< Marcum 10 >

1 Et exiit inde exurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanem: et conveniunt iterum turbae ad eum: et sicut consueverat, iterum docebat illos.
耶稣从那里起身,来到犹太的境界并约旦河外。众人又聚集到他那里,他又照常教训他们。
2 Et accedentes Pharisaei interrogabant eum: Si licet viro uxorem dimittere: tentantes eum.
有法利赛人来问他说:“人休妻可以不可以?”意思要试探他。
3 At ille respondens, dixit eis: Quid vobis praecepit Moyses?
耶稣回答说:“摩西吩咐你们的是什么?”
4 Qui dixerunt: Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere.
他们说:“摩西许人写了休书便可以休妻。”
5 Quibus respondens Iesus, ait: Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud.
耶稣说:“摩西因为你们的心硬,所以写这条例给你们;
6 ab initio autem creaturae masculum, et feminam fecit eos Deus.
但从起初创造的时候, 神造人是造男造女。
7 Propter hoc relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhaerebit ad uxorem suam:
因此,人要离开父母,与妻子连合,二人成为一体。
8 et erunt duo in carne una. Itaque iam non sunt duo, sed una caro.
既然如此,夫妻不再是两个人,乃是一体的了。
9 Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet.
所以, 神配合的,人不可分开。”
10 Et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum.
到了屋里,门徒就问他这事。
11 Et ait illis: Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam.
耶稣对他们说:“凡休妻另娶的,就是犯奸淫,辜负他的妻子;
12 Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, moechatur.
妻子若离弃丈夫另嫁,也是犯奸淫了。”
13 Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus.
有人带着小孩子来见耶稣,要耶稣摸他们,门徒便责备那些人。
14 Quos cum videret Iesus, indigne tulit, et ait illis: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos: talium enim est regnum Dei.
耶稣看见就恼怒,对门徒说:“让小孩子到我这里来,不要禁止他们;因为在 神国的,正是这样的人。
15 Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud.
我实在告诉你们,凡要承受 神国的,若不像小孩子,断不能进去。”
16 Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.
于是抱着小孩子,给他们按手,为他们祝福。
17 Et cum egressus esset in via, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum dicens: Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam? (aiōnios g166)
耶稣出来行路的时候,有一个人跑来,跪在他面前,问他说:“良善的夫子,我当做什么事才可以承受永生?” (aiōnios g166)
18 Iesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum: Nemo bonus, nisi unus Deus.
耶稣对他说:“你为什么称我是良善的?除了 神一位之外,再没有良善的。
19 Praecepta nosti: Ne adulteres, Ne occidas, Ne fureris, Ne falsum testimonium dixeris, Ne fraudum feceris, Honora patrem tuum et matrem.
诫命你是晓得的:不可杀人;不可奸淫;不可偷盗;不可作假见证;不可亏负人;当孝敬父母。”
20 At ille respondens, ait illi: Magister, haec omnia observavi a iuventute mea.
他对耶稣说:“夫子,这一切我从小都遵守了。”
21 Iesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quaecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me.
耶稣看着他,就爱他,对他说:“你还缺少一件:去变卖你所有的,分给穷人,就必有财宝在天上;你还要来跟从我。”
22 Qui contristatus in verbo, abiit moerens: erat enim habens multas possessiones.
他听见这话,脸上就变了色,忧忧愁愁地走了,因为他的产业很多。
23 Et circumspiciens Iesus, ait discipulis suis: Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt!
耶稣周围一看,对门徒说:“有钱财的人进 神的国是何等地难哪!”
24 Discipuli autem obstupescebant in verbis eius. At Iesus rursus respondens ait illis: Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire!
门徒希奇他的话。耶稣又对他们说:“小子,倚靠钱财的人进 神的国是何等地难哪!
25 Facilius est, camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
骆驼穿过针的眼,比财主进 神的国还容易呢。”
26 Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos: Et quis potest salvus fieri?
门徒就分外希奇,对他说:“这样谁能得救呢?”
27 Et intuens illos Iesus, ait: Apud homines impossibile est, sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum.
耶稣看着他们,说:“在人是不能,在 神却不然,因为 神凡事都能。”
28 Et coepit ei Petrus dicere: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te.
彼得就对他说:“看哪,我们已经撇下所有的跟从你了。”
29 Respondens Iesus, ait: Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me, et propter Evangelium,
耶稣说:“我实在告诉你们,人为我和福音撇下房屋,或是弟兄、姊妹、父母、儿女、田地,
30 qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc: domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam. (aiōn g165, aiōnios g166)
没有不在今世得百倍的,就是房屋、弟兄、姊妹、母亲、儿女、田地,并且要受逼迫,在来世必得永生。 (aiōn g165, aiōnios g166)
31 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.
然而,有许多在前的,将要在后,在后的,将要在前。”
32 Erant autem in via ascendentes Ierosolymam: et praecedebat illos Iesus, et stupebant: et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, coepit illis dicere quae essent ei eventura.
他们行路上耶路撒冷去。耶稣在前头走,门徒就希奇,跟从的人也害怕。耶稣又叫过十二个门徒来,把自己将要遭遇的事告诉他们说:
33 Quia ecce ascendimus Ierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et Scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus:
“看哪,我们上耶路撒冷去,人子将要被交给祭司长和文士,他们要定他死罪,交给外邦人。
34 et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum: et tertia die resurget.
他们要戏弄他,吐唾沫在他脸上,鞭打他,杀害他。过了三天,他要复活。”
35 Et accedunt ad eum Iacobus, et Ioannes filii Zebedaei, dicentes: Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis.
西庇太的儿子雅各、约翰进前来,对耶稣说:“夫子,我们无论求你什么,愿你给我们做。”
36 At ille dixit eis: Quid vultis ut faciam vobis?
耶稣说:“要我给你们做什么?”
37 Et dixerunt: Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua.
他们说:“赐我们在你的荣耀里,一个坐在你右边,一个坐在你左边。”
38 Iesus autem ait eis: Nescitis quid petatis: potestis bibere calicem, quem ego bibo: aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari?
耶稣说:“你们不知道所求的是什么。我所喝的杯,你们能喝吗?我所受的洗,你们能受吗?”
39 At illi dixerunt ei: Possumus. Iesus autem ait eis: Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini:
他们说:“我们能。”耶稣说:“我所喝的杯,你们也要喝;我所受的洗,你们也要受;
40 sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est.
只是坐在我的左右,不是我可以赐的,乃是为谁预备的,就赐给谁。”
41 Et audientes decem indignati sunt de Iacobo, et Ioanne.
那十个门徒听见,就恼怒雅各、约翰。
42 Iesus autem vocans eos, ait illis: Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis: et principes eorum potestatem habent ipsorum.
耶稣叫他们来,对他们说:“你们知道,外邦人有尊为君王的,治理他们,有大臣操权管束他们。
43 Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior, erit vester minister:
只是在你们中间,不是这样。你们中间,谁愿为大,就必作你们的用人;
44 et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus.
在你们中间,谁愿为首,就必作众人的仆人。
45 Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.
因为人子来,并不是要受人的服事,乃是要服事人,并且要舍命作多人的赎价。”
46 Et veniunt Iericho: et proficiscente eo de Iericho, et discipulis eius, et plurima multitudine, filius Timaei Bartimaeus caecus, sedebat iuxta viam mendicans.
到了耶利哥;耶稣同门徒并许多人出耶利哥的时候,有一个讨饭的瞎子,是底买的儿子巴底买,坐在路旁。
47 Qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est, coepit clamare, et dicere: Iesu fili David, miserere mei.
他听见是拿撒勒的耶稣,就喊着说:“大卫的子孙耶稣啊!可怜我吧!”
48 Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat: Fili David miserere mei.
有许多人责备他,不许他作声。他却越发大声喊着说:“大卫的子孙哪,可怜我吧!”
49 Et stans Iesus praecepit illum vocari. Et vocant caecum dicentes ei: Animaequior esto: surge, vocat te.
耶稣就站住,说:“叫过他来。”他们就叫那瞎子,对他说:“放心,起来!他叫你啦。”
50 Qui proiecto vestimento suo exiliens, venit ad eum.
瞎子就丢下衣服,跳起来,走到耶稣那里。
51 Et respondens Iesus dixit illi: Quid tibi vis faciam? Caecus autem dixit ei: Rabboni, ut videam.
耶稣说:“要我为你做什么?”瞎子说:“拉波尼,我要能看见。”
52 Iesus autem ait illi: Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.
耶稣说:“你去吧!你的信救了你了。”瞎子立刻看见了,就在路上跟随耶稣。

< Marcum 10 >