< Iosue 17 >

1 Cecidit autem sors tribui Manasse: (ipse enim est primogenitus Ioseph) Machir primogenito Manasse patri Galaad, qui fuit vir pugnator, habuitque possessionem Galaad et Basan:
默納協是若瑟的長子,他的支派抽籤分得了一份土地。默納協的長子,基肋阿得的父親瑪基爾,因為是個戰士,分得了基肋阿得和巴商。
2 et reliquis filiorum Manasse iuxta familias suas, filiis Abiezer, et filiis Helec, et filiis Esriel, et filiis Sechem, et filiis Hepher, et filiis Semida. isti sunt filii Manasse filii Ioseph, mares, per cognationes suas.
默納協的其餘子孫,赫肋克的子孫,阿斯黎耳的子孫,舍根的子孫,赫斐爾的子孫,舍米達的子孫:這些人按照家族,都是若瑟之子默納協後代的男丁。
3 Salphaad vero filio Hepher filii Galaad filii Machir filii Manasse non erant filii, sed solæ filiæ: quarum ista sunt nomina, Maala et Noa et Hegla et Melcha et Thersa.
但是默納協的玄孫,瑪基爾的曾孫,基肋阿得的鯀子,赫斐爾的兒子,責羅斐哈得沒有兒子,只有女兒,他的女兒名叫瑪赫拉、米耳加和提爾匝。
4 Veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis, et Iosue filii Nun, et principum dicentes: Dominus præcepit per manum Moysi, ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum. Deditque eis iuxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum.
她們來到司祭厄肋阿責爾和農的兒子若蘇厄、並首領們面前說:「上主曾吩咐過梅瑟,在我們弟兄們中,也分給我們一份產業。」若蘇厄遂照上主所吩咐的,使她們在伯叔中間,也分得了一份產業。
5 Et ceciderunt funiculi Manasse, decem, absque Terra Galaad et Basan trans Iordanem.
這樣,除約旦河東的基肋阿得和巴商二地外,尚有十分歸屬於默納協,
6 Filiæ enim Manasse possederunt hereditatem in medio filiorum eius. Terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse qui reliqui erant.
因為默納協的孫女,在默納協的孫子中也獲得產業;不過基肋阿得屬於默納協其餘的子孫。
7 Fuitque terminus Manasse ab Aser, Machmethath quæ respicit Sichem: et egreditur ad dexteram iuxta habitatores Fontis Taphuæ.
默納協的地界,是從阿協爾起,到舍根對面的米革默塔特,再折向南,直達雅史布和恩塔普亞。
8 Etenim in sorte Manasse ceciderat Terra Taphuæ, quæ est iuxta terminos Manasse filiorum Ephraim.
普亞地歸默納協,但默納協邊界上的特普亞城,卻屬厄弗辣因子孫。
9 Descenditque terminus Vallis arundineti in meridiem torrentis civitatum Ephraim, quæ in medio sunt urbium Manasse: terminus Manasse ab Aquilone torrentis, et exitus eius pergit ad mare:
邊界由此向下伸至卡納谷;谷南的成市屬厄弗辣因,是厄弗辣因在默納協城市所有的城市。默納協的境界是由谷北,直到大海。
10 ita ut possessio Ephraim sit ab Austro, et ab Aquilone Manasse, et utramque claudat mare, et coniungantur sibi in tribu Aser ab Aquilone, et in tribu Issachar ab Oriente.
南面屬厄弗辣因,北面屬默納協,以海為界;北接阿協爾,東部鄰依撒加爾。
11 Fuitque hereditas Manasse in Issachar et in Aser, Bethsan et viculi eius, et Ieblaam cum viculis suis, et habitatores Dor cum oppidis suis, habitatores quoque Endor cum viculis suis: similiterque habitatores Thenac cum viculis suis, et habitatores Mageddo cum viculis suis, et tertia pars urbis Nopheth.
默納協在依撒加爾和阿協爾境內,有貝特商和所屬村鎮;依貝肋罕和所屬村鎮,多爾居民和所屬村鎮,還有恩多爾居民和所屬村鎮,塔納客居民和所屬村鎮,默基多居民和所屬村鎮,共三區。
12 Nec potuerunt filii Manasse has civitates subvertere, sed cœpit Chananæus habitare in terra sua.
但是默納協子孫未能將這些城中的土人趕走,客納罕人仍然居住在這地區內。
13 Postquam autem convaluerunt filii Israel, subiecerunt Chananæos, et fecerunt sibi tributarios, nec interfecerunt eos.
當以色列子民強冊盛以後,迫使客納罕人做苦工,卻沒有將他們完全趕走。
14 Locutique sunt filii Ioseph ad Iosue, et dixerunt: Quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius, cum sim tantæ multitudinis, et benedixerit mihi Dominus?
若瑟的子孫對若蘇厄說:「上主這樣祝福我們,我們又是人數最多的一族,你為什麼只叫我們抽一籤,分一份土地作產業呢﹖
15 Ad quos Iosue ait: Si populus multus es, ascende in silvam, et succide tibi spatia in Terra Pherezæi et Raphaim: quia angusta est tibi possessio montis Ephraim.
若蘇厄對他們說:「如果你們人數眾多,厄弗辣因為你們太癥狹小,可甘培黎齊人和勒法因人的地方去,砍伐森林中的樹木。」
16 Cui responderunt filii Ioseph: Non poterimus ad montana conscendere, cum ferreis curribus utantur Chananæi, qui habitant in terra campestri, in qua sitæ sunt Bethsan cum viculis suis, et Iezrael mediam possidens vallem.
若瑟的子孫回答說:「這山區為我們仍不夠,何況住在盆地,即住在貝特商和所屬村鎮,以及住在依次勒耳盆地的一切客納罕人,都擁有鐵車。」
17 Dixitque Iosue ad domum Ioseph, Ephraim et Manasse: Populus multus es, et magnæ fortitudinis, non habebis sortem unam,
若蘇厄對若瑟家,即對厄弗辣因和默納協人說:「你們人數眾多,勢力強大,不能只抽一籤,
18 sed transibis ad montem, et succides tibi, atque purgabis ad habitandum spatia: et poteris ultra procedere cum subverteris Chananæum, quem dicis ferreos habere currus, et esse fortissimum.
因此,山地也應歸於你們;那裏雖是森林,盡可砍伐,開闢的土地自然歸於你們。客納罕人雖然擁有鐵車,勢力強大,但你們必能將他們趕走。」

< Iosue 17 >