< Iosue 12 >

1 Hi sunt reges, quos percusserunt filii Israel, et possederunt Terram eorum trans Iordanem ad solis ortum, a torrente Arnon usque ad montem Hermon, et omnem Orientalem plagam, quæ respicit solitudinem.
以色列子民在約旦河東岸所佔領的地區,是自阿爾農谷直到赫爾孟山和東邊的全阿辣巴。以下是他們所征服的地區的王子:
2 Sehon rex Amorrhæorum, qui habitavit in Hesebon, dominatus est ab Aroer, quæ sita est super ripam torrentis Arnon, et mediæ partis in valle, dimidiæque Galaad, usque ad torrentem Iaboc, qui est terminus filiorum Ammon.
一個是住在赫市朋的阿摩黎王息紅;他管轄的地區,是從阿爾農谷旁的阿洛厄爾起,包括山谷中心,基肋阿得的一半,直到位於阿子民的邊界雅波克河;
3 et a solitudine usque ad Mare Ceneroth contra Orientem, et usque ad Mare deserti, quod est mare salsissimum, ad Orientalem plagam per viam quæ ducit Bethsimoth: et ab australi parte, quæ subiacet Asedoth, Phasga.
東邊有阿辣巴,上至基乃勒特海,下至阿辣巴海,即鹽海;東到貝特耶史摩特,南到丕斯加山麓。
4 Terminus Og regis Basan, de reliquiis Raphaim, qui habitavit in Astaroth, et in Edrai, et dominatus est in monte Hermon, et in Salecha, atque in universa Basan, usque ad terminos
另一個是巴商王敖格,他原是勒法因的遺民,住在阿爾市洛特和厄德勒
5 Gessuri, et Machati, et dimidiæ partis Galaad: terminos Sehon regis Hesebon.
他統治赫爾孟山區,撒耳加和巴商全境,直到革叔爾人和瑪阿加人的邊界,以及另一半基肋阿得直到赫市朋王息紅的邊界。
6 Moyses famulus Domini, et filii Israel percusserunt eos, tradiditque Terram eorum Moyses in possessionem Rubenitis, et Gaditis, et dimidiæ tribui Manasse.
上主的僕人梅瑟和以色列子民征服了他們, 上主的僕人梅瑟遂將地分給了勒烏本人、加特人和默納協半支派,作為產業。
7 Hi sunt reges Terræ, quos percussit Iosue et filii Israel trans Iordanem ad Occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani, usque ad montem, cuius pars ascendit in Seir: tradiditque eam Iosue in possessionem tribubus Israel, singulis partes suas,
以下是以色列子民,在約旦河西岸,從黎巴嫩山谷的巴耳加得起,直到上色依爾去的哈拉克山,所征服的地區的王起:──若蘇厄將這地,照以色列各支派分給了他們作產業:
8 tam in montanis quam in planis atque campestribus. In Asedoth, et in solitudine, ac in meridie Hethæus fuit et Amorrhæus, Chananæus et Pherezæus, Hevæus et Iebusæus.
即赫特人、阿摩黎人、客納罕人、培黎齊人、希威人和耶步斯人所住的山區、平原、阿辣巴。山坡、曠野和乃革布──
9 Rex Iericho unus: rex Hai, quæ est ex latere Bethel, unus:
耶利哥王一個,貝特耳附近的哈依王一個,
10 rex Ierusalem unus, rex Hebron unus,
耶路撒冷王一個,赫貝龍王一個,
11 rex Ierimoth unus, rex Lachis unus,
雅爾慕特王一個,拉基士王一個,
12 rex Eglon unus, rex Gazer unus,
厄革隆王一個,革則爾王一個,
13 rex Dabir unus, rex Gader unus,
德彼爾王一個,革爾德王一個,
14 rex Herma unus, rex Hered unus,
曷爾瑪王一個,阿辣得王一個,
15 rex Lebna unus, rex Odullam unus,
貝納王一個,阿杜藍王一個,
16 rex Maceda unus, rex Bethel unus,
瑪刻達王一個,貝特耳王一個,
17 rex Taphua unus, rex Opher unus,
塔普亞王一個,赫費爾王一個,
18 rex Aphec unus, rex Saron unus,
阿費克王一個,拉沙龍王一個,
19 rex Madon unus, rex Asor unus,
瑪冬王一個,哈祚爾王一個,
20 rex Semeron unus, rex Achsaph unus,
史默龍王一個,阿革沙夫王一個,
21 rex Thenac unus, rex Mageddo unus,
塔納客王一個,默基多王一個,
22 rex Cades unus, rex Iachanan Carmeli unus,
刻德士王一個,加爾默耳的約刻王一個,
23 rex Dor, et provinciæ Dor unus, rex Gentium Galgal unus,
多爾山崗的多爾王一個,加里肋亞的異族王一個,
24 rex Thersa unus: omnes reges triginta unus.
提爾匝王一個,──共計三十一個王子。

< Iosue 12 >