< Isaiæ 66 >

1 Hæc dicit Dominus: Cælum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum: quæ est ista Domus, quam ædificabitis mihi? et quis est iste locus quietis meæ?
上主這樣說:「上天是我的寶座,下地是我的腳凳,你們還能在那裏給我造殿宇,建我休息的地方呢﹖
2 Omnia hæc manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus. ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos?
這一切都是我手造的,這一切都是我的,上主的斷語。我要垂顧的是誰呢﹖是貧苦者、懺悔者和敬畏我言語的人。
3 Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum: qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem: qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat: qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo. Hæc omnia elegerunt in viis suis, et in abominationibus suis anima eorum delectata est.
宰殺牛犢的,又擊死了人;祭殺羔羊的,又絞死了狗;奉獻禮品的,又獻了豬血;焚香頂禮的,又祝福了偶像:這些人既都揀選了自己的路,他們的心靈都喜悅他們可憎的事;
4 Unde et ego eligam illusiones eorum: et quæ timebant, adducam eis: quia vocavi, et non erat qui responderet: locutus sum, et non audierunt: feceruntque malum in oculis meis, et quæ nolui elegerunt.
那麼,我也要揀選磨難他們的事,使他們所恐懼的,臨到他們身上;因為我呼喚,沒有人回答;我說話,他們都不肯聽,反而去行我視為惡的事,揀選我所不喜樂的事。」
5 Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum eius: dixerunt fratres vestri odientes vos, et abiicientes propter nomen meum: glorificetur Dominus, et videbimus in lætitia vestra: ipsi autem confundentur.
敬畏上主言語的人哪!你們聽上主的話:「那惱恨你們的,因我的名而擯棄你們的弟兄,曾說:『願上主顯示他的光榮!讓我們看看你們的喜樂罷!』他們必要蒙受羞辱!」
6 Vox populi de civitate, vox de templo, vox Domini reddentis retributionem inimicis suis.
有吵鬧的聲音來自城中,有聲音發自殿宇:這是上主報復他敵人的聲音。
7 Antequam parturiret peperit: antequam veniret partus eius, peperit masculum.
還未受痛便已分娩,陣痛尚未來到她身上,就生了一個男孩。
8 Quis audivit umquam tale? et quis vidit huic simile? numquid parturiet terra in die una? aut parietur gens simul, quia parturivit et peperit Sion filios suos?
誰曾聽過這樣的事﹖誰曾見過這樣的事﹖一個國家豈能在一天之內產生嗎﹖一個民族豈能在一時之間誕生嗎﹖但熙雍剛一覺痛就產生了她的兒子!「
9 Numquid ego, qui alios parere facio, ipse non pariam, dicit Dominus? si ego, qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero, ait Dominus Deus tuus?
我既開了母懷,難道不使她生產嗎﹖」上主說:「我既使人生產,難道封閉母胎嗎﹖」你的天主這樣說。
10 Lætamini cum Ierusalem, et exultate in ea, omnes qui diligitis eam: gaudete cum ea gaudio universi, qui lugetis super eam
凡愛慕耶路撒冷的,你們都應同她一起快樂,因她而歡喜! 凡為她而憂傷的,你們都要同她盡情歡樂的!
11 ut sugatis, et repleamini ab ubere consolationis eius: ut mulgeatis, et deliciis affluatis ab omnimoda gloria eius.
如此你們能從她那安慰的懷裏吃奶而得飽飫,你們能從她那豐滿的乳房吸乳而得快樂。
12 Quia hæc dicit Dominus: Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam Gentium, quam sugetis: ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis.
因為上主這樣說:看! 我要在她身上廣賜和平,有如河流一般;我要賜給她萬國的財寶,好似氾濫的江河;她的乳兒將被抱在懷中,放在膝上搖擺。
13 Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, et in Ierusalem consolabimini.
就如人怎樣受母親的撫慰,我也要怎樣撫慰你們,你們必要在耶路撒冷享受安慰。
14 Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt, et cognoscetur manus Domini servis eius, et indignabitur inimicis suis.
你們見到這種情形,你們的心必要歡樂,你們的骨骸必要如青草一般的茂盛;那時,上主的手將顯示於他的僕人,他的憤恨必加於他的敵人。
15 Quia ecce Dominus in igne veniet, et quasi turbo quadrigæ eius: reddere in indignatione furorem suum, et increpationem suam in flamma ignis:
因為!看哪!上主乘火降來,他的車好似暴風;他要在狂風中發洩他的怒氣,在火燄中施展他的威赫,
16 quia in igne Dominus diiudicabit, et in gladio suo ad omnem carnem, et multiplicabuntur interfecti a Domino,
因為上主要用火審判大地,用刀審判所有血肉的,許多人將被上主消滅。
17 qui sanctificabantur, et mundos se putabant in hortis post ianuam intrinsecus, qui comedebant carnem suillam, et abominationem et murem: simul consumentur, dicit Dominus.
凡聖化又潔淨了自己的,一個跟著一個到園子裏去,吃豬肉、爬蟲和鼠肉的人,他們的行為和他們的思念都要被消滅:這是上主的話。
18 Ego autem opera eorum, et cogitationes eorum: venio ut congregem cum omnibus gentibus et linguis: et venient et videbunt gloriam meam.
我要來聚集萬民及各種語言的民族,他們都要來觀看我的榮耀。
19 Et ponam in eis signum, et mittam ex eis, qui salvati fuerint, ad Gentes in mare, in Africam, et Lydiam tendentes sagittam: in Italiam et Græciam, ad insulas longe, ad eos, qui non audierunt de me, et non viderunt gloriam meam. Et annunciabunt gloriam meam Gentibus,
我要在他們中施行奇事,並派遣免難的人到外邦人那裏去,即往塔爾史士、普特、路得、默舍客、洛士、突巴耳、雅汪,遼遠的海島上,即沒有聽過我的聲譽,沒有見過我的光榮的地方。
20 et adducent omnes fratres vestros de cunctis Gentibus donum Domino in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis, ad montem sanctum meum Ierusalem, dicit Dominus, quomodo si inferant filii Israel munus in vase mundo in domum Domini.
他們要從各民族中用馬、車、轎子、騾子、獨峰駝,把你們的弟兄送到我的聖山耶路撒冷來,當作獻於天主的獻儀,好像以色列子民用潔淨的器皿將供物獻於上主的殿中一樣:這是上主說的。
21 Et assumam ex eis in sacerdotes, et levitas, dicit Dominus:
我要從他們中間選拔司祭和肋未人:這是上主說的。
22 Quia sicut cæli novi, et terra nova, quæ ego facio stare coram me, dicit Dominus: sic stabit semen vestrum, et nomen vestrum.
實在,我行將創造的新天新地怎樣在我面前存在,你們的後裔與你們的名字也要怎樣存在:上主的斷語。
23 Et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato: veniet omnis caro ut adoret coram facie mea, dicit Dominus.
將來每逢月朔,每逢安息日,凡屬血肉的,都要來我面前跪拜:上主說。
24 Et egredientur, et videbunt cadavera virorum, qui prævaricati sunt in me: vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur: et erunt usque ad satietatem visionis omni carni.
他們要出去看那背叛我的人的屍體;他們的蟲決不會死,他們的火總不會滅;他們為一切有血肉的人將是可憎之物。

< Isaiæ 66 >