< Liber Numeri 6 >

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
上主訓示梅瑟說:「
2 Loquere ad filios Israel, et dices ad eos: Vir, sive mulier, cum fecerint votum ut sanctificentur, et se voluerint Domino consecrare:
你告訴以色列子民說:無論男女,若許了一個特願,即「納齊爾」願,獻身於上主,
3 a vino, et omni, quod inebriare potest, abstinebunt. Acetum ex vino, et ex qualibet alia potione, et quidquid de uva exprimitur, non bibent: uvas recentes siccasque non comedent
他該戒飲清酒和烈酒,不可喝清酒和烈酒製的醋,不可喝任何葡萄汁,也不可吃新鮮或乾葡萄。
4 cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur: quidquid ex vinea esse potest, ab uva passa usque ad acinum non comedent.
在整個獻身期內,凡葡萄樹所結的,甚至葡萄仁和皮,都不可吃。
5 Omni tempore separationis suæ novacula non transibit per caput eius usque ad completum diem, quo Domino consecratur. Sanctus erit, crescente cæsarie capitis eius.
在他整個守獻身願的時期內,不可剃頭;他幾時未滿獻身的願,是祝聖於上主的,應讓頭髮自由生長。
6 Omni tempore consecrationis suæ super mortuum non ingredietur,
在他獻身於上主的整個時期內,凡有死人的地方,不可走進。
7 nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur, quia consecratio Dei sui super caput eius est.
連父親母親或兄弟姊妹死時,也不可讓自己沾染不潔,因為在他頭上有奉獻於天主的記號。
8 Omnibus diebus separationis suæ sanctus erit Domino.
在他整個獻身期內,他是祝聖於上主的。
9 Sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo, polluetur caput consecrationis eius: quod radet illico in eadem die purgationis suæ, et rursum septima.
若有人忽然在他身旁猝死,那獻身者的願就沾染了不潔,在他取潔的那一天,應剃頭,即在第七天他應剃頭。
10 in octava autem die offeret duos turtures, vel duos pullos columbæ sacerdoti in introitu fœderis testimonii.
到第八天,他應帶兩隻斑鳩和兩隻雛鴿,在會幕門口交給司祭。
11 facietque sacerdos unum pro peccato, et alterum in holocaustum, et deprecabitur pro eo, quia peccavit super mortuo: sanctificabitque caput eius in die illo:
司祭取一隻獻作贖罪祭,另一隻獻作全燔祭,為他因染死屍的不潔贖罪。他在當天應祝聖自己的頭,
12 et consecrabit Domino dies separationis illius, offerens agnum anniculum pro peccato: ita tamen ut dies priores irriti fiant, quoniam polluta est sanctificatio eius.
重新將獻身的日子奉獻於上主,且應獻一隻一歲羔羊作贖過祭;以前的日子無效,因為獻身者的頭沾染了不潔。
13 Ista est lex consecrationis. Cum dies, quos ex voto decreverat, complebuntur: adducet eum ad ostium tabernaculi fœderis,
關於「納齊爾」人的法律如下:在他獻身願期滿的那一天,應引他到會幕門口,
14 et offeret oblationes eius Domino, agnum anniculum immaculatum in holocaustum, et ovem anniculam immaculatam pro peccato, et arietem immaculatum, hostiam pacificam,
他應獻給上主的祭品是:一隻無殘疾的一歲公羔羊作全燔祭,一隻無殘疾的母羔羊作贖罪祭,一隻無殘疾的公綿羊作和平祭,
15 canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sint oleo, et lagana absque fermento uncta oleo, ac libamina singulorum:
一籃用細麵調油做的無酵餅,抹上油的無酵薄餅,以及同獻的素祭及奠祭。
16 quæ offeret sacerdos coram Domino, et faciet tam pro peccato, quam in holocaustum.
司祭在上主面前獻上這些祭品後,就為他舉行贖罪祭和全燔祭;
17 Arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino, offerens simul canistrum azymorum, et libamenta quæ ex more debentur.
將公綿羊同一籃無酵餅獻給上主作和平祭;然後幾行素祭和奠祭。
18 Tunc radetur nazaræus ante ostium tabernaculi fœderis cæsarie consecrationis suæ: tolletque capillos eius, et ponet super ignem, qui est suppositus sacrificio pacificorum.
獻身者在會幕門口剃去自己祝聖的頭髮,把祝聖的頭髮,放在和平祭品的火上焚燒。
19 Et armum coctum arietis, tortamque absque fermento unam de canistro, et laganum azymum unum, et tradet in manus nazaræi, postquam rasum fuerit caput eius.
他剃去祝聖的頭髮以後,司祭取出煮過的公綿羊肩部,與籃中的一塊無酵餅和一塊無酵的薄餅,放在獻身者手上。
20 Susceptaque rursum ab eo, elevabit in conspectu Domini: et sanctificata sacerdotis erunt, sicut pectusculum, quod separari iussum est, et femur. post hæc, potest bibere nazaræus vinum.
司祭將這些祭品在上主前,行奉獻的搖禮,除搖過的胸脯和舉過的腿外,這些亦是屬於司祭的聖物。此後,獻身者方可飲酒:
21 Ista est lex nazaræi, cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suæ, exceptis his, quæ invenerit manus eius. iuxta quod mente devoverat, ita faciet ad perfectionem sanctificationis suæ.
這是關於許獻身願者的法律,獻身者應奉獻於上主的祭品;如果獻身者照自己的財力許願多獻,就應照所許的願,在獻身願所規定的以外,多作奉獻。」
22 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
上主訓示梅瑟說:「
23 Loquere Aaron et filiis eius: Sic benedicetis filiis Israel, et dicetis eis:
你告訴亞郎和他的兒子說:你們應這樣祝福以色列子民說:『
24 Benedicat tibi Dominus, et custodiat te.
願上主祝福你,保護你;
25 Ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui.
願上主的慈顏光照你,仁慈待你。
26 Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem.
願上主轉面垂顧你,賜你平安。』
27 Invocabuntque nomen meum super filios Israel, et ego benedicam eis.
這樣,他們將以色列子民歸我名下,我必祝福他們。」

< Liber Numeri 6 >