< Lucam 1 >

1 Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quae in nobis completae sunt, rerum:
提阿非罗大人哪,有好些人提笔作书,述说在我们中间所成就的事,是照传道的人从起初亲眼看见又传给我们的。
2 sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis:
3 visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile,
这些事我既从起头都详细考察了,就定意要按着次序写给你,
4 ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem.
使你知道所学之道都是确实的。
5 Fuit in diebus Herodis, regis Iudaeae, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen eius Elisabeth.
当犹太王希律的时候,亚比雅班里有一个祭司,名叫撒迦利亚;他妻子是亚伦的后人,名叫伊利莎白。
6 Erant autem iusti ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis, et iustificationibus Domini sine querela,
他们二人在 神面前都是义人,遵行主的一切诫命礼仪,没有可指摘的,
7 et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.
只是没有孩子;因为伊利莎白不生育,两个人又年纪老迈了。
8 Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur Zacharias in ordine vicis suae ante Deum,
撒迦利亚按班次在 神面前供祭司的职分,
9 secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini:
照祭司的规矩掣签,得进主殿烧香。
10 et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi.
烧香的时候,众百姓在外面祷告。
11 Apparuit autem illi Angelus Domini, stans a dextris altaris incensi.
有主的使者站在香坛的右边,向他显现。
12 Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum.
撒迦利亚看见,就惊慌害怕。
13 Ait autem ad illum Angelus: Ne timeas Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua: uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Ioannem:
天使对他说:“撒迦利亚,不要害怕,因为你的祈祷已经被听见了。你的妻子伊利莎白要给你生一个儿子,你要给他起名叫约翰。
14 et erit gaudium tibi, et exultatio, et multi in nativitate eius gaudebunt:
你必欢喜快乐;有许多人因他出世,也必喜乐。
15 erit enim magnus coram Domino: vinum, et siceram non bibet, et Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae:
他在主面前将要为大,淡酒浓酒都不喝,从母腹里就被圣灵充满了。
16 et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum:
他要使许多以色列人回转,归于主—他们的 神。
17 et ipse praecedet ante illum in spiritu, et virtute Eliae: ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam iustorum, parare Domino plebem perfectam.
他必有以利亚的心志能力,行在主的前面,叫为父的心转向儿女,叫悖逆的人转从义人的智慧,又为主预备合用的百姓。”
18 Et dixit Zacharias ad Angelum: Unde hoc sciam? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis.
撒迦利亚对天使说:“我凭着什么可知道这事呢?我已经老了,我的妻子也年纪老迈了。”
19 Et respondens Angelus dixit ei: Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum: et missus sum loqui ad te, et haec tibi evangelizare.
天使回答说:“我是站在 神面前的加百列,奉差而来对你说话,将这好信息报给你。
20 Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem, quo haec fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo.
到了时候,这话必然应验;只因你不信,你必哑巴,不能说话,直到这事成就的日子。”
21 Et erat plebs expectans Zachariam: et mirabantur quod tardaret ipse in templo.
百姓等候撒迦利亚,诧异他许久在殿里。
22 Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus.
及至他出来,不能和他们说话,他们就知道他在殿里见了异象;因为他直向他们打手式,竟成了哑巴。
23 Et factum est, ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam:
他供职的日子已满,就回家去了。
24 post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius, et occultabat se mensibus quinque, dicens:
这些日子以后,他的妻子伊利莎白怀了孕,就隐藏了五个月,
25 Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines.
说:“主在眷顾我的日子,这样看待我,要把我在人间的羞耻除掉。”
26 In mense autem sexto, missus est Angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth,
到了第六个月,天使加百列奉 神的差遣往加利利的一座城去(这城名叫拿撒勒),
27 ad Virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph, de domo David, et nomen virginis Maria.
到一个童女那里,是已经许配大卫家的一个人,名叫约瑟。童女的名字叫马利亚;
28 Et ingressus Angelus ad eam dixit: Ave gratia plena: Dominus tecum: Benedicta tu in mulieribus.
天使进去,对她说:“蒙大恩的女子,我问你安,主和你同在了!”
29 Quae cum audisset, turbata est in sermone eius, et cogitabat qualis esset ista salutatio.
马利亚因这话就很惊慌,又反复思想这样问安是什么意思。
30 Et ait Angelus ei: Ne timeas Maria, invenisti enim gratiam apud Deum.
天使对她说:“马利亚,不要怕!你在 神面前已经蒙恩了。
31 ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen eius IESUM.
你要怀孕生子,可以给他起名叫耶稣。
32 hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius:
他要为大,称为至高者的儿子;主 神要把他祖大卫的位给他。
33 et regnabit in domo Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis. (aiōn g165)
他要作雅各家的王,直到永远;他的国也没有穷尽。” (aiōn g165)
34 Dixit autem Maria ad Angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?
马利亚对天使说:“我没有出嫁,怎么有这事呢?”
35 Et respondens Angelus dixit ei: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei.
天使回答说:“圣灵要临到你身上,至高者的能力要荫庇你,因此所要生的圣者必称为 神的儿子。
36 Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua: et hic mensis sextus est illi, quae vocatur sterilis:
况且你的亲戚伊利莎白,在年老的时候也怀了男胎,就是那素来称为不生育的,现在有孕六个月了。
37 quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.
因为,出于 神的话,没有一句不带能力的。”
38 Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa Angelus.
马利亚说:“我是主的使女,情愿照你的话成就在我身上。”天使就离开她去了。
39 Exurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione, in civitatem Iuda:
那时候,马利亚起身,急忙往山地里去,来到犹大的一座城;
40 Et intravit in domum Zachariae, et salutavit Elisabeth.
进了撒迦利亚的家,问伊利莎白安。
41 Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exultavit infans in utero eius: et repleta est Spiritu sancto Elisabeth:
伊利莎白一听马利亚问安,所怀的胎就在腹里跳动。伊利莎白且被圣灵充满,
42 et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.
高声喊着说:“你在妇女中是有福的!你所怀的胎也是有福的!
43 Et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me?
我主的母到我这里来,这是从哪里得的呢?
44 Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exultavit in gaudio infans in utero meo.
因为你问安的声音一入我耳,我腹里的胎就欢喜跳动。
45 et beata, quae credidisti, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt tibi a Domino.
这相信的女子是有福的!因为主对她所说的话都要应验。”
46 Et ait Maria: Magnificat anima mea Dominum:
马利亚说: 我心尊主为大;
47 et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
我灵以 神我的救主为乐;
48 Quia respexit humilitatem ancillae suae: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.
因为他顾念他使女的卑微; 从今以后, 万代要称我有福。
49 Quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen eius.
那有权能的,为我成就了大事; 他的名为圣。
50 Et misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum.
他怜悯敬畏他的人, 直到世世代代。
51 Fecit potentiam in brachio suo: dispersit superbos mente cordis sui.
他用膀臂施展大能; 那狂傲的人正心里妄想就被他赶散了。
52 Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.
他叫有权柄的失位, 叫卑贱的升高;
53 Esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes.
叫饥饿的得饱美食, 叫富足的空手回去。
54 Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae suae.
他扶助了他的仆人以色列,
55 Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham, et semini eius in saecula. (aiōn g165)
为要记念亚伯拉罕和他的后裔, 施怜悯直到永远, 正如从前对我们列祖所说的话。 (aiōn g165)
56 Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
马利亚和伊利莎白同住,约有三个月,就回家去了。
57 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.
伊利莎白的产期到了,就生了一个儿子。
58 Et audierunt vicini, et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.
邻里亲族听见主向她大施怜悯,就和她一同欢乐。
59 Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam.
到了第八日,他们来要给孩子行割礼,并要照他父亲的名字叫他撒迦利亚。
60 Et respondens mater eius, dixit: Nequaquam, sed vocabitur Ioannes.
他母亲说:“不可!要叫他约翰。”
61 Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine.
他们说:“你亲族中没有叫这名字的。”
62 Innuebant autem patri eius, quem vellet vocari eum.
他们就向他父亲打手式,问他要叫这孩子什么名字。
63 Et postulans pugillarem scripsit, dicens: Ioannes est nomen eius. Et mirati sunt universi.
他要了一块写字的板,就写上,说:“他的名字是约翰。”他们便都希奇。
64 Apertum est autem illico os eius, et lingua eius, et loquebatur benedicens Deum.
撒迦利亚的口立时开了,舌头也舒展了,就说出话来,称颂 神。
65 Et factus est timor super omnes vicinos eorum: et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec:
周围居住的人都惧怕;这一切的事就传遍了犹太的山地。
66 et posuerunt omnes, qui audierant in corde suo, dicentes: Quis, putas, puer iste erit? Etenim manus Domini erat cum illo.
凡听见的人都将这事放在心里,说:“这个孩子将来怎么样呢?因为有主与他同在。”
67 Et Zacharias pater eius repletus est Spiritu sancto: et prophetavit, dicens:
他父亲撒迦利亚被圣灵充满了,就预言说:
68 Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suae:
主—以色列的 神是应当称颂的! 因他眷顾他的百姓,为他们施行救赎,
69 Et erexit cornu salutis nobis: in domo David pueri sui.
在他仆人大卫家中, 为我们兴起了拯救的角,
70 Sicut locutum est per os sanctorum, qui a saeculo sunt, prophetarum eius: (aiōn g165)
正如主借着从创世以来圣先知的口所说的话, (aiōn g165)
71 Salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium, qui oderunt nos:
拯救我们脱离仇敌 和一切恨我们之人的手,
72 Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: et memorari testamenti sui sancti.
向我们列祖施怜悯, 记念他的圣约—
73 Iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis:
就是他对我们祖宗亚伯拉罕所起的誓—
74 Ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi.
叫我们既从仇敌手中被救出来,
75 In sanctitate, et iustitia coram ipso, omnibus diebus nostris.
就可以终身在他面前, 坦然无惧地用圣洁、公义事奉他。
76 Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius:
孩子啊!你要称为至高者的先知; 因为你要行在主的前面, 预备他的道路,
77 Ad dandam scientiam salutis plebi eius: in remissionem peccatorum eorum:
叫他的百姓因罪得赦, 就知道救恩。
78 Per viscera misericordiae Dei nostri: in quibus visitavit nos, oriens ex alto:
因我们 神怜悯的心肠, 叫清晨的日光从高天临到我们,
79 Illuminare his, qui in tenebris, et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
要照亮坐在黑暗中死荫里的人, 把我们的脚引到平安的路上。
80 Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu: et erat in desertis usque in diem ostensionis suae ad Israel.
那孩子渐渐长大,心灵强健,住在旷野,直到他显明在以色列人面前的日子。

< Lucam 1 >