< Isaiæ 36 >

1 Et factum est in quartodecimo anno regis Ezechiæ, ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Iuda munitas, et cepit eas.
在希則克雅為王第十四年,亞述王散乃黑黎布上來攻打猶大的一切堅城,而且都佔領了。
2 Et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Ierusalem, ad regem Ezechiam in manu gravi, et stetit in aquæductu piscinæ superioris in via Agri fullonis.
亞述王從拉基市打發一位大將軍,帶著大軍到耶路撒冷去見希則克雅王。當大將站在上池溝旁,漂布田間的大路上時,
3 Et egressus est ad eum Eliacim filius Helciæ, qui erat super domum, et Sobna scriba, et Ioahe filius Asaph a commentariis.
出來迎接他的,有希耳克雅的兒子厄里雅金家宰、舍布納書記和阿撒夫的兒子約阿黑史官。
4 Et dixit ad eos Rabsaces: Dicite Ezechiæ: Hæc dicit rex magnus, rex Assyriorum: Quæ est ista fiducia, qua confidis?
大將軍對他們說:「你們去告訴希則克雅說:大王,亞述王這樣說:你所依靠的算得什麼依靠,
5 aut quo consilio vel fortitudine rebellare disponis? super quem habes fiduciam, quia recessisti a me?
你想空口說話就是戰略和戰鬥的力量嗎﹖如今你靠誰來背叛我﹖
6 Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum, super Ægyptum: cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum eius, et perforabit eam: sic Pharao rex Ægypti omnibus, qui confidunt in eo.
看哪!你依靠的埃及是一根破裂的蘆杖,誰依靠這杖,它就刺傷誰的手,且把手刺透;埃及王法郎對所有依靠他的人就是這樣。
7 Quod si responderis mihi: In Domino Deo nostro confidimus: nonne ipse est, cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria, et dixit Iudæ et Ierusalem: Coram altari isto adorabitis?
假使你們對我說:我們依靠雅威,我們的天主;希則克雅豈不是曾推翻他的高丘和祭壇,且對猶大和耶路撒冷說:你們只應在這祭壇前朝拜﹖
8 Et nunc trade te domino meo regi Assyriorum, et dabo tibi duo millia equorum, nec poteris ex te præbere ascensores eorum.
如今你可與我的主上亞述王打賭:我給你兩千匹馬,你是否能給這些馬配上騎兵﹖
9 Et quomodo sustinebis faciem iudicis unius loci ex servis domini mei minoribus? Quod si confidis in Ægypto, in quadrigis, et in equitibus:
若不能,你怎敢拒絕我主上最小僕人中的一個軍長,而去依靠埃及的戰車和騎兵﹖
10 et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam ut disperderem eam? Dominus dixit ad me: Ascende super terram istam, et disperde eam.
現在,我上來攻打毀滅這地,難道不是雅威的意思嗎﹖雅威對我說了:上去,攻打那地,加以毀滅!」
11 Et dixit Eliacim, et Sobna, et Ioahe ad Rabsacen: Loquere ad servos tuos Syra lingua: intelligimus enim: ne loquaris ad nos Iudaice in auribus populi, qui est super murum.
厄里雅金、舍布納和約阿黑對大將軍說:「請你對你的僕人說阿剌美話,因為我們都懂;你不要對我們講猶太話,因為城牆上的百姓能聽到。」
12 Et dixit ad eos Rabsaces: Numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus, ut loquerer omnia verba ista; et non potius ad viros, qui sedent in muro, ut comedant stercora sua, et bibant urinam pedum suorum vobiscum?
大將軍回答說:「難道我的主上打發我來只對你的主上和你講這些話,而不是對那些坐在城牆上,和你們一樣吃自己的糞,喝自己的尿的人,講這些話嗎﹖」
13 Et stetit Rabsaces, et clamavit voce magna Iudaice, et dixit: Audite verba regis magni, regis Assyriorum.
大將軍於是站起來仍用猶太話大聲喊說:「你們聽大王,亞述王的話罷 !
14 Hæc dicit rex: Non seducat vos Ezechias, quia non poterit eruere vos.
大王這樣說:你們別上希則克雅的當,他決不能拯救你們!
15 Et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino, dicens: Eruens liberabit nos Dominus, non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum.
也不要讓希則克雅使你們信賴雅威說:雅威必會拯救我們,這城決不會落在亞述王手中!
16 Nolite audire Ezechiam: hæc enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum benedictionem, et egredimini ad me, et comedite unusquisque vineam suam, et unusquisque ficum suam: et bibite unusquisque aquam cisternæ suæ,
不要聽從希則克雅,因為亞述王曾這樣說了:你們要與我和好,出來歸順我,各人就可以吃自己的葡萄和無花果,各人也可以喝自己井裏的水;
17 donec veniam, et tollam vos ad terram, quæ est ut terra vestra, terram frumenti et vini, terram panum et vinearum.
直到我來領你們到一個與你們本國一樣的地方去,一個有五穀和新酒的地方,一個有食糧和葡萄園的地方。
18 Nec conturbet vos Ezechias, dicens: Dominus liberabit nos. Numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum?
切不要上希則克雅的當,聽信他說:雅威必拯救我們!萬國的神中有那一個由亞述王手中拯救了自己的國家﹖
19 Ubi est deus Emath, et Arphad? ubi est deus Sepharvaim? numquid liberaverunt Samariam de manu mea?
哈瑪特和阿帕得的神在那裏﹖色法瓦因的神在那裏﹖撒瑪黎雅的神在那裏﹖難道他們由我手中拯救了撒瑪黎雅﹖
20 Quis est ex omnibus diis terrarum istarum, qui eruerit terram suam de manu mea, ut eruat Dominus Ierusalem de manu mea?
這些地域中的神,有那一個由我手中拯救了自己的國土﹖難道雅威就能由我手中拯救耶路撒冷嗎﹖」
21 Et siluerunt, et non responderunt ei verbum. Mandaverat enim rex, dicens: Ne respondeatis ei.
他們都不作聲,一句話也沒有回答,因為君王有命:「不要回答他。」
22 Et ingressus est Eliacim filius Helciæ, qui erat super domum, et Sobna scriba, et Ioahe filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus, et nunciaverunt ei verba Rabsacis.
希耳克雅的兒子厄里雅金家宰、舍布納書記和阿撒夫的兒兒子約阿黑史官撕裂了衣服,來見希則克雅,將大將軍的話告訴了他。

< Isaiæ 36 >