< Timotheum I 3 >

1 Fidelis sermo: si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.
誰若想望監督的職分,是渴望一件善事:這話是確實的。
2 Oportet enim episcopum irreprehensibilem esse: unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem,
那麼,監督必須是是無可指摘的,只有過一個妻子的丈夫,有節制,應慎重,端莊,好客,善於教導;
3 non vinolentum, non percussorem, sed modestum: non litigiosum, non cupidum, sed
不嗜酒,不暴戾,而應溫良和善,不貪愛錢財,
4 suae domui bene praepositum: filios habentem subditos cum omni castitate.
善於管理自己的家庭,使子女們服從,凡事端莊:
5 Si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo Ecclesiae Dei diligentiam habebit?
誰若不知道管理自己的家庭.如何能照管天主的教會?
6 Non neophytum: ne in superbiam elatus, in iudicium incidat diaboli.
不可是新奉教的,怕他妄自尊大,而陷於魔鬼所受的判決,
7 Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis, qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli.
並且在外人中也必須有好聲望,怕他遭人誹謗,落入魔鬼的羅網。
8 Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes:
執事也必須端莊,不一口兩舌,不飲酒過度,不貪贓;
9 habentes mysterium fidei in conscientia pura.
以純潔的良心,保持信德的奧蹟。
10 Et hi autem probentur primum: et sic ministrent, nullum crimen habentes.
這些人應當先受試驗,如果無瑕可指,然後才能作執事。
11 Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.
女人也必須端莊,不讒謗;有節制,凡事忠信。
12 Diaconi sint unius uxoris viri: qui filiis suis bene praesint, et suis domibus.
執事應當只作過一個妻子的丈夫,善於管理自己子女和家庭,
13 Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quae est in Christo Iesu.
因為善於服務的,自可獲得優越的品位,而大膽宣揚基督耶穌的信仰。
14 Haec tibi scribo fili Thimothee, sperans me ad te venire cito.
我雖希望快到你那裏去,但我仍把這些事寫給你;
15 si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.
假使我遲遲不到,你可以知道在天主的家中應當如何行動;這家庭就是永生天主的教會,真理的柱石和基礎。
16 Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est Gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.
無不公認,這虔敬奧蹟是偉大的:就是衪出現於肉身,受證於聖神,發顯於天使,被傳於異民,見信於普世,被接於光榮。

< Timotheum I 3 >