< Isaiæ 49 >

1 Audite insulæ, et attendite populi de longe: Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meæ recordatus est nominis mei.
諸島嶼,請聽我!遠方的人民,請靜聽!上主由母腹中就召叫了我,自母胎中就給我起了名字。
2 Et posuit os meum quasi gladium acutum: in umbra manus suæ protexit me, et posuit me sicut sagittam electam: in pharetra sua abscondit me.
他使我的口好似利劍,將我掩護在他的手蔭下,使我像一支磨光的箭,將我隱藏在他的箭囊中。
3 Et dixit mihi: Servus meus es tu Israel, quia in te gloriabor.
他對我說:你是我的僕人,是我驕矜的「以色列。」
4 Et ego dixi: In vacuum laboravi, sine causa, et vane fortitudinem meam consumpsi: ergo iudicium meum cum Domino, et opus meum cum Deo meo.
但是我說:「我白白勤勞了,我枉費了氣力而毫無益處;但是我的權利是在上主那裏,我的報酬在我的天主面前。」
5 Et nunc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam Iacob ad eum, et Israel non congregabitur: et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea.
我在上主眼中是光榮的,天主是我的力量。那由母胎形成我作他的僕人,將雅各伯領回到他前,並把以色列聚在他前的上主,如今說:「
6 Et dixit: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob, et fæces Israel convertendas: Ecce dedi te in lucem Gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.
你作我的僕人,復興雅各伯支派,領回以色列遺留下的人,還是小事,我更要使你作萬民的光明,使我的救恩達於地極。」
7 Hæc dicit Dominus redemptor Israel, sanctus eius, ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum: Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt propter Dominum, quia fidelis est, et sanctum Israel qui elegit te.
上主,以色列的救主和聖者,向那極受輕慢,為列國所憎惡,且作統治者奴役的人這樣說:「列王必要見而起立,諸侯必要見而下拜:這是因為上主忠實可靠,以色列的聖者揀選了你的緣故。」
8 Hæc dicit Dominus: In tempore placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui: et servavi te, et dedi te in fœdus populi, ut suscitares terram, et possideres hereditates dissipatas:
上主這樣說:在悅納的時候,我俯允了你;在救恩的日期,我幫助了你;我必保護你,使你作為人民的盟約,復興國家,分得荒蕪的產業,
9 ut diceres his, qui vincti sunt: Exite: et his, qui in tenebris: Revelamini. Super vias pascentur, et in omnibus planis pascua eorum.
好向俘虜說:「你們出來罷!」向在黑暗中的人說:「你們出現罷!」他們將在各路上被牧放,他們的牧場是在一切荒嶺上。
10 Non esurient, neque sitient, et non percutiet eos æstus et sol: quia miserator eorum reget eos, et ad fontes aquarum potabit eos.
他們不餓也不渴,熱風和列日也不損傷他們,因為那憐憫他們的率領著他們,引領他們到水泉傍。
11 Et ponam omnes montes meos in viam, et semitæ meæ exaltabuntur.
我要使我的一切山嶺變為大路,並把我的街道修高。
12 Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab Aquilone et mari, et isti de terra australi.
看啊!有的由遠方而來,有的由北方和西方而來,還有些由息寧而來。
13 Laudate cæli, et exulta terra, iubilate montes laudem: quia consolatus est Dominus populum suum, et pauperum suorum miserebitur.
諸天要歡樂,大地要踴躍,山嶺要歡呼高唱,因為上主安慰了他的百姓,憐恤了他受苦的人們。
14 Et dixit Sion: Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei.
熙雍曾說過:「上主離棄了我,吾主忘掉了我。」
15 Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui.
婦女豈能忘掉自己的乳嬰﹖出為人母的,豈能忘掉親生的兒子﹖縱然她們能忘掉,我也不能忘掉你啊﹖
16 Ecce in manibus meis descripsi te: muri tui coram oculis meis semper.
看哪!我已把你刻在我的手掌上,你的城牆時常在我的眼前。
17 Venerunt structores tui: destruentes te, et dissipantes a te exibunt.
建築你的工人急速動工,那毀滅你和破壞你的,要離你遠去。
18 Leva in circuitu oculos tuos, et vide, omnes isti congregati sunt, venerunt tibi: vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa.
你舉目四望罷!他們都已集合到你這裏來;我永遠生活--上主的斷語--他們必如裝飾品穿戴在你身上,把你裝扮得有如新娘。
19 Quia deserta tua, et solitudines tuæ, et terra ruinæ tuæ nunc angusta erunt præ habitatoribus, et longe fugabuntur qui absorbebant te.
至於你的廢址,你那荒蕪和遭蹂躪之地,如今為你的居民都太狹小了,因為吞噬你的人已遠離他去。
20 Adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuæ: Angustus est mihi locus, fac spatium mihi ut habitem.
連你在不孕期中所生的子女也要說給你聽:「這地方為我太狹小了,請給我一個住處罷!」
21 Et dices in corde tuo: Quis genuit mihi istos? ego sterilis, et non pariens, transmigrata, et captiva: et istos quis enutrivit? ego destituta et sola: et isti ubi erant?
那時你心裏會問:「誰給我生育了這些人呢﹖我原是不妊不孕的,【且是流放被逐的,】這些人是誰給我養大的﹖看!我本是孤苦零丁的,他們卻是從那裏來的﹖」
22 Hæc dicit Dominus Deus: Ecce levabo ad Gentes manum meam, et ad populos exaltabo signum meum. Et afferent filios tuos in ulnis, et filias tuas super humeros portabunt.
吾主上主這樣說:「看!我要向列邦高舉我的手,向萬民樹起我的旗幟;他們必要把你的兒子抱在懷中帶來,把你的女兒放在肩上背來。
23 Et erunt reges nutritii tui, et reginæ nutrices tuæ: vultu in terram demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus, super quo non confundentur qui expectant eum.
列王要作你的養父,皇后要當你的保姆。他們要在你面前俯伏在地,並要舔去你腳上的塵土;那時你將知道:我是上主;凡仰賴我的,決不會蒙羞。」
24 Numquid tolletur a forti præda? aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit?
獵物豈能由勇士手中奪回﹖俘虜豈能由強者手中救出﹖
25 Quia hæc dicit Dominus: Equidem, et captivitas a forti tolletur: et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur. Eos vero, qui iudicaverunt te, ego iudicabo, et filios tuos ego salvabo.
但是,上主這樣說:「俘虜必要由勇士手中奪回,獵物必要由強者手中救出。我必與同你爭奪的人爭奪,我必拯救你的子孫。
26 Et cibabo hostes tuos carnibus suis: et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur: et sciet omnis caro, quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus fortis Iacob.
我要使壓迫你的人吃自己的肉,喝自己的血如喝新酒。如此,凡有血肉的人都知道我是上主,是你的拯救者,是你的救主,是雅各伯的大能者。」

< Isaiæ 49 >