< Genesis 46 >

1 Profectusque Israel cum omnibus quæ habebat, venit ad Puteum iuramenti. et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac,
以色列遂帶著他所有的一切出發,來到了貝爾舍巴,向他父親依撒格的天主獻了祭,
2 audivit eum per visionem noctis vocantem se, et dicentem sibi: Iacob, Iacob. Cui respondit: Ecce adsum.
當夜天主在神視中對以色列說:「雅各伯、雅各伯!」他答說:「我在這裏。」
3 Ait illi Deus: Ego sum fortissimus Deus patris tui: noli timere, descende in Ægyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi.
天主說:「我是天主,你父親的天主。你不要害怕下到埃及去,因為我要使你在那裏成為一大民族。
4 Ego descendam tecum illuc, et ego inde adducam te revertentem: Ioseph quoque ponet manus suas super oculos tuos.
我與你一同下到埃及,也必使你再上來;若瑟要親手合上你的眼。」
5 Surrexit autem Iacob a Puteo iuramenti: tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quæ miserat Pharao ad portandum senem,
雅各伯遂由貝爾舍巴起程。以色列的兒子們扶自己的父親雅各伯和自己的孩子及妻子,上了法郎派來接他的車,
6 et omnia quæ possederat in Terra Chanaan: venitque in Ægyptum cum omni semine suo,
帶了家畜和在客納罕地積聚的財物,一同向埃及進發:這樣雅各伯和他所有的孩子,
7 filii eius, et nepotes, filiæ, et cuncta simul progenies.
即他的兒子、孫子、女兒、孫女,他的一切孩子,都一同來到了埃及。
8 Hæc sunt autem nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt in Ægyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben.
以下是來到埃及的以色列人,雅各伯和他子孫的名單:雅各伯的長子勒烏本;
9 Filii Ruben: Henoch et Phallu et Hesron et Charmi.
勒烏本的兒子:哈諾客、帕路、赫茲龍和加爾米;
10 Filii Simeon: Iamuel et Iamin et Ahod, et Iachin et Sohar, et Saul filius Chanaanitidis.
西默盎的兒子:耶慕耳、雅明、敖哈得、雅津、祚哈爾和客納罕女子的兒子沙烏耳;
11 Filii Levi: Gerson et Caath et Merari.
肋未的兒子:革爾雄、刻哈特和默辣黎;
12 Filii Iuda: Her et Onan et Sela et Phares et Zara. mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Hesron et Hamul.
猶大的兒子:厄爾、敖難、舍拉、培勒茲和則辣黑:厄爾和敖難已死在客納罕地。培勒茲的兒子:赫茲龍和哈慕耳;
13 Filii Issachar: Thola et Phua et Iob et Semron.
依撒加爾的兒子:托拉、普瓦、雅叔布和史默龍;
14 Filii Zabulon: Sared et Elon et Iahelel.
則步隆的兒子:色勒得、厄隆和雅赫肋耳:
15 Hi filii Liæ quos genuit in Mesopotamia Syriæ cum Dina filia sua. omnes animæ filiorum eius et filiarum, triginta tres.
以上是肋阿在帕丹阿蘭給雅各伯生的子孫;還有他的女兒狄納:男女子孫共計三十三人。
16 Filii Gad: Sephion et Haggi et Suni et Esebon et Heri et Arodi et Areli.
加得的兒子:漆斐雍、哈基、叔尼、厄茲朋、厄黎、阿洛狄和阿勒里;
17 Filii Aser: Iamne et Iesua et Iessui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria: Heber et Melchiel.
阿協爾的兒子:依默納、依市瓦、依市偉、貝黎雅和他們的姊妹色辣黑;貝黎雅的兒子赫貝爾和瑪耳基耳:
18 hi filii Zelphæ, quam dedit Laban Liæ filiæ suæ. et hos genuit Iacob sedecim animas.
以上是拉班給他的女兒肋阿的婢女齊耳帕,給雅各伯生的子孫,共計十六人。
19 Filii Rachel uxoris Iacob: Ioseph et Beniamin.
雅各伯的妻子辣黑耳的兒子:若瑟和本雅明;
20 Natique sunt Ioseph filii in Terra Ægypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos: Manasses et Ephraim.
翁城的司祭頗提斐辣的女兒阿斯納特在埃及地給若瑟生了默納協和厄弗辣因;
21 Filii Beniamin: Bela et Bechor et Asbel et Gera et Naaman et Echi et Ros et Mophim et Ophim et Ared.
本雅明的兒子:貝拉、貝革爾、阿市貝耳、革辣、納阿曼、厄希、洛士、慕平、胡平和阿爾得:
22 hi filii Rachel quos genuit Iacob: omnes animæ, quatuordecim.
以上是辣黑耳給雅各伯生的子孫,共計十四人。
23 Filii Dan: Husim.
丹的兒子:胡生;
24 Filii Nephthali: Iasiel et Guni et Ieser et Sallem.
納斐塔里的兒子:雅赫則耳,古尼,耶則爾和史冷:
25 Hi filii Balæ, quam dedit Laban Racheli filiæ suæ: et hos genuit Iacob: omnes animæ, septem.
以上是拉班給他的女兒辣黑耳的婢女彼耳哈,給雅各伯生的子孫,共計七人。
26 Cunctæ animæ, quæ ingressæ sunt cum Iacob in Ægyptum, et egressæ sunt de femore illius, absque uxoribus filiorum eius, sexaginta sex.
由雅各伯所生而同來到埃及的人數,除雅各伯的兒媳不計外,共計六十六人。
27 Filii autem Ioseph, qui nati sunt ei in terra Ægypti, animæ duæ. Omnes animæ domus Iacob, quæ ingressæ sunt in Ægyptum, fuere septuaginta.
此外還有若瑟在埃及所生的兒子二人:雅各伯家來到埃及的全體人數,共計七十人。
28 Misit autem Iudam ante se ad Ioseph, ut nunciaret ei, et occurreret in Gessen.
雅各伯派猶大先去見若瑟,同他約定在哥笙相見。他們來到了哥笙地方,
29 Quo cum pervenisset, iuncto Ioseph curro suo, ascendit obviam patri suo ad eumdem locum: vidensque eum, irruit super collum eius, et inter amplexus flevit.
若瑟套車上哥笙去迎接他父親以色列;一見了他,就撲在他頸上,抱住他的頸,哭了很久。
30 Dixitque pater ad Ioseph: Iam lætus moriar, quia vidi faciem tuam, et superstitem te relinquo.
以色列對若瑟說:「我見了你的面,見你還活著,現在我可以死了! 」
31 At ille locutus est ad fratres suos, et ad omnem domum patris sui: Ascendam, et nunciabo Pharaoni dicamque ei: Fratres mei, et domus patris mei, qui erant in Terra Chanaan, venerunt ad me:
若瑟對他的兄弟們和父親的家屬說:「我要上去呈報法郎說:我在客納罕地的兄弟們和我父親的家屬,都來到我這裏了。
32 et sunt viri pastores ovium, curamque habent alendorum gregum: pecora sua, et armenta, et omnia quæ habere potuerunt, adduxerunt secum.
這些人都是放羊飼畜的人;他們的羊群牛群和他們所有的一切都帶來了。
33 Cumque vocaverit vos, et dixerit: Quod est opus vestrum?
所以,當法郎召見你們,問你們有何職業時,
34 Respondebitis: Viri pastores sumus servi tui, ab infantia nostra usque in præsens, et nos et patres nostri. Hæc autem dicetis, ut habitare possitis in Terra Gessen: quia detestantur Ægyptii omnes pastores ovium.
你們要答說:你的僕人們自幼直到現在,都是牧養牲畜的人,我們和我們的祖先都是如此。這樣你們才能住在哥笙地方,因為埃及人厭惡一切牧羊的人。」

< Genesis 46 >