< Job 22 >

1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:
特曼人厄里法次接著說:
2 Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfectæ fuerit scientiæ?
人為天主能有什麼益處﹖明智人只能於一己有益。
3 Qui prodest Deo si iustus fueris? aut quid ei confers si immaculata fuerit via tua?
縱然你公正,對全能者有什麼好處﹖縱然你品行齊全,對天主有什麼利益﹖
4 Numquid timens arguet te, et veniet tecum in iudicium,
他豈能因你敬畏之心而責斥你,拉你來聽審﹖
5 Et non propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas?
豈不是因為你罪惡多端,罪過無窮﹖
6 Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti vestibus.
因為你無理地強取了你兄弟的抵押,剝去了人的衣服,使之赤裸;
7 Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem.
口渴的人,你沒有給他水喝;饑餓的人,你沒有給他飯吃;
8 In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam.
讓強有力的人佔有土地,讓尊貴體面的人住在其中;
9 Viduas dimisisti vacuas, et lacertos pupillorum comminuisti.
卻使寡婦空手而歸,折斷孤兒的手臂;
10 Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita.
因此羅網要四面圍困你,恐嚇突降,使你驚惶。
11 Et putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum inundantium non oppressum iri?
光明變成黑暗,使你毫無所見;洪水漫漫,將你淹沒。
12 An non cogitas quod Deus excelsior cælo sit, et super stellarum verticem sublimetur?
天主豈不是居於高天﹖看,最高的星辰何其高遠﹖
13 Et dicis: Quid enim novit Deus? et quasi per caliginem iudicat.
你曾說過:「天主知道什麼﹖他豈能透過黑雲施行審判﹖
14 Nubes latibulum eius, nec nostra considerat, et circa cardines cæli perambulat.
雲彩遮蔽著他,使他看不到什麼,而他只在天邊周圍遊行。」
15 Numquid semitam sæculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui?
你豈要固守惡人所蹈的故轍﹖
16 Qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum:
尚未到時,他們已被攫去,大水沖去了他們的基礎。
17 Qui dicebant Deo: Recede a nobis: et quasi nihil posset facere Omnipotens, æstimabant eum:
他們曾向天主說:「離開我們! 全能者能為我們作什麼﹖」
18 Cum ille implesset domos eorum bonis, quorum sententia procul sit a me.
他原來是以福利充滿了他們的家,可是惡人的思想離他很遠。
19 Videbunt iusti, et lætabuntur, et innocens subsannabit eos.
義人見了就歡樂,無罪者也譏笑他們說:「
20 Nonne succisa est erectio eorum, et reliquias eorum devoravit ignis?
的確,他們的財富已被消滅,他門所剩餘的皆被火焚毀。」
21 Acquiesce igitur ei, et habeto pacem: et per hæc habebis fructus optimos.
請你與他親善和好,藉此你的幸福必的恢復。
22 Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones eius in corde tuo.
請你領受他口中的教訓,將他的話存在心中。
23 Si reversus fueris ad Omnipotentem, ædificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo.
如果你歸向全能者,你必興起;你若使邪惡離開你的帳幕,
24 Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos.
視金子如塵埃,視敖非爾金如溪石,
25 Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi.
全能者必作為你的精金,作為你的銀堆。
26 Tunc super Omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam.
那時你必以全能者為喜樂,向天主仰起你的頭來。
27 Rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes.
那時你祈求他,他必應允你;你可向他還你的誓願。
28 Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen.
你決定的事,事必成就;光明要照耀你的道路,
29 Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria: et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur.
因為他壓伏驕傲的人,拯救低首下心的人。
30 Salvabitur innocens, salvabitur autem in munditia manuum suarum.
他必解救無罪的人;你若手中清廉,你必獲救。

< Job 22 >