< Proverbiorum 31 >

1 Verba Lamuelis regis. Visio, qua erudivit eum mater sua.
瑪薩的君王肋慕耳的格言,是他母親教給他的:
2 Quid dilecte mi, quid dilecte uteri mei, quid dilecte votorum meorum?
我兒! 我的親生兒! 我的長子肋慕耳! 我許願所得的孩子! 我可給你說些什麼﹖
3 Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges.
你不要將你的精力,為女人而消耗;也不要為君王的宮女,白費你的血氣。
4 Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum: quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas.
肋慕耳! 清酒不宜於君王,醇酒不宜於公侯,
5 et ne forte bibant, et obliviscantur iudiciorum, et mutent causam filiorum pauperis.
免得在酒興之餘,輕易將法律忘掉,顛倒窮人的是非。
6 Date siceram mœrentibus, et vinum his, qui amaro sunt animo:
應將醇酒給與哀慟欲絕的人,應將清酒給與心靈痛楚的人,
7 bibant, et obliviscantur egestatis suæ, et doloris sui non recordentur amplius.
好叫他們喝了,完全忘掉自己的貧乏,不再記憶自己的憂苦。
8 Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt:
你應為啞吧開口,為被棄的人辯護;
9 aperi os tuum, decerne quod iustum est, et iudica inopem et pauperem.
你應開口秉公行審,應為貧苦弱小辯護。
10 Mulierem fortem quis inveniet? procul, et de ultimis finibus pretium eius.
賢淑的婦女,有誰能找到﹖她本身價值,遠勝過珠寶。
11 Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit.
她的丈夫對她衷心信賴,一切所需從來不會缺少。
12 Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitæ suæ.
她一生歲月,只叫他幸福,不給他煩惱。
13 Quæsivit lanam et linum, et operata est consilia manuum suarum.
她弄來羊毛細麻,愉快地親手勞作。
14 Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum.
她宛如一隻商船,由遠處運來食糧。
15 Et de nocte surrexit, deditque prædam domesticis suis, et cibaria ancillis suis.
天還未明,她已起身,為給家人分配食物,給婢女們分派家務。
16 Consideravit agrum, et emit eum: de fructu manuum suarum plantavit vineam.
她看中一塊田地,就將它買了來,以雙手所得的收入,栽植了葡萄園。
17 Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum.
她以勇力束腰,增強自己臂力。
18 Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio eius: non extinguetur in nocte lucerna eius.
她發覺自己經營生利,她的燈盞夜間仍不熄滅。
19 Manum suam misit ad fortia, et digiti eius apprehenderunt fusum.
她手執紡錘,手指旋轉紗錠。
20 Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem.
對貧苦的人,她隨手賙濟;對無靠的人,她伸手扶助。
21 Non timebit domui suæ a frigoribus nivis: omnes enim domestici eius vestiti sunt duplicibus.
為自己的家人,她不害怕風雪,因為全家上下,都穿雙料衣裳。
22 Stragulatam vestem fecit sibi: byssus, et purpura indumentum eius.
她為自己做了華麗的舖蓋,身穿的是細麻和紫錦的衣裳。
23 Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum senatoribus terræ.
她的丈夫與當地長老同席,在城門口深為眾人所認識。
24 Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananæo.
她紡織紗布予以出售,又製造腰帶賣與商賈。
25 Fortitudo et decor indumentum eius, et ridebit in die novissimo.
剛毅和尊嚴是她的服飾,一念及將來便笑容滿面。
26 Os suum aperuit sapientiæ, et lex clementiæ in lingua eius.
她一開口即傾吐智慧,舌上常有仁慈的訓誨。
27 Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit.
她不斷督察家務,從不白吃閒飯。
28 Surrexerunt filii eius, et beatissimam prædicaverunt: vir eius, et laudavit eam.
她的子女起來向她祝福,她的丈夫對她讚不絕口:「
29 Multæ filiæ congregaverunt divitias: tu supergressa es universas.
賢淑的女子很多,唯有你超群群出眾。」
30 Fallax gratia, et vana est pulchritudo: mulier timens Dominum ipsa laudabitur.
姿色是虛幻,美麗是泡影;敬畏上主的女人,纔堪當受人讚美。
31 Date ei de fructu manuum suarum: et laudent eam in portis opera eius.
願她享受她雙手操勞的成果! 願她的事業在城門口使她受讚揚!

< Proverbiorum 31 >