< Corinthios I 1 >

1 Paulus vocatus Apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater,
Paulus vocatus Apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater,
2 Ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Iesu, vocatis sanctis, cum omnibus, qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi, in omni loco ipsorum, et nostro.
Ecclesiae Dei, quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Iesu, vocatis sanctis, cum omnibus, qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi, in omni loco ipsorum, et nostro.
3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo.
Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo.
4 Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quæ data est vobis in Christo Iesu:
Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Iesu:
5 quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia:
quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia:
6 sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis:
sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis:
7 ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, expectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi,
ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, expectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi,
8 qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Iesu Christi.
qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Iesu Christi.
9 Fidelis Deus: per quem vocati estis in societatem filii eius Iesu Christi Domini nostri.
Fidelis Deus: per quem vocati estis in societatem filii eius Iesu Christi Domini nostri.
10 Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Iesu Christi: ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata: sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia.
Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Iesu Christi: ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata: sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem scientia.
11 Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloes, quia contentiones sunt inter vos.
Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloes, quia contentiones sunt inter vos.
12 Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli: ego autem Apollo: ego vero Cephæ: ego autem Christi.
Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli: ego autem Apollo: ego vero Cephae: ego autem Christi.
13 Divisus est Christus? Numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis?
Divisus est Christus: Numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis?
14 Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum, et Caium:
Gratias ago Deo meo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum, et Caium:
15 nequis dicat quod in nomine meo baptizati estis.
nequis dicat quod in nomine meo baptizati estis.
16 Baptizavi autem et Stephanæ domum: ceterum nescio si quem alium baptizaverim.
Baptizavi autem et Stephanae domum: ceterorum autem nescio si quem alium vestrum baptizaverim.
17 Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare: non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.
Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare: non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.
18 Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: iis autem, qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.
Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: iis autem, qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.
19 Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.
Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.
20 Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor huius sæculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi? (aiōn g165)
Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi? (aiōn g165)
21 Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes.
Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes.
22 Quoniam et Iudæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt:
Quoniam et Iudaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt:
23 nos autem prædicamus Christum crucifixum: Iudæis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam,
nos autem praedicamus Christum crucifixum: Iudaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam,
24 ipsis autem vocatis Iudæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientia:
ipsis autem vocatis Iudaeis, atque Graecis Christum Dei virtutem, et Dei sapientia:
25 quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.
quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.
26 Videte enim vocationem vestram fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles:
Videte enim vocationem vestram fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles:
27 sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia:
sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia:
28 et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea, quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret:
et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea, quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret:
29 ut non glorietur omnis caro in conspectu eius.
ut non glorietur omnis caro in conspectu eius.
30 Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio:
Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio:
31 ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur.
ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur.

< Corinthios I 1 >