< Proverbiorum 5 >

1 Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina aurem tuam,
我兒,你應注意我的智慧,側耳傾聽我的見解,
2 ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciæ mulieris.
為使你保持審慎的態度,使你的口唇能固守知識。
3 favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur eius.
因為淫婦的口,滴流甜蜜;她的嘴唇,比油還滑;
4 novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps.
但是,與她相處的結果,卻苦若苦艾,刺心有如雙刃的利劍。
5 Pedes eius descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant. (Sheol h7585)
她的雙腳陷入死境,她的腳步直趨陰府。 (Sheol h7585)
6 Per semitam vitæ non ambulant, vagi sunt gressus eius, et investigabiles.
她不走生命的坦途;她的腳步,躊躇不定,不知所往。
7 Nunc ergo fili mi audi me, et ne recedas a verbis oris mei.
現在,我兒,你要聽從我,不要拋棄我口中的教訓:
8 Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus eius.
你應使你的道路遠離她,不要走近她的家門,
9 Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli.
免得將你的精力,葬送給別人;將你的歲月,委棄給無賴;
10 ne forte implentur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena,
免得你的財產為他人享受,你的辛勞裨益於人家;
11 et gemas in novissimis, quando consumseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas:
免得終期來臨,當你的肉軀和身體精力耗盡時,你只有嘆息,
12 Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum,
說:「唉! 為什麼我憎惡了教訓,為什麼我的心藐視了規勸﹖
13 nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam?
為什麼我沒有聽從師長的勸告,沒有側耳傾聽教訓我的人﹖
14 Pene fui in omni malo, in medio ecclesiæ et synagogæ.
在集會和會眾中,我幾乎陷於浩劫。」
15 Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui:
你當飲你自己池裏的水,喝你井裏的活泉。
16 Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide.
你的泉水豈可外溢,成為街頭的流水﹖
17 Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui.
其實都應全歸於你,不得讓外人與你共享。
18 Sit vena tua benedicta, et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ:
你的泉源理應受祝福;你應由你少年時的妻子取樂。
19 cerva charissima, et gratissimus hinnulus. ubera eius inebrient te in omni tempore, in amore eius delectare iugiter.
她宛如可愛的母鹿,嫵媚的母羚;她的酥胸應常使你暢懷,她的愛情應不斷使你陶醉。
20 Quare seduceris fili mi ab aliena, et foveris in sinu alterius?
我兒,你為什麼要迷戀外婦,擁抱別人妻室的胸懷﹖
21 Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus eius considerat.
上主的眼目時常監視人的道路,不斷審察他的一切行徑。
22 Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur.
惡人必被自己的邪惡所纏擾,必為自己罪惡的羅網所捕獲。
23 Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiæ suæ decipietur.
他必因不聽教訓而喪命,必因自己過度的愚昧而淪亡。

< Proverbiorum 5 >