< Isaiæ 44 >

1 Et nunc audi Iacob serve meus, et Israel quem elegi:
但是現在,我的僕人雅各伯!我所揀選的以色列!你聽罷!
2 Hæc dicit Dominus faciens et formans te, ab utero auxiliator tuus: noli timere serve meus Iacob, et rectissime, quem elegi.
那造成你,從母胎形成你,且協助你的上主這樣說:「我的僕人雅各伯!我所揀選的耶叔戎,你不要害怕!
3 Effundam enim aquas super sitientem, et fluenta super aridam: effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam.
因為我要把水倒在乾地上,使豪雨落在旱陸上;我要把我的神傾住在你的苗裔身上,把我的祝福降在你的子孫身上。
4 Et germinabunt inter herbas quasi salices iuxta præterfluentes aquas.
他們要生長,有如水邊的青草,又如溪畔的楊柳。
5 Iste dicet: Domini ego sum: et ille vocabit in nomine Iacob, et hic scribet manu sua: Domino: et in nomine Israel assimilabitur.
這個說:「我是上主的,」那個要起雅各伯的名字,另一個要在手上寫 :「屬於上主,」並要起以色列的名號。
6 Hæc dicit Dominus rex Israel, et redemptor eius Dominus exercituum: Ego primus, et ego novissimus, et absque me non est Deus.
上主,以色列的君王,救主,萬軍的上主這樣說:「我是元始,我是終末,在我以外沒有別的神。
7 Quis similis mei? vocet, et annunciet: et ordinem exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum: ventura et quæ futura sunt annuncient eis.
誰相似我﹖讓他前來伸述,讓他說明,給我拿出證據來!誰能從永遠預言未來的事,請他告訴我們快要發生的事罷!
8 Nolite timere, neque conturbemini: ex tunc audire te feci, et annunciavi: vos estis testes mei. numquid est Deus absque me, et formator, quem ego non noverim?
你們不必驚慌,不用害怕!我不是早已告訴過你,早已宣布了嗎﹖你們是我的證人,在我以外還有別的神嗎﹖決沒有別的磐石!我一個也不認識!」
9 Plastæ idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. ipsi sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur.
製造偶像的人都是虛無,他們所喜愛的,也毫無用處;他們的見證人一無所見,毫無所知,必將蒙受恥辱。
10 Quis formavit Deum, et sculptile conflavit ad nihil utile?
有誰製造神像或鑄偶像,不想得利呢﹖
11 Ecce omnes participes eius confundentur: fabri enim sunt ex hominibus: convenient omnes, stabunt et pavebunt, et confundentur simul.
看哪!凡作他夥伴的,都要蒙受恥辱,因為製造偶像的,也只是人而已! 讓他們集合起來一同前來罷!他們必要驚慌羞愧!
12 Faber ferrarius lima operatus est: in prunis, et in malleis formavit illud, et operatus est in brachio fortitudinis suæ: esuriet et deficiet, non bibet aquam, et lassescet.
鐵匠先在炭火上工作,再用鎚子打成偶像,他用大力的手臂工作,當饑餓時,也就沒有力量;沒有水喝,他就疲勞不堪。
13 Artifex lignarius extendit normam, formavit illud in runcina: fecit illud in angularibus, et in circino tornavit illud: et fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo.
木匠伸展繩墨,用筆劃線,後拿刨子刨平,再用圓規測量,做成一個人形,具有人的美麗,好供在廟裏。
14 Succidit cedros, tulit ilicem, et quercum, quæ steterat inter ligna saltus: plantavit pinum, quam pluvia nutrivit.
人先去砍伐一塊香柏,或取一塊榆木,或橡木;或在樹林中選一塊堅固的木料,或自己種植一棵月桂樹,讓雨水使之長大。
15 Et facta est hominibus in focum: sumpsit ex eis, et calefactus est: et succendit, et coxit panes: de reliquo autem operatus est deum, et adoravit: fecit sculptile, et curvatus est ante illud.
這些木料原是為人作燃料,原可用來取煖,也可燃燒烘烤麵包;人卻用它來作神像去恭敬,或做偶像去叩拜:
16 Medium eius combussit igni, et de medio eius carnes comedit: coxit pulmentum, et saturatus est, et calefactus est, et dixit: Vah, calefactus sum, vidi focum.
人把一半木頭投入火中燃燒,在火炭上烤肉吃;待吃飽了烤肉,又取了煖,遂說:「哈哈!我暖和了,也覺得有了火!」
17 Reliquum autem eius deum fecit et sculptile sibi: curvatur ante illud, et adorat illud, et obsecrat, dicens: Libera me, quia Deus meus es tu.
遂用剩下的一半作了一個神像,一個偶像,向它叩拜,俯伏懇求說:「求你救我,因為你是我的神!」
18 Nescierunt, neque intellexerunt: obliti enim sunt ne videant oculi eorum, et ne intelligant corde suo.
他們不瞭解,也不覺悟,因為他們的眼糊住了,什麼也看不見;他們的心也不知覺悟,
19 Non recogitant in mente sua, neque cognoscunt, neque sentiunt, ut dicant: Medietatem eius combussi igni, et coxi super carbones eius panes: coxi carnes et comedi, et de reliquo eius idolum faciam? ante truncum ligni procidam?
也不回心想一下,也不會明智通達地說:「一半木頭我已投入火中燒了,並在火炭上烤了麵包,烤了肉吃;我竟將剩下的一半作了一個怪物,向這塊木頭敬拜。」
20 Pars eius cinis est: cor insipiens adoravit illud, et non liberabit animam suam, neque dicet: Forte mendacium est in dextera mea.
他所追求的僅是一把灰;他迷惑的心領他走入歧途,而不能自拔,也不會問說:「我右手所拿的不是虛無嗎﹖」
21 Memento horum Iacob, et Israel, quoniam servus meus es tu. formavi te, servus meus es tu Israel, ne obliviscaris mei.
雅各伯啊!你要記住這些事!以色列啊!你也應記住,因為你是我的僕人,我造了你,是叫你作我的僕人。以色列啊!我決不會忘了你!
22 Delevi ut nubem iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata tua: revertere ad me, quoniam redemi te.
我消除了你的罪過,有如煙消;我消除了你的愆尤,有如雲散;歸依我罷!因為我救贖了你。
23 Laudate cæli, quoniam misericordiam fecit Dominus: iubilate extrema terræ, resonate montes laudationem, saltus et omne lignum eius: quoniam redemit Dominus Iacob, et Israel gloriabitur.
諸天,歡騰罷!因為上主作了這一切;地下的深淵,歡呼罷!山嶺、森林和其中的樹木,高聲歌唱罷!因為上主拯救了雅各伯,在以色列顯揚了自己。
24 Hæc dicit Dominus redemptor tuus, et formator tuus ex utero: Ego sum Dominus, faciens omnia, extendens cælos solus, stabiliens terram, et nullus mecum.
你的救主,由母胎形成你的上主這樣說:「我是創造萬有的上主,只有我展開了諸天,佈置了大地,誰與我同在﹖
25 Irrita faciens signa divinorum, et ariolos in furorem vertens. Convertens sapientes retrorsum: et scientiam eorum stultam faciens.
是我破壞了占卜者的預兆,使巫士成為愚妄,使智者退後,使他們的知識變為愚蠢,
26 Suscitans verbum servi sui, et consilium nunciorum suorum complens. Qui dico Ierusalem: Habitaberis; et civitatibus Iuda: Ædificabimini, et deserta eius suscitabo.
是我叫我僕人們的話實現,叫我使者們的計謀成功;是我論及耶路撒冷說:「你必要有人居住。」論及猶大各城說:「你們要被重建,我必要重建你們的廢址。」
27 Qui dico profundo: Desolare, et flumina tua arefaciam.
是我對深淵說:「你必涸竭,我要使你的河流乾涸。」
28 Qui dico Cyro: Pastor meus es, et omnem voluntatem meam complebis. Qui dico Ierusalem: Ædificaberis; et templo: Fundaberis.
是我論及居魯士說:「他是我的牧人,他要履行我的一切計劃,要吩咐重建耶路撒冷,奠基重修聖殿。」

< Isaiæ 44 >