< Isaiæ 54 >

1 Lauda sterilis quæ non paris: decanta laudem, et hinni quæ non pariebas: quoniam multi filii desertæ magis quam eius, quæ habet virum, dicit Dominus.
不生育的石女,歡樂罷!未經產痛的女子!歡呼高唱罷!因為被棄者的子女比有夫者的子女還多:這是上主說的。
2 Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende, ne parcas: longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida.
拓展你帳幕的空位,伸展你住所的帷幔,不必顧忌!拉長你的繩索,堅固你的木橛!
3 Ad dexteram enim, et ad lævam penetrabis: et semen tuum Gentes hereditabit, et civitates desertas inhabitabit.
因為你要向左右拓展,你的後裔將以外邦之地為業,住滿廢棄了的城邑!
4 Noli timere quia non confunderis, neque erubesces: non enim te pudebit, quia confusionis adolescentiæ tuæ oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuæ non recordaberis amplius.
不要害怕!因為你再不會蒙羞;不要羞慚!因為你再不會受辱;其實,你要忘記你幼年時所受的恥辱,再不懷念居寡時所受的侮慢,
5 Quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen eius: et redemptor tuus sanctus Israel, Deus omnis terræ vocabitur.
因為你的夫君是你的造主,他的名字是「萬軍的上主;」你的救主是以色列的聖者,他將稱為「全世界的天主。」
6 Quia et mulierem derelictam et mœrentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adolescentia abiectam, dixit Deus tuus.
是的,上主召見你時,你是一個被棄而心靈憂傷的婦女;人豈能遺棄他青年時的妻子﹖你的天主說。
7 Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te.
其實,我離棄了你,只是一會兒,但是我要用絕大的仁慈召你回來。
8 In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te, et in misericordia sempiterna misertus sum tui: dixit redemptor tuus Dominus.
在我的盛怒中,我曾一會兒掩面不看你,可是我要以永遠的慈悲憐憫你,你的救主上主說。
9 Sicut in diebus Noe istud mihi est, cui iuravi ne inducerem aquas Noe ultra super terram: sic iuravi ut non irascar tibi, et non increpem te.
這事對我有如諾厄的時日一般:就如那時我曾發誓說:諾厄的大水不再淹沒世界;同樣,我如今起誓:再不向你發怒,再不責斥你。
10 Montes enim commovebuntur, et colles contremiscent: misericordia autem mea non recedet a te, et fœdus pacis meæ non movebitur: dixit miserator tuus Dominus.
高山可移動,丘陵能挪去,但我對你的仁慈決不移去,我的和平盟約總不動搖:憐憫你的上主說。
11 Paupercula tempestate convulsa, absque ulla consolatione. Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris,
你這遭磨難,受顛沛,無安慰的城啊!看,我要用孔雀石安置你的基石,以碧玉奠定你的根基;
12 et ponam iaspidem propugnacula tua: et portas tuas in lapides sculptos, et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles.
我要以紅瑪瑙修你的城垛,以水晶石築你的門戶,以各種寶石建你的圍牆。
13 Universos filios tuos doctos a Domino: et multitudinem pacis filiis tuis.
你所有的兒子,都是上主所訓誨的;你的兒子們,要享受絕大的幸福。
14 Et in iustitia fundaberis: recede procul a calumnia, quia non timebis: et a pavore, quia non appropinquabit tibi.
你將建築在正義的根基上;欺壓已遠去,你無需再有所恐懼;驚嚇也遠去了,它再不會臨近你。
15 Ecce accola veniet, qui non erat mecum, advena quondam tuus adiungetur tibi.
請看!如果有人攻擊你,那不是出於我;凡攻打你的,必在你前跌倒。
16 Ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas, et proferentem vas in opus suum, et ego creavi interfectorem ad disperdendum.
請看!是我造了吹煤火的鐵匠,由於他工作中造出了各種武器,可是也是我造了毀滅者來加以破壞。
17 Omne vas, quod fictum est contra te, non dirigetur: et omnem linguam resistentem tibi in iudicio, iudicabis. Hæc est hereditas servorum Domini, et iustitia eorum apud me, dicit Dominus.
所製造的各種武器,為攻打你,一概無用;在訴訟中,凡起來與你爭辯的舌頭,都要被你駁倒。這是上主的僕人應得之分,是他們由我所得的報酬──上主的斷語。

< Isaiæ 54 >

A Dove is Sent Forth from the Ark
A Dove is Sent Forth from the Ark