< Romanos 2 >

1 Propter quod inexcusabilis es o homo omnis, qui iudicas. In quo enim iudicas alterum, teipsum condemnas: eadem enim agis quæ iudicas.
Propter quod inexcusabilis es o homo omnis, qui iudicas. In quo enim iudicas alterum, teipsum condemnas: eadem enim agis quae iudicas.
2 Scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos, qui talia agunt.
Scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos, qui talia agunt.
3 Existimas autem hoc o homo, qui iudicas eos, qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies iudicium Dei?
Existimas autem hoc o homo, qui iudicas eos, qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies iudicium Dei?
4 An divitias bonitatis eius, et patientiæ, et longanimitatis contemnis? ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit?
An divitias bonitatis eius, et patientiae, et longanimitatis contemnis? ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit:
5 Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis iusti iudicii Dei,
Secundum autem duritiam tuam, et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis iusti iudicii Dei,
6 qui reddet unicuique secundum opera eius:
qui reddet unicuique secundum opera eius:
7 iis quidem, qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam: (aiōnios g166)
iis quidem, qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam: (aiōnios g166)
8 iis autem, qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira, et indignatio.
iis autem, qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira, et indignatio.
9 Tribulatio, et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudæi primum, et Græci:
Tribulatio, et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum, et Graeci:
10 gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Iudæo primum, et Græco:
gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Iudaeo primum, et Graeco:
11 non enim est acceptio personarum apud Deum.
non enim est acceptio personarum apud Deum.
12 Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt: et quicumque in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur.
Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt: et quicumque in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur.
13 Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur.
Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur.
14 Cum autem Gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt, eiusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex:
Cum autem Gentes, quae legem non habent, naturaliter ea, quae legis sunt, faciunt, eiusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex:
15 qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus,
qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus,
16 in die, cum iudicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Iesum Christum.
in die, cum iudicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Iesum Christum.
17 Si autem tu Iudæus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo,
Si autem tu Iudaeus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo,
18 et nosti voluntatem eius, et probas utiliora, instructus per legem,
et nosti voluntatem eius, et probas utiliora, instructus per legem,
19 confidis teipsum esse ducem cæcorum, lumen eorum, qui in tenebris sunt,
confidis teipsum esse ducem caecorum, lumen eorum, qui in tenebris sunt,
20 eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiæ, et veritatis in lege.
eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae, et veritatis in lege.
21 Qui ergo alium doces, teipsum non doces: qui prædicas non furandum, furaris:
Qui ergo alium doces, teipsum non doces: qui praedicas non furandum, furaris:
22 qui dicis non mœchandum, mœcharis: qui abominaris idola, sacrilegium facis:
qui dicis non moechandum, moecharis: qui abominaris idola, sacrilegium facis:
23 qui in lege gloriaris, per prævaricationem legis Deum inhonoras.
qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras.
24 (Nomen enim Dei per vos blasphematur inter Gentes, sicut scriptum est.)
(Nomen enim Dei per vos blasphematur inter Gentes, sicut scriptum est.)
25 Circumcisio quidem prodest, si legem observes: si autem prævaricator legis sis, circumcisio tua præputium facta est.
Circumcisio quidem prodest, si legem observes: si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est.
26 Si igitur præputium iustitias legis custodiat: nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur?
Si igitur praeputium iustitias legis custodiat: nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur?
27 et iudicabit id, quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per litteram, et circumcisionem prævaricator legis es?
et iudicabit id, quod ex natura est praeputium, legem consummans, te, qui per litteram, et circumcisionem praevaricator legis es?
28 Non enim qui in manifesto, Iudæus est: neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio:
Non enim qui in manifesto est, Iudaeus est: neque quae in manifesto in carne est, est circumcisio:
29 sed qui in abscondito, Iudæus est: et circumcisio cordis in spiritu, non littera: cuius laus non ex hominibus, sed ex Deo est.
sed qui in abscondito est, Iudaeus est: et circumcisio cordis in spiritu, non littera: cuius laus non ex hominibus, sed ex Deo est.

< Romanos 2 >