< Deuteronomii 1 >

1 Hæc sunt verba, quæ locutus est Moyses ad omnem Israel trans Iordanem in solitudine campestri, contra Mare rubrum, inter Pharan et Thophel et Laban et Haseroth, ubi auri est plurimum:
以下是梅瑟在約但河東岸,對全以色列所講的話。──即在穌夫對面的阿辣巴曠野中,在帕蘭與托費耳、拉班、哈則洛特和狄匝哈布之間。
2 undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque ad Cadesbarne.
從曷勒布經色依爾山,到卡得士巴爾乃亞,共有十一天的程路。──
3 Quadragesimo anno, undecimo mense, prima die mensis locutus est Moyses ad filios Israel omnia quæ præceperat illi Dominus ut diceret eis:
在第四十年十一月一日,梅瑟將上主吩咐他的一切事,全訓示了以色色列子民。
4 postquam percussit Sehon regem Amorrhæorum, qui habitabat in Hesebon: et Og regem Basan, qui mansit in Astaroth, et in Edrai,
當時他已擊敗住在赫市朋的阿摩黎王息紅,和住在阿舍塔洛特和厄得勒的巴商王敖格。
5 trans Iordanem in Terra Moab. Cœpitque Moyses explanare legem, et dicere:
梅瑟在約但河東岸摩阿布地方開始宣講這法律說:「
6 Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb, dicens: Sufficit vobis quod in hoc monte mansistis:
上主,我們的天主,在曷勒布曾訓示我們說:你們在這山下住得夠久了,
7 revertimini, et venite ad montem Amorrhæorum, et ad cetera quæ ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca contra Meridiem, et iuxta littus maris, Terram Chananæorum, et Libani usque ad flumen magnum Euphraten.
現在起身出發,到阿摩黎人的山地去,到那些住在阿辣巴荒野、山地、盆地、乃革布和沿海一帶地方去,到客納罕地,到黎巴嫩,直到大河,即幼發拉的河那一帶地方去。
8 En, inquit, tradidi vobis: ingredimini et possidete eam, super qua iuravit Dominus patribus vestris Abraham, Isaac, et Iacob, ut daret illam eis, et semini eorum post eos.
看,我已將此地擺在你們面前,你們應去佔領上主誓許給你們祖先亞巴郎、依撒格、雅各伯和他們後裔的地方。」
9 Dixique vobis illo in tempore:
那時我對你們說過:我個人無法負擔你們。
10 Non possum solus sustinere vos: quia Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellæ cæli, plurimi.
上主你們的天主使你們的人數增加,看,你們今天多得有如天上的繁星。
11 (Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa millia, et benedicat vobis sicut locutus est.)
惟願上主你們祖先的天主,再千百倍地增加你們的數目,照他所應許的,祝福你們!
12 Non valeo solus negotia vestra sustinere, et pondus ac iurgia.
但我個人怎能承擔起你們的煩務、重任和訴訟的事!
13 Date ex vobis viros sapientes et gnaros, et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, ut ponam eos vobis principes.
你們各支派應推舉一些有智慧,有見識,有經驗的人,我好立他們為你們的首領。
14 Tunc respondistis mihi: Bona res est, quam vis facere.
你們回答我說:「你建議的事很好。」
15 Tulique de tribubus vestris viros sapientes et nobiles, et constitui eos principes, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios ac decanos, qui docerent vos singula.
我遂選了你們各支派中有智慧有經驗的首領,立為你們的首領:即千夫長、百夫長、五十夫長、十人長,並為各支派立了監督,
16 Præcepique eis, dicens: Audite illos, et quod iustum est iudicate: sive civis sit ille, sive peregrinus.
同時我也吩咐你們的判官說:你們要聽斷你們兄弟間的訴訟:無論是兄弟彼此訴訟,或與方外人訴訟,都應秉公審斷。
17 Nulla erit distantia personarum, ita parvum audietis ut magnum: nec accipietis cuiusquam personam, quia Dei iudicium est. Quod si difficile vobis visum aliquid fuerit, referte ad me, et ego audiam.
審案時不可偏袒,無論貴賤,同樣聽斷;任何人都不要怕,因為審判是天主的事。若遇有難斷的案件,該呈報給我,我來聽斷。
18 Præcepique omnia quæ facere deberetis.
同時,凡你們當做的事,我都吩咐了你們。
19 Profecti autem de Horeb, transivimus per eremum terribilem et maximam, quam vidistis, per viam montis Amorrhæi, sicut præceperat Dominus Deus noster nobis. Cumque venissemus in Cadesbarne,
我們由曷勒布起程,經過了你們所見的這整個遼闊的可怖的曠野:照上主我們的天主對我們的吩咐,我們向阿摩黎人山地進發,一直來到了卡德士巴爾乃亞。
20 dixi vobis: Venistis ad montem Amorrhæi, quem Dominus Deus noster daturus est nobis.
那時我曾對你們說:你們已來到上主我們的天主即將賜給我們的阿摩黎人的山地。
21 Vide Terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi: ascende et posside eam, sicut locutus est Dominus Deus noster patribus tuis: noli timere, nec quidquam paveas.
看上主你的天主已將這地擺在你面前,你要照上主你祖先的天主對你所許下的,去佔領這地;不要害怕,也不要膽怯。
22 Et accessistis ad me omnes, atque dixistis: Mittamus viros qui considerent Terram: et renuncient per quod iter debeamus ascendere, et ad quas pergere civitates.
你們眾人便來到我跟前說:「讓我們先派些人去,替我們偵探那地方,然後回報我們,我們當走那條路,當去那些城。」
23 Cumque mihi sermo placuisset, misi ex vobis duodecim viros, singulos de tribubus suis.
我就由你們中挑選了十二人,每支派一人;
24 Qui cum perrexissent, et ascendissent in montana, venerunt usque ad Vallem botri: et considerata terra,
他們起身上了山地,一直到了厄市苛耳山谷,偵探了那地。
25 sumentes de fructibus eius, ut ostenderent ubertatem, attulerunt ad nos, atque dixerunt: Bona est terra, quam Dominus Deus noster daturus est nobis.
他們帶回來那地方的一些果品,並回報我們說:「上主我們的天主即將賜給我們的地方實在好。」
26 Et noluistis ascendere, sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri
但你們卻不肯上去,竟違背了上主你們天主的命令,
27 murmurastis in tabernaculis vestris, atque dixisitis: Odit nos Dominus, et idcirco eduxit nos de Terra Ægypti, ut traderet nos in manu Amorrhæi, atque deleret.
在你們的帳幕內抱怨說:「上主因為恨我們,才將我們由埃及地領出來,將我們交在阿摩黎人手中,消滅我們。
28 Quo ascendemus? nuncii terruerunt cor nostrum, dicentes: Maxima multitudo est, et nobis statura procerior: urbes magnæ, et ad cælum usque munitæ: filios Enacim vidimus ibi.
我們上那裏去呢﹖我們的兄弟又說了些使我們心灰意冷的話。他們說:我們在那裏看見了一個比我們又大又高的民族,他們的城邑廣大,城牆高聳摩天;我們在那裏還看見了阿納克人的子孫。」
29 Et dixi vobis: Nolite metuere, nec timeatis eos:
我遂對你們說:「不要畏懼,不要害怕。
30 Dominus Deus, qui ductor est vester, pro vobis ipse pugnabit, sicut fecit in Ægypto cunctis videntibus.
因為上主你們的天主,走在你們面前,他必為你們作戰,正如他在埃及在你們眼前,為你們所做的一樣;
31 Et in solitudine (ipse vidisti) portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via, per quam ambulastis, donec veniretis ad locum istum.
並且在曠野裏,你也看出上主你的天主在你所走的長途中,攜帶你們,如同人攜帶自己的兒子一樣,直到你們來到這地方。
32 Et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro,
雖然如此,但你們仍不信賴上主你們的天主,
33 qui præcessit vos in via, et metatus est locum, in quo tentoria figere deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem, et die per columnam nubis.
他一路原走在你們前面,替你們找安營的地方:夜間藉著火,日間藉著雲彩,指示你們應走的道路。
34 Cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum, iratus iuravit et ait:
上主一聽見你們的怨聲,就發怒起誓說:「
35 Non videbit quispiam de hominibus generationis huius pessimæ Terram bonam, quam sub iuramento pollicitus sum patribus vestris:
這個邪惡世代的人,一個也不得見我誓許要賜給你們祖先的樂土;
36 præter Caleb filium Iephone. ipse enim videbit eam, et ipsi dabo Terram, quam calcavit, et filiis eius, quia secutus est Dominum.
只要耶孚乃的兒子加肋布除外,他必見到此地,並且我要將他踏過的地,賜給他和他的子孫,因為他一心隨從了上主。」
37 Nec miranda indignatio in populum, cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit: Nec tu ingredieris illuc:
為了你們的緣故,上主也對我發怒說:「連你也不能進入那地。
38 sed Iosue filius Nun minister tuus, ipse intrabit pro te. hunc exhortare et robora, et ipse sorte Terram dividet Israeli.
那侍候你的農的兒子若蘇厄,要進入那地;你應壯他的膽,因為他要使以色列佔領那地作為產業。
39 Parvuli vestri, de quibus dixistis quod captivi ducerentur, et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam, ipsi ingredientur: et ipsis dabo Terram, et possidebunt eam.
此外,你們所說要成為戰利品的幼童,至今尚不知好歹的子女,他們都要進入那地。我要將那地賜給他們作為產業。
40 Vos autem revertimini et abite in solitudinem per viam Maris rubri.
至於你們應轉向紅海出發,往曠野裏去。」
41 Et respondistis mihi: Peccavimus Domino: ascendemus et pugnabimus, sicut præcepit Dominus Deus noster. Cumque instructi armis pergeretis in montem,
你們回答我說:「我們得罪了上主;現在我們願全照上主我們的天主的吩咐上去交戰。」你們各人遂都武裝起來,輕率地上了山地。
42 ait mihi Dominus: Dic ad eos: Nolite ascendere, neque pugnetis, non enim sum vobiscum: ne cadatis coram inimicis vestris.
但上主對我說:「你告訴他們說:你們不要上去,不要作戰,因為我不在你們中間,免得被敵人擊敗。」
43 Locutus sum, et non audistis: sed adversantes imperio Domini, et tumentes superbia ascendistis in montem.
我立即告訴了你們,你們卻不聽,違背上主的命令,擅自上了山地。
44 Itaque egressus Amorrhæus, qui habitabat in montibus, et obviam veniens persecutus est vos, sicut solent apes persequi: et cecidit de Seir usque Horma.
住在山地的阿摩黎人蜂擁而出,攻擊你們,追趕你們,由色依爾直殺到曷爾瑪。
45 Cumque reversi ploraretis coram Domino, non audivit vos, nec voci vestræ voluit acquiescere.
你們回來,在上主面前哭泣哀號,但上主未曾俯聽你們的哭聲,也未向你們側耳;
46 Sedistis ergo in Cadesbarne multo tempore.
你們只得長期地停留在卡德士,停留得這樣長久。

< Deuteronomii 1 >