< Isaiæ 3 >

1 Ecce enim dominator Dominus exercituum auferet a Ierusalem, et a Iuda validum et fortem, omne robur panis, et omne robor aquæ:
看啊!主,萬軍的上主,將奪去耶路撒冷和猶大的支柱和依靠,【各種食糧的供應和水的供應:】
2 fortem, et virum bellatorem, iudicem, et prophetam, et ariolum, et senem:
勇將和戰士,判官和先知,占卜者和長老,
3 Principem super quinquaginta, et honorabilem vultu, et consiliarium, et sapientem de architectis, et prudentem eloquii mystici.
五十夫長和顯貴,謀士、機警的術士和巧言的咒師。
4 Et dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis.
他將使青年人作他們的首領,使頑童管治他們;
5 Et irruet populus, vir ad virum, et unusquisque ad proximum suum: tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem.
百姓將互相壓搾,彼此殘害;幼童欺凌老翁,賤者虐待貴人。
6 Apprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui: Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem hæc sub manu tua.
那時,人要抓著自己家族裏的一個弟兄說:「你還有一件外衣,你可作我們的領袖,這廢墟即屬於你手下。」
7 Respondebit in die illa, dicens: Non sum medicus, et in domo mea non est panis, neque vestimentum: nolite constituere me principem populi.
那一日,這人必要大聲回答說:「我不是個醫生,我家裏沒有糧食,也沒有外衣,不要立我作百姓的首領!」
8 Ruit enim Ierusalem, et Iudas concidit: quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos maiestatis eius.
耶路撒冷傾覆了,猶大崩潰了,因為他們的口舌和行為都與上主作對,使他光輝的眼目冒火。
9 Agnitio vultus eorum respondit eis: et peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt: væ animæ eorum, quoniam reddita sunt eis mala.
他們的厚顏已在指責他們,他們像索多瑪一樣揭示了自己的邪惡,而毫不隱瞞;這些人是有禍的,因為他們為自己招致了災禍。
10 Dicite iusto quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet.
你們要說:「義人是有福的,因為他們必享受自己行為的善果。
11 Væ impio in malum: retributio enim manuum eius fiet ei.
禍哉作惡的人!他必遭災禍,因為他手中的作為必回報於他!」
12 populum meum exactores sui spoliaverunt, et mulieres dominatæ sunt eis. Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant.
至於我的百姓:孩童要壓搾他們,婦女要管轄他們。我的百姓啊!領導你的,領你走錯了路,混亂了你行徑的路途。
13 Stat ad iudicandum Dominus, et stat ad iudicandos populos.
上主要站起來審判,立著審判他的百姓。
14 Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui, et principibus eius: vos enim depasti estis vineam, et rapina pauperis in domo vestra.
上主要開庭審訊他百姓的長老和領袖:「是你們侵吞了我的葡萄園,窩藏了由窮人那裏勒索來的物件;
15 Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis, dicit Dominus Deus exercituum?
你們為什麼壓搾我的百姓,折磨窮人的臉面﹖」--吾主,萬軍上主的斷語。
16 Et dixit Dominus: Pro eo quod elevatæ sunt filiæ Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, ambulabant, pedibus suis, et composito gradu incedebant:
上主說:因為熙雍的女子趾高氣揚,走路挺直頸項,媚眼惑人,行路裝腔作勢,腳步鈴鈴作響,
17 Decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et Dominus crinem earum nudabit.
吾主必使熙雍女子的頭頂生長毒瘡,上主必揭露她們的恥辱。
18 In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentum,
那一日,吾主必要剝奪她們的裝飾:踝環、圓環、月牙環、
19 et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et mitras,
耳環、手鐲和面紗,
20 et discriminalia, et periscelidas, et murenulas, et olfactoriola, et inaures,
帽巾、腳鍊、領帶、香盒、符籐、
21 et annulos, et gemmas in fronte pendentes,
戒指、鼻環、
22 et mutatoria, et palliola, et linteamina, et acus,
禮服、斗蓬、披肩、手袋、
23 et specula, et sindones, et vittas, et theristra.
面罩、襯衫、頭巾和夏衣。
24 Et erit pro suavi odore fœtor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine calvitium, et pro fascia pectorali cilicium.
必有腥臭代替馨香,繩索代替腰帶,禿頭代替鬟髻,苦衣代替胸衣,烙印代替美麗。
25 Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent, et fortes tui in prælio.
你的男子要倒於刀下,你的勇士要死於戰場!
26 Et mœrebunt atque lugebunt portæ eius, et desolata in terra sedebit.
熙雍的城門將慟哭哀悼,熙雍將悽涼地坐於地上。

< Isaiæ 3 >