< Canticum Canticorum 1 >

1
[第一幕:互相傾幕]雅歌,撒羅滿作。◆新娘:
2 Osculetur me osculo oris sui: quia meliora sunt ubera tua vino,
願君以熱吻與我接吻! 因為你的愛撫甜於美酒。
3 fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum: ideo adolescentulæ dilexerunt te.
你的香氣芳怡人,你的令名香液四射,為此少女都愛慕你。
4 Trahe me: post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua: exultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum: recti diligunt te.
願你拉著我隨你奔跑! 君王,願你引我進你的內室;我們都要因你歡樂踴躍,讚歎你那詌於酒的愛撫;怪不得眾少女都愛慕你!
5 Nigra sum, sed formosa, filiæ Ierusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.
耶路撒冷女郎! 我雖黑,郤秀麗,有如刻達爾的帳棚,又似撒耳瑪的營幕。
6 Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol: filii matris meæ pugnaverunt contra me, posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi.
你們不要怪我黑,是太陽曬黑了我。我母親的兒子向我發怒,派我去看守葡萄園,我郤沒有去看守。
7 Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
我心愛的! 請告訴我:你在那兒放羊﹖中午又在那兒臥羊﹖別令我在你伴侶的羊群間,獨自徘徊!◆耶京女郎:
8 Si ignoras te o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hœdos tuos iuxta tabernacula pastorum.
女中的佳麗! 妳若不知道,出去跟蹤羊群的足跡,靠近牧人的帳棚,牧放妳的小羊。◆新郎:
9 Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te amica mea.
我的愛卿! 我看妳好似牝馬,套在法郎的御車上。
10 Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis: collum tuum sicut monilia.
妳的雙頰配以耳環,妳的頸項繞以珠鏈,何其美麗!
11 Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.
我們要為妳製造金鏈,嵌上銀珠。◆新娘:
12 Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.
君王正在坐席的時候,我的香膏已放出清香。
13 Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur.
我的的愛人有如沒藥囊,常繫在我的胸前;
14 Botrus cypri dilectus meus mihi, in vineis Engaddi.
我的愛人有如鳳仙花,生在恩革狄葡萄園中。◆新郎:
15 Ecce tu pulchra es amica mea, ecce tu pulchra es, oculi tui columbarum.
我的愛卿,妳多麼美麗! 妳的雙眼有如鴿眼。◆新娘:
16 Ecce tu pulcher es dilecte mi, et decorus. Lectulus noster floridus:
我的愛人,你多麼英俊,多麼可愛! 我們的未床榻,是青綠的草地。◆新郎:
17 tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.
香松作我們的屋樑,扁柏作我們的屋椽。

< Canticum Canticorum 1 >