< Job 21 >

1 Respondens autem Iob, dixit:
約伯回答說:
2 Audite quæso sermones meos, et agite pœnitentiam.
你們且聽一聽我的話! 這也算是你們給我的安慰。
3 Sustinete me, et ego loquar, et post mea, si videbitur, verba ridete.
請讓我發言,我說完後,任你們笑罵。
4 Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari?
我豈是抱怨人﹖我失了忍耐,難道沒有理由﹖
5 Attendite me, et obstupescite, et superponite digitum ori vestro:
你們注意聽我,必要吃驚,且要用手堵住口。
6 Et ego quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor.
甚至我一回想,我就恐怖,全身戰慄。
7 Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis?
惡人為何享受高壽而勢力強大﹖
8 Semen eorum permanet coram eis, propinquorum turba, et nepotum in conspectu eorum.
他們在世時,子孫昌盛,親眼看見子子孫孫。
9 Domus eorum securæ sunt et pacatæ, et non est virga Dei super illos.
他們的住宅平安,無所畏懼,天主的棍杖也不加在他們身上。
10 Bos eorum concepit, et non abortivit: vacca peperit, et non est privata fœtu suo.
他們的公牛交尾,無不成功;母牛產子,決無流產。
11 Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exultant lusibus.
他們使孩子跑出像羊群,子女跳躍如麋鹿。
12 Tenent tympanum, et citharam, et gaudent ad sonitum organi.
他們伴著手鼓與豎琴歌唱,隨著笛聲歡呼。
13 Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. (Sheol h7585)
他們幸福地度過天年,平安地降入陰府。 (Sheol h7585)
14 Qui dixerunt Deo: Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus.
但他們曾向天主說:「離開我們! 我們不願知道你的道路。
15 Quis est Omnipotens, ut serviamus ei? et quid nobis prodest si oraverimus illum?
全能者是誰,竟叫我們事奉他﹖我們祈求他有什麼好處﹖」
16 Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me.
看啊! 他們的幸福,豈不在他們掌握中﹖惡人的思想豈不離他很遠﹖
17 Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui?
惡人的燈有多少次熄滅過﹖災禍有多少次降在他們身上﹖天主何嘗因忿怒而消滅他們﹖
18 Erunt sicut paleæ ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit.
使他們好像被風吹的碎湝﹖好像被暴風捲去的糠秕﹖
19 Deus servabit filiis illius dolorem patris: et cum reddiderit, tunc sciet.
難道天主要向他的兒子討罪債﹖其實應向他本人報復,叫他覺悟!
20 Videbunt oculi eius interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet.
叫他親眼看見自己的毀滅,親自飲下全能者的義怒之杯。
21 Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se? et si numerus mensium eius dimidietur?
他既逝去,他本人的歲月已絕,他的家庭對他還有什麼相干﹖
22 Numquid Deus docebit quispiam scientiam, qui excelsos iudicat?
天主既審判天上者,人豈能教給他什麼智識﹖
23 Iste moritur robustus et sanus, dives et felix.
有人到死一無所缺,享盡了平安幸福。
24 Viscera eius plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur:
他的腰部充滿脂肪,他的骨髓潤澤豐盈;
25 Alius vero moritur in amaritudine animæ absque ullis opibus:
但有人卻至死心靈酸苦,一生毫無福樂;
26 Et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos.
他們卻一同埋於塵土,為蛆蟲所掩蓋。
27 Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas.
我確知你們的思想,以及對我所籌劃的陰謀。
28 Dicitis enim: Ubi est domus principis? et ubi tabernacula impiorum?
你們要問:「霸王的家在那裏﹖惡人住的帳幕在何處﹖」
29 Interrogate quemlibet de viatoribus, et hæc eadem illum intelligere cognoscetis:
你們怎麼不問過路的人﹖難道你們不承認他們的證據﹖
30 Quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur.
「惡人在毀滅之日不受害,在憤怒之日會得救。」
31 Quis arguet coram eo viam eius? et quæ fecit, quis reddet illi?
他的動作,誰敢當面指摘﹖他的行為,誰能報復﹖
32 Ipse ad sepulchra ducetur, et in congerie mortuorum vigilabit.
他最後被抬入墳墓,且親自守護自己的墓地。
33 Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles.
谷中的土壤,他感覺甘美;眾人都跟他而去,但在他前面的人,更不可勝數。
34 Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati?
你們為何說空話來安慰我﹖你們的答話顯然只是欺詐!

< Job 21 >