如今在這一帶再沒有可傳的地方了,而且多年以來,我就有到你們那裡去的心願,
24 cum in Hispaniam proficisci coepero, spero quod praeteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero.
所以當我往西班牙去的時候,我希望中途能見到你們,得以稍微滿足我見你們的心願,然後由你們送我上道。
25 Nunc igitur proficiscar in Ierusalem ministrare sanctis.
不過,現在我要起身到耶路撒冷去,為供應聖徒,
26 Probaverunt enim Macedonia, et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Ierusalem.
因為馬其頓和阿哈雅人,甘心為耶路撒冷的貧苦聖徒損了一筆款項;
27 Placuit enim eis: et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt Gentiles: debent et in carnalibus ministrare illis.
說他們甘心樂意,其實他們是他們的債。因為外邦人既分沾了他們的神恩,也就該在物質上扶助他們。
28 Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc: per vos proficiscar in Hispaniam.
所以我一辦妥了這事,向他們交代了這項損款以後,便要路過你們那裡,往西班牙去。
29 Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam.
我知道,我去你們那裡,必要帶著基督的祝福而去。
30 Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Iesum Christum, et per charitatem sancti Spiritus, ut adiuvetis et me in orationibus vestris pro me ad Deum,
弟兄們! 我因我們的主耶穌基督,並因聖神的愛,請求你們,以你們為我在天主台前的祈禱,與我一起奮鬥,
31 ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Iudaea, et obsequii mei oblatio accepta fiat in Ierusalem sanctis,
使我脫免在猶太地不信的手,並我帶到耶路撒冷的款項,得蒙聖徒悅納。
32 ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum.
這樣,可使我照天主的旨意,高興地到你們那裡去,同你們一起稍微休息。
33 Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen.
願賜平安的天主與你們眾人同在! 阿們。

< Romanos 15 >