< Romanos 14 >

1 Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum.
信德軟弱的人,你們該容納,不要為意見而爭論。
2 Alius enim credit se manducare omnia: qui autem infirmus est, olus manducet.
有人以為什麼都可吃,但那軟弱的人只吃蔬菜。
3 Is, qui manducat, non manducantem non spernat: et qui non manducat, manducantem non iudicet: Deus enim illum assumpsit.
那吃的,不要輕視不吃的;不吃的,也不要判斷吃的,因為天主已接納了他。
4 Tu quis es, qui iudicas alienum servum? Domino suo stat, aut cadit: stabit autem: potens est enim Deus statuere illum.
你是誰,你竟敢判斷別人的家僕?他或站立,或跌倒,都由他自己的主人管;但他必站得住,因為主能夠使他站得住。
5 Nam alius iudicat diem inter diem: alius autem iudicat omnem diem: unusquisque in suo sensu abundet.
有人以為這日比那日強,但也有人以為昌都一樣;各人對自己的心思應堅信不移才好!
6 Qui sapit diem, Domino sapit: Et qui manducat, Domino manducat: gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo.
那遵守日子的,是為主而遵守;那吃的,是為主而吃,因為他感謝天主;那不吃的,也是為主而不吃,他也感謝天主。
7 Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur.
因為我們中間沒有一人是為自己而生的,也沒有一人是為自己而死的;
8 Sive enim vivemus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus.
因為我們或者生,是為主而生,或者死,是為主而死;所以我們或生或死,都是屬於主。
9 In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit: ut et mortuorum et vivorum dominetur.
因為基督死而復生了,正是為作生者和死者的主。
10 Tu autem quid iudicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stabimus ante tribunal Christi.
你為什麼判斷你的弟兄?或者,你為什麼輕視你的弟兄?我們眾人都要站在天主的審判台前,
11 scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu: et omnis lingua confitebitur Deo.
因為經上記載說:『我指著我自己起誓──上主的誓語:眾膝都要向我跪拜,眾舌都要讚頌天主。』
12 Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.
這樣看起來,我們每人都要向天主交自己的賬。
13 Non ergo amplius invicem iudicemus: sed hoc iudicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum.
因此,我們不可再彼此判斷了,反之,你們應拿定主意:總不可使弟兄失足或跌倒。
14 Scio, et confido in Domino Iesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esset, illi commune est.
在耶穌基督內,我知道,並深信:沒有什麼本身是不潔的;除非有人想什麼是不潔的,那東西為他才是不潔的。
15 Si enim propter cibum frater tuus contristatur: iam non secundum charitatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est.
如果你因著食物使你的兄弟心亂,你便不是按照愛德行事。基督為他死了,你不可因著你的食物使他喪亡,
16 Non ergo blasphemetur bonum nostrum.
所以你們不可使你們的優點受到誹謗。
17 Non est enim regnum Dei esca, et potus: sed iustitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto:
其實天主的國並不在於吃喝,而在於義德、平安以及在聖神內的喜樂:
18 qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus.
凡是按這原則事奉基督的,才為天主喜悅,為眾人所稱許;
19 Itaque quae pacis sunt, sectemur: et quae aedificationis sunt in invicem custodiamus.
所以我們該追求平安的事,以及彼此建立的事,
20 Noli propter escam destruere opus Dei. omnia quidem sunt munda: sed malum est homini, qui per offendiculum manducat.
不可為了食物的緣故,而摧毀天主的工程。一切固然都是潔淨的,但若人吃了,能使人失足,這為他便是惡事了。
21 Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur.
更好是不吃肉,不喝酒,不什麼能使你弟兄跌倒的事。
22 Tu fidem habes? penes temetipsum habe coram Deo: Beatus, qui non iudicat semetipsum in eo, quod probat.
你有信心,就在天主前為你自己保有罷! 那在自己認為可行的事上,問心無愧,才是有福的。
23 Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est: quia non ex fide. Omne autem, quod non est ex fide, peccatum est.
但誰若懷著疑心吃了,便被判有罪,因為這不是出於信心做的:凡不出於信心做的,就是罪。

< Romanos 14 >