< Isaiæ 62 >

1 Propter Sion non tacebo, et propter Ierusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor iustus eius, et salvator eius ut lampas accendatur.
為了熙雍我決不緘默,為了耶路撒冷我決不休息,直到她的正義顯現有如光明,她的救恩燃灼有如火炬。
2 Et videbunt Gentes iustum tuum, et cuncti reges inclytum tuum: et vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominabit.
萬民都要見到你的正義,眾王都要看見你的榮耀;人要給你起一個新的名號,是上主親口所指定的。
3 Et eris corona gloriæ in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui.
你將是上主手中的榮冠,是你天主掌中的王冕。
4 Non vocaberis ultra Derelicta: et terra tua non vocabitur amplius Desolata: sed vocaberis Voluntas mea in ea, et terra tua inhabitata. quia complacuit Domino in te: et terra tua inhabitabitur.
你不再稱為「被遺棄的,」你的地域也不再稱為「荒涼的;」因為你要稱為「我可愛的,」你的地域要稱為「已婚的,」因為上主喜愛你,你的地域將要婚嫁。
5 Habitabit enim iuvenis cum virgine, et habitabunt in te filii tui. Et gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus.
就如青年怎樣娶處女,你的建造者也要怎樣娶你;新郎怎樣喜愛新娘,你的天主也要怎樣喜愛你。
6 Super muros tuos Ierusalem constitui custodes, tota die, et tota nocte in perpetuum non tacebunt. Qui reminiscimini Domini, ne taceatis,
耶路撒冷啊!我在你的城牆上派了守望者,他們日夜總不緘默;提醒上主的人哪! 你們總不要休息!
7 et ne detis silentium ei, donec stabiliat, et donec ponat Ierusalem laudem in terra.
你們也不要讓他休息,直到他建立了熙雍,直到他使耶路撒冷在大地成為可讚美的。
8 Iuravit Dominus in dextera sua, et in brachio fortitudinis suæ: Si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis: et si biberint filii alieni vinum tuum, in quo laborasti.
上主憑他的右手和他強有力的手臂發誓說:「我決不再將你的五穀交給你的仇人吃,也決不再讓外邦人喝你所勞作的美酒。
9 Quia qui congregant illud, comedent, et laudabunt Dominum: et qui comportant illud, bibent in atriis sanctis meis.
惟有那收割的能吃,並頌揚上主;那收集的,將在我聖殿的庭院裏喝。」
10 Transite, transite per portas, præparate viam populo, planum facite iter, eligite lapides, et elevate signum ad Populos.
過去!經過大門罷!修平人民的路!修路!把路修好,除去上面的石頭;你們要為萬民豎起一面旗幟。
11 Ecce Dominus auditum fecit in extremis terræ, dicite filiæ Sion: Ecce Salvator tuus venit: ecce merces eius cum eo, et opus eius coram illo.
看哪!上主向大地四極宣佈說:你們應向熙雍女子說:看!你的救主來了!看!他的勝利品與他同在,他獲得的酬勞在他面前。
12 Et vocabunt eos, Populus sanctus, redempti a Domino. Tu autem vocaberis: Quæsita civitas, et non Derelicta.
人要稱他們為「聖潔的民族,」「上主贖回的。」你要被稱為「蒙愛的,」「不被棄的城。」

< Isaiæ 62 >