< Isaiæ 18 >

1 Væ terræ cymbalo alarum, quæ est trans flumina Æthiopiæ,
那具有翼艇,位於雇士河對岸的地域,
2 qui mittit in mare legatos, et in vasis papyri super aquas. Ite angeli veloces ad gentem convulsam, et dilaceratam: ad populum terribilem, post quem non est alius: ad gentem expectantem et conculcatam, cuius diripuerunt flumina terram eius:
即由海上遣發使者,在海面上乘蘆舟的:「去罷!輕快的使者!到一個高瘦膚褐的民族那裏去,到一個一向可畏的國家那裏去,到一個強大而好勝,河流橫貫其地的民族那裏去!」
3 omnes habitatores orbis, qui moramini in terra, cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis, et clangorem tubæ audietis:
舉世的居民和住在大地上的人哪!當山上的旗幟一舉,你們要觀望;號聲一響,你們要靜聽!
4 quia hæc dicit Dominus ad me: Quiescam, et considerabo in loco meo sicut meridiana lux clara est, et sicut nubes roris in die messis.
因為上主曾對我這樣說:「我要在我的住處寧靜地觀察,彷彿日光中溫暖的熱氣,彷彿收割時炎熱中的露雲。」
5 Ante messem enim totus effloruit, et immatura perfectio germinabit, et præcidentur ramusculi eius falcibus: et quæ derelicta fuerint, abscindentur, et excutientur.
因為在收割前,花苞已放;花蒂成熟結為葡萄時,他就要用鐮刀砍去嫩枝,將參差的枝蔓斬除。
6 Et relinquentur simul avibus montium, et bestiis terræ: et æstate perpetua erunt super eum volucres, et omnes bestiæ terræ super illum hiemabunt.
這些枝蔓都要一律被棄捨給山中的猛禽,和地上的野獸;猛禽要在其上過夏,野獸要在其上過冬。
7 In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato: a populo terribili, post quem non fuit alius, a gente expectante, expectante et conculcata, cuius diripuerunt flumina terram eius, ad locum nominis Domini exercituum montem Sion.
到那時,那高瘦膚褐的民族,那一向可畏的國家,那強大而好勝,河流橫貫其地的民族,要帶禮品到熙雍山上,萬軍上主的名號的居所,獻給萬軍的上主。

< Isaiæ 18 >