< Isaiæ 13 >

1 Onus Babylonis, quod vidit Isaias filius Amos.
阿摩茲的兒子依撒意亞所見有關巴比倫的神諭:
2 Super montem caliginosum levate signum, exaltate vocem, levate manum, et ingrediantur portas duces.
你們在禿山上樹起旗幟,向他們高呼揮手,叫他們走進王侯的御門!
3 Ego mandavi sanctificatis meis, et vocavi fortes meos in ira mea, exultantes in gloria mea.
我已向我聖潔的人下令,並為了我的憤怒,召集了我的戰士,我那驕矜自喜的常勝軍。
4 Vox multitudinis in montibus, quasi populorum frequentium: vox sonitus regum, gentium congregatarum: Dominus exercituum præcepit militiæ belli,
聽!山上有喧囂聲,好像有無數的人群。聽!列國的嘈雜聲,萬民正在聚集;萬軍的上主正在檢閱赴敵的部隊:
5 venientibus de terra procul, a summitate cæli: Dominus, et vasa furoris eius, ut disperdat omnem terram.
他們都來自遠方,來自天邊。上主和他盛怒的工具,要來毀滅整個大地。
6 Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
號啕罷!因為上主的日子近了,它來有如全能者實行毀滅;
7 Propter hoc, omnes manus dissolventur, et omne cor hominis contabescet,
為此,人手將要鬆懈,人心將要消融,
8 et conteretur. Torsiones et dolores tenebunt, quasi parturiens, dolebunt: unusquisque ad proximum suum stupebit, facies combustæ vultus eorum.
人人都驚慌失措,劇疼和痛苦侵襲他們,痙攣得有如臨產的婦女;他們彼此驚愕相視,面容有如火燄。
9 Ecce dies Domini veniet, crudelis, et indignationis plenus, et iræ, furorisque ad ponendam terram in solitudinem, et peccatores eius conterendos de ea.
看哪!上主的日子來到,必有殘忍、雷霆和烈怒,為使大地變為荒涼,為殲滅地上的罪人。
10 Quoniam stellæ cæli, et splendor earum non expandent lumen suum: obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo.
那時,天上的眾星與群宿不再發光,太陽一升起即變為昏黑,月亮也不再放光明。
11 Et visitabo super orbis mala, et contra impios iniquitatem eorum, et quiscere faciam superbiam infidelium, et arrogantiam fortium humiliabo.
我要懲罰世界,是為了它的罪惡;懲罰惡人,是為了他們的惡行;要抑制自負者的驕橫,要屈服暴虐者的傲慢;
12 Pretiosior erit vir auro, et homo mundo obrizo.
我要使人比提煉的黃金更少見,使人比敖非爾純金更希罕。
13 Super hoc cælum turbabo: et movebitur terra de loco suo propter indignationem Domini exercituum, et propter diem iræ furoris eius.
為此,由於萬軍上主的憤怒,在他暴發怒火之日,天要震撼,地要震動,離其本位。
14 Et erit quasi damula fugiens, et quasi ovis: et non erit qui congreget: unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient.
那時,人們將如被追逐的羚羊,又如無人率領的羊群,各自轉向自己的民族,各自逃回自己的故鄉。
15 Omnis, qui inventus fuerit, occidetur: et omnis, qui supervenerit, cadet in gladio.
凡被捕獲的,都要被刺殺;凡被擒住的,都要喪身刀下。
16 Infantes eorum allidentur in oculis eorum: diripientur domus eorum, et uxores eorum violabuntur.
他們的嬰兒將在他們眼前被人摔死,他們的房屋將被洗劫,他們的婦女要受姦污。
17 Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quærant, nec aurum velint:
我要鼓勵瑪待人來攻擊他們,這些人既不重視白銀,也必貪愛黃金。
18 sed sagittis parvulos interficient, et lactantibus uteris non miserebuntur, et super filios non parcet oculus eorum.
他們的弓箭要刺死青年,對腹中的胎兒毫不憐恤,對於嬰兒,他們的眼睛也毫不憐視。
19 Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta superbia Chaldæorum: sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham.
巴比倫--萬國的光輝,加色丁的驕矜榮耀,必要被上主傾覆,如同索多瑪和哈摩辣一樣,
20 Non habitabitur usque in finem, et non fundabitur usque ad generationem et generationem: nec ponet ibi tentoria Arabs, nec pastores requiescent ibi.
永遠再沒有居民,世世代代無人居住;阿剌伯人不在那裏設帳,牧人也不在那裏立欄;
21 Sed requiescent ibi bestiæ, et replebuntur domus eorum draconibus: et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi:
臥在那裏的只有野獸,他們的房屋滿了鴟鴞;駝鳥在那裏棲息,魍魎在那裏舞蹈;
22 et respondebunt ibi ululæ in ædibus eius, et sirenes in delubris voluptatis.
豺狼在宮殿裏嗥叫,野狗在御苑內呼應;她的時期已來近了,她的日子不會久延。

< Isaiæ 13 >