< Isaiæ 1 >

1 Visio Isaiæ filii Amos, quam vidit super Iudam et Ierusalem in diebus Oziæ, Ioathan, Achaz, et Ezechiæ regum Iuda.
在烏齊雅、約堂、阿哈次和希則克雅為猶大王時,阿摩茲的兒子依撒意亞,關於猶大和耶路撒冷所見的異象如下:
2 Audite cæli, et auribus percipe terra, quoniam Dominus locutus est. Filios enutrivi, et exaltavi: ipsi autem spreverunt me.
諸天,請諦聽!大地,請側耳! 因為上主有話說:「我把孩子撫養長大,他們竟背叛了我 !
3 Cognovit bos possessorem suum, et asinus præsepe Domini sui: Israel autem me non cognovit, et populus meus non intellexit.
牛認識自己的主人,驢也認識自己主人的槽,以色列卻毫不知情,我的百姓卻一點不懂。」
4 Væ genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis: dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum.
禍哉,犯罪的民族,惡貫滿盈的百姓,作惡的後裔,敗壞的子孫!他們離棄了上主,蔑視了以色列的聖者,轉身背棄了他。
5 Super quo percutiam vos ultra, addentes prævaricationem? omne caput languidum, et omne cor mœrens.
你們為什麼還繼續叛逆,再遭受打擊呢﹖整個頭已患了病,整個心已經焦悴;
6 A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas: vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo.
從腳掌直到頭頂已體無完膚,盡是創痍、傷痕和新的傷口;沒有擠淨,沒有包紮,也沒有軟膏滋潤。
7 Terra vestra deserta, civitates vestræ succensæ igni: regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili.
你們的地區變成荒蕪,你們的城市被火燒盡,你們面前的莊田被異民吞併,變成一片荒涼,宛如索多瑪的廢墟;
8 Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario, et sicut civitas, quæ vastatur.
僅存的熙雍女兒,有如葡萄園裏的茅舍,胡瓜園中的草廬,被圍困著的城市。
9 Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus.
若非萬軍的上主給我們留下些許殘餘,我們早已如同索多瑪,相似哈摩辣了。
10 Audite verbum Domini principes Sodomorum, percipite auribus legem Dei nostri populus Gomorrhæ.
索多瑪的統治者,請聽上主的話!哈摩辣的百姓,請聽天主的訓示:「
11 Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum, dicit Dominus? plenus sum. holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum. et agnorum, et hircorum nolui.
你們為什麼向我奉獻那麼多的犧牲﹖--上主說:我已飽饜了公羊的燔祭和肥犢的脂膏;牛犢、羔羊和山羊的血我已不喜歡;
12 Cum veniretis ante conspectum meum, quis quæsivit hæc de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis?
你們來見我的面時,誰向你們要求了這些東西﹖這簡直是蹂躪我的殿院。
13 ne offeratis ultra sacrificium frustra: incensum abominatio est mihi. Neomeniam, et sabbatum, et festivitates alias non feram, iniqui sunt cœtus vestri:
不要再奉獻無謂的祭品!馨香已為我所憎惡,月朔、安息日、集會、齋戒和盛大的宴會,我已都不能容受。
14 calendas vestras, et sollemnitates vestras, odivit anima mea: facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens.
我的心痛恨你們的月朔和你們的慶節,它們為我是種累贅,使我忍無可忍。
15 Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis: et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestræ sanguine plenæ sunt.
你們伸出手時,我必掩目不看;你們行大祈禱時,我決不俯聽,因為你們的手染滿了血!
16 Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis: quiescite agere perverse,
你們應該洗滌,應該自潔,從我眼前革除你們的惡行,停止作孽,
17 discite benefacere: quærite iudicium, subvenite oppresso, iudicate pupillo, defendite viduam.
學習行善,尋求正義,責斥壓迫人的人,為孤兒伸冤,為寡婦辯護。
18 Et venite, et arguite me, dicit Dominus: si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur: et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt.
現在你們來,讓我們互相辯論--上主說:你們的罪雖似朱紅,將變成雪一樣的潔白;雖紅得發紫,仍能變成羊毛一樣的皎潔。
19 Si volueritis, et audieritis me, bona terræ comeditis.
假使你們樂意服從,你們將享用地上的美物;
20 Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis: gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est.
假使你們拒絕反抗,你們將為刀劍所吞滅。」這是上主親口說的。
21 Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena iudicii? iustitia habitavit in ea, nunc autem homicidæ.
忠貞的城邑,怎麼變成了蕩婦! 昔日充滿著正義,寄居著公平的,現今卻住滿了謀殺的兇手!
22 Argentum tuum versum est in scoriam: vinum tuum mistum est aqua.
你的銀子變成了渣滓,你的美酒攙和了水份;
23 Principes tui infideles, socii furum: omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Pupillo non iudicant: et causa viduæ non ingreditur ad illos.
你的首領謀反作亂,成了盜賊的幫兇;他們都愛好賄賂,索取報酬,不為孤兒伸冤,不受理寡婦的訴訟。
24 Propter hoc ait Dominus Deus exercituum fortis Israel: Heu, consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis.
因此吾主,萬軍的上主,以色列的大能者說:「哎!我必向我的敵人雪恨,我必向我的仇人復仇。
25 Et convertam manum meam ad te, et excoquam ad puram scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum.
我必向你伸出我的手,用爐火煉盡你的渣滓,除去你所有的鉛錫。
26 Et restituam iudices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus: post hæc vocaberis civitas iusti, urbs fidelis.
我要使你的民長復興如初;使你的參謀恢復如初;以後你將被稱為正義的城市,忠貞的城邑。」
27 Sion in iudicio redimetur, et reducent eam in iustita:
熙雍將因正直獲得救贖,她的居民將因正義蒙受救恩;
28 et conteret scelestos, et peccatores simul: et qui dereliquerunt Dominum, consumentur.
然而惡人和罪人必將一同滅亡,背棄上主的人必要滅絕。
29 Confundentur enim ab idolis, quibus sacrificaverunt: et erubescetis super hortis, quos elegeratis,
你們必因你們所喜愛的橡樹而蒙羞,必因你們所選擇的花園而慚愧;
30 cum fueritis velut quercus defluentibus foliis, et velut hortus absque aqua.
你們將變成一棵落葉的橡樹,一座無水的花園。
31 Et erit fortitudo vestra, ut favilla stuppæ, et opus vestrum quasi scintilla: et succendetur utrumque simul, et non erit qui extinguat.
強者將似麻絮,他的工作猶如火花:二者必要同時焚燒,無人予以熄滅。

< Isaiæ 1 >