< Genesis 33 >

1 Elevans autem Iacob oculos suos, vidit venientem Esau, et cum eo quadringentos viros: divisitque filios Liæ et Rachel, ambarumque famularum:
雅各伯舉目,看見厄撒烏帶了四百人前來,遂將孩子分別交與肋阿、辣黑耳和兩個婢女;
2 et posuit utramque ancillam, et liberos earum in principio: Liam vero, et filios eius in secundo loco: Rachel autem, et Ioseph novissimos.
將兩個婢女和她們的孩子放在最前面,其次是肋阿和她的孩子,最後是辣黑耳和若瑟。
3 Et ipse progrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater eius.
他自己走在他們前面,七次伏地叩拜,直到來到哥哥前。
4 Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum: stringensque collum eius, et osculans flevit.
厄撒烏卻向他跑來,抱住他,撲在他頸上吻他,兩人都哭了。
5 Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait: Quid sibi volunt isti? et si ad te pertinent? Respondit: Parvuli sunt, quos donavit mihi Deus servo tuo.
厄撒烏舉目,看見女人和孩子,遂問說:「這些人是你的什麼人﹖」雅各伯答說:「是天主恩賜給你僕人的孩子。」
6 Et appropinquantes ancillæ et filii earum, incurvati sunt.
於是婢女和她們的孩子前來叩拜了。
7 Accessit quoque Lia cum pueris suis: et cum similiter adorassent, extremi Ioseph et Rachel adoraverunt.
肋阿和她的孩子也前來叩拜了,最後若瑟和辣黑耳才近前來叩拜。
8 Dixitque Esau: Quænam sunt istæ turmæ quas obviam habui? Respondit: Ut invenirem gratiam coram domino meo.
厄撒烏又問說:「我所見的這一大隊,有什麼意思﹖」雅各伯答說:「這是蒙我主悅納的。」
9 At ille ait: Habeo plurima, frater mi, sint tua tibi.
厄撒烏說:「我的兄弟,我已夠富足了;你的,你留下罷! 」
10 Dixitque Iacob: Noli ita, obsecro: sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis: sic enim vidi faciem tuam, quasi viderim vultum Dei: esto mihi propitius,
雅各伯說:「請不要這樣! 我若真蒙你悅納,請你收下我手中的禮物;因為我見了你的面,就如見了天主的面;你實在仁厚接待了我。
11 et suscipe benedictionem quam attuli tibi, et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre compellente, suscipiens,
請你收下我獻給你的禮品;因為天主厚待了我,我什麼都有了。」由於雅各伯極力懇請,他才收下了。
12 ait: Gradiamur simul, eroque socius itineris tui.
厄撒烏說:「我們起程前行,我願與你同行。」
13 Dixitque Iacob: Nosti domine mi quod parvulos habeam teneros, et oves, et boves fœtas mecum: quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges.
雅各伯對他說:「我主知道,孩子尚幼小,我還要照顧尚在哺乳的牛羊,若一天只顧催趕,全群牲畜都要死盡。
14 Præcedat dominus meus ante servum suum: et ego sequar paulatim vestigia eius, sicut videro parvulos meos posse, donec veniam ad dominum meum in Seir.
還是請我主在你僕人前先行;我要照我前面的牲畜和孩子們的腳步,慢慢前行;直至達到色意依爾我主那裏。」
15 Respondit Esau: Oro te, ut de populo qui mecum est, saltem socri remaneant viæ tuæ. Non est, inquit, necesse: hoc uno tantum indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu tuo domine mi.
厄撒烏說:「讓我留下幾個跟我的人陪著你。」雅各伯說:「只要我能蒙我主悅納,又何必如此! 」
16 Reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir.
厄撒烏就在當天回了色依爾。
17 Et Iacob venit in Socoth: ubi ædificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Socoth, id est, tabernacula.
雅各伯卻動身往穌苛特去了,在那裏為自己蓋了一座房屋,為牲畜搭了些棚子;為此給那地起名叫「穌苛特。」
18 Transivitque in Salem urbem Sichimorum, quæ est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ: et habitavit iuxta oppidum.
雅各伯由帕丹阿蘭回來,平安來到客納罕地的舍根城,在城的對面支搭了帳幕。
19 Emitque partem agri in qua fixerat tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem centum agnis.
他支搭帳幕的那塊地,是由舍根的父親哈摩爾的兒子們手裏,用一百塊銀錢買來的
20 Et erecto ibi altari, invocavit super illud fortissimum Deum Israel.
雅各伯在那裏建立了一座祭壇,稱它為:「大能者以色列的天主。」

< Genesis 33 >