< Liber Numeri 2 >

1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
上主訓示梅瑟和亞郎說:「
2 Singuli per turmas, signa, atque vexilla, et domos cognationum suarum castrametabuntur filii Israel, per gyrum tabernaculi fœderis.
以色列子民每人應隨自己的旗幟,在自己宗族的標誌下紮營,都向著會幕,在四周稍遠的地方紮營。
3 Ad Orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui: eritque princeps filiorum eius Nahasson filius Aminadab.
在前面,即東方,是猶大軍團紮營的旗幟:猶大子孫的首領是阿米納達布的兒子納赫雄;
4 et omnis de stirpe eius summa pugnantium, septuaginta quattuor millia sexcenti.
他的部隊登記的,是七萬四千六百。
5 Iuxta eum castrametati sunt de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanael filius Suar.
在其傍紮營的是依撒加爾支派;依撒加爾子孫的首領是族阿爾的兒子乃塔乃耳;
6 et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor millia quadringenti.
他的部隊登記的,是五萬四千四百。
7 In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon.
隨後是則步隆支派;則步隆子孫的首領是赫隆的兒子厄里雅布;
8 Omnis de stirpe eius exercitus pugnatorum, quinquaginta septem millia quadringenti.
他的部隊登記的,是五萬七千四百。
9 Universi qui in castris Iudæ annumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex millia quadringenti: et per turmas suas primi egredientur.
猶大軍團登記的,共計十八萬六千四百;他們應首先出發。
10 In castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur:
南方是勒烏本軍團紮營的旗幟:勒烏本子孫的首領是舍德烏爾的兒子厄里族爾;
11 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt, quadraginta sex millia quingenti.
他的部隊登記的,是四萬六千五百。
12 Iuxta eum castrametati sunt de tribu Simeon: quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.
在其傍紮營的,是西默盎支派;西默盎子孫的首領是族黎沙待的兒子舍路米耳;
13 et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quinquaginta novem millia trecenti.
他的部隊登記的,是五萬九千三百。
14 In tribu Gad princeps fuit Eliasaph filius Duel.
隨後是加得支派;加得子孫的首領是勒烏本的兒子厄肋雅撒夫;
15 et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta.
他的部隊登記的,是四萬五千六百五十。
16 Omnes qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta millia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas: in secundo loco proficiscentur.
勒烏本軍團登記的,共計十五萬一千四百五十;他們其次出發。
17 Levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum. quomodo erigetur, ita et deponetur. Singuli per loca et ordines suos proficiscentur.
隨後,會幕與肋未營在各營中心啟程前行;各營怎樣紮營,就怎樣出發前行,各依自己的位置,各隨自己的旗幟。
18 Ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud.
西方是厄弗辣因軍團紮營的旗幟:厄弗辣因子孫的首領是阿米胡得的兒子厄里沙瑪;
19 cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta millia quingenti.
他的部隊登記的,是四萬五百。
20 Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur.
在其傍是默納協支派;默納協子孫的首領是培達族爾的兒子加默里耳;
21 cunctusque exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, triginta duo millia ducenti.
他的部隊登記的,是三萬二千二百。
22 In tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis.
隨後是本雅明支派;本雅明子孫的首領是基德敖尼的兒子阿彼丹;
23 et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui recensiti sunt, triginta quinque millia quadringenti.
他的部隊登記的,是三萬五千四百。
24 Omnes qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo millia centum per turmas suas: tertii proficiscentur.
厄弗辣因軍團登記的,共計十萬八千一百;他們作第三隊出發。
25 Ad Aquilonis partem castrametati sunt filii Dan: quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.
北方是丹軍團紮營的旗幟:丹子孫的首領是阿米沙待的兒子阿希厄則爾;
26 cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, sexaginta duo millia septingenti.
他的部隊登記的,是六萬二千七百。
27 Iuxta eum fixere tentoria de tribu Aser: quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran.
在其傍紮營的是阿協爾支派;阿協爾子孫的首領是敖革蘭的兒子帕革厄耳;
28 cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta millia et mille quingenti.
他的部隊登記的,是四萬一千五百。
29 De tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.
隨後是納斐塔里支派;納斐榙里子孫的首領是厄南的兒子阿希辣;
30 cunctus exercitus pugnatorum eius, quinquaginta tria millia quadringenti.
他的部隊登記的,是五萬三千四百。
31 Omnes, qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem millia sexcenti: et novissimi proficiscentur.
丹軍團登記的,共計十五萬七千六百;他們隨著自己的旗幟,最後出發。」
32 Hic numerus filiorum Israel, per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus, sexcenta tria millia quingenti quinquaginta.
這就是以色列子民依照家系登記的數目;各營的部隊登記的總數,共六十萬三千五百五十。
33 Levitæ autem non sunt numerati inter filios Israel: sic enim præceperat Dominus Moysi.
照上主對梅瑟所吩咐的,肋未人沒有在以色列子民中登記。
34 Feceruntque filii Israel iuxta omnia quæ mandaverat Dominus. Castrametati sunt per turmas suas, et profecti per familias ac domos patrum suorum.
以色列子民全照上主吩咐梅瑟的做了,都隨著自己的旗幟紮營,各隨宗族和家系出發進行。

< Liber Numeri 2 >